Liber Primus
Admonitiones ad Vitam spiritualem utiles.

Cap. I. De imitatione Christi et contemptu mundi omniumque eius vanitatum

1. Qui sequitur me non ambulat in tenebris dicit Dominus. Haec sunt verba Christi, quibus admonemur quatenus vitam eius et mores imitemur, si volumus veraciter illuminari, et ab omni caecitate cordis liberari. Summum igitur studium nostrum, sit in vita Jesu meditari.

2. Doctrina Eius omnes doctrinas Sanctorum praecellit, et qui spiritum haberet absconditum ibi manna inveniret. Sed contingit quod multi ex frequenti auditu Evangelii parvum desiderium sentiunt, quia spiritum Chrisi non habent. Qui autem vult plene et sapide verba Christi intelligere, oportet ut totam vitam suam illi studeat conformare.

3. Quid prodest tibi alta de Trinitate disputare, si careas humilitate unde displiceas Trinitati? Vere alta verba non faciunt sanctum et justum, sed virtuosa vita efficit Deo carum. Opto magis sentire compunctionem quam scire definitionem. Si scires totam Bibliam, et omnium philosophorum dicta quid totum prodesset, sine charitate et gratia? Vanitas vanitatum et omnia vanitas praeter amare Deum et illi soli fervire. Ista est summa sapientia per contemptum mundi tendere ad regna caelestia.

4. Vanitas igitur est divitias perituras quaerere, et in illis sperare. Vanitas quoque est honores ambire, et in altum se extollere. Vanitas est carnis disideria sequi, et illud desiderare unde postmodum graviter oportet puniri. Vanitas est longam vitam optare, et de bona vita modicum curare. Vanitas est praesentem vitam solum attendere, et quae futura sunt non praevidere. Vanitas est diligere quod cum omni celeritate transit, et illuc non festinare ubi sempiternum manet gaudium.

5. Stude ergo cor tuum ab amore visibilium abstrahere, et ad invisiblia te transferre. Nam sequentes suam sensualitatem maculant conscientiam, et perdunt Dei gratiam.


Cap. 2. De humili scire sui ipsius

1. Omnis homo naturaliter scire desiderat. Sed scientia sine timore Dei quid importat? Melior est profecto Rusticus humilis, qui Deo fervit, quam superbus Philosophus, qui se neglecto cursum caeli considerat. Qui bene se ipsum cognoscit sibi ipsi vilescit, nec laudibus delectatur humanis. Si scirem omnia quae in mundo sunt, et non essem in charitate, quid me juvaret coram Deo, qui me judicaturus est ex facto?

2. Quiesce a nimio discendi desiderio, quia ibi magna invenitur distractio et deceptio. Scientes volunt libenter docti videri et sapientes dici. Multa sunt, quae scire animae parum vel nihil prodest. Et valde insipiens est, qui aliquibus magis intendit, quam his quae saluti suae deserviunt. Multa verba non satiant animam, sed bona vita refigerat mentem, et pura conscientia magnam ad Deum praestat confidentiam.

3. Quanto plus et melius scis, tanto gravius judicaberis inde, nisi sancte vixeris. Noli ergo extolli de ulla arte vel scientia, sed potius time de data tibi notitia. Si tibi videtur quod multa scias et satis bene intelligas, scito tamen quia sunt multo plura quae nescis. Noli sapere altum, sed ignorantiam tuam magis fatere. Quid te vis alicui praeferre, cum plures doctiores te inveniantur, et magis in lege periti? Si vis aliquid utiliter scire, et discere, ama nesciri, et pronihilo reputari.

4. Haec est altissima et utilissima lectio, sui ipius vera cognitio, et despectio. De se ipso nihil tenere, et de aliis semper bene et alte sentire magna sapientia est, et perfectio. Si videres aliquem aperte peccare, vel aliqua gravia perpetrare, non deberes te meliorem exstimare. Omnes fragiles sumus, sed tu neminem fragiliorem te ipso tenebis.


Cap. 3. De doctrina veritatis.

1. Felix quem Veritas per se ipsam docet, non per figuras et voces transeuntes, sed sicuti se habet. Nostra opinion, et noster sensus saepe nos falllit, et modicum videt. Quid prodest magna cavillatio de occultis, et obscuris rebus de quibus nec argueur in judicio, quia ignoravimus? Grandis insipientia quod neglectis utilibus, et necessariis, ultro intendimus curiosis, et damnosis. Oculos habentes, non videmus.

2. Et quid nobis de generibus et speciebus, cui aeternum Verbum loquitur a multis opinionibus expeditur. Ex uno Verbo omnia, et unum loquuntur omnia et hoc est Principium quod et loquitur nobis. Nemo sine illo intelligit, aut recte judicat. Cuit omnia unam sunt, et qui omnia ad unum trahit, et omnia in uno videt, potest stabilis esse, et in Deo pacificus permanere. O veritas Deus, fac me unum tecum in charitate perpetua. Taedet mihi saepe multa legere, t audire: in te toum est, quod volo et desidero. Taceant omnes doctores, sileant universae creaturae in conspectu tuo, tu mihi loquere solus.

3. Quanto magis aliquis unitus, et interius implicatus fuerit, tanto plura et altiora sine labore intelligit quia desuper lumen intelligentiae accipit. Purus simplex et stabilis in multis operibus non dissipatur, quia omnia ad Dei honorem operatur, et in se otiose ab omni propria exquisitione esse nititur. Quis te magis impedit, et molestat quam tua immortificata cordis affectio? Bonus et devotus homo, opera sua intus prius disponit, quae foris agere debet, nec illa trahunt ad desideria vitiosae inclinationis, sed ipse inflectat ea ad arbitrium rectae intentionis rationis. Quis habet fortius certamen, quam qui nititur vincere se ipsum? Et hoc deberet esse negotium nostrum, vincere scilicet se ipsum, et quotidie se fortiorem ipso fieri, atque in melius proficere.

4. Omnis perfectio in hac vita quamdam imperfectionem sibi habet annexam. Et omnis speculatio nostra quadam caligine non caret. Humilis tui cognitio certior via est ad Deum, quam profundae scientiae inquisitio. Non est culpanda scientia, aut quaelibet rei notitia quae bona est, in se confiderata, eet a Deo ordinata, sed praeferenda est, semper bona conscientia, et vita, quia student magis plures scire quam bene vivere, ideo saepe errant, et nullum vel modicum fructum ferunt.

5. O, si tantam adhiberent diligentiam ad extirpanda vitia, et virtutes inferendas, sicuti movendi quaestiones, non fierent tanta mala et scandala in populo nec tanta dissolutio in caenobiis. Certe adveniente e judicii, non quaeretur a nobis quid legimus, sed quid fecimus; nec quam bene diximus, sed quam religiose visimus. Dic mihi, ubi sunt modo illi omnes Domini, et Magistri quos bene nosti dum adhuc bene viverent, et in studiis florerent? Jam eorum praebendas alii possident, et nescio utrum de eis recogitent. In vita sua aliquid videbantur et modo de illis tacetur.

6. O quam cito transit gloria mundi. Utinam vita eorum scientiae concordasset eorum, tunc bene legissent et studuissent. Quam multi pereunt per vanam scientiam in hoc saeculo, qui parum curant de Dei fervitio. Et quia magis diligunt magni esse quam humiles, ideo evanuerunt in cognitationibus suis. Vere magnus est qui in si parvus est et pro nihilo omne culmen honoris ducit. Vere prudens est qui omnia terrena arbitratur uti stercora ut Christum lucrifaciat. Et vere bene doctus est qui Dei voluntatem facit et suam voluntatem relinquit.


Cap. 4. De prudentia in agendis.

1. Non est credendum omni verbo nec instinctui sed caute et longanimiter, res est fecundum Deum ponderanda. Proh dolor saepe malum facilius quam bonum de alio creditur et dicitur ita infirmi sumus. Sed perfecti viri non facile credunt omni enarrant, quia sciunt humanam fragilitatem imo infirmitatem ad malum proclivem et in verbis fatis labilem.

2. Magna sapientia est non esse praecipitem in agendis, nec pertinaciter in sensibus stare. Ad hanc etiam non pertinet quibuslibet hominum verbis credere nec audita vel credita mox ad aliorum aures effundere.

3. Cum sapiente et sententioso viro consilium habe, et quaere potius a melioribus instrui, quam tuas adinventiones sequi. Bona vita facit hominem sapientem secundum Deum, et expertum in multis. Quanto quis in se humilior fuerit, et Deo subjectior, tanto in omnibus erit sapientior et pacatior.


Cap. 5. De lectione scripturarum.

1. Veritas est in Scripturis sanctis quaerenda, non eloquenda. Omnis Scriptura sacra eo spiritu debet legi, quo facta est. Quaerere debemus potius utilitatem in Scripturis, quam subtilitatem sermonis. Ita libenter devotos et simplices libros legere debemus, sicut altos et profundos. Non te defendat auctoritas Scribentis utrum parvae vel magnae litteraturae fuerit, sed amor purae veritatis te trahat ad legendum. Non quaeras quis hoc dixerit, sed quid dicatur attende.

2. Homines transeunt, sed veritas Domini manet in aeternum. Sine personarum acceptione variis modis nobis loquitur Deus. Curiositas nostra saepe nos impedit in lectione Scripturarum, cum volumus intelligere et discutere ubi simpliciter est transeundum. Si vis profectum haurire lege humiliter, simpliciter, et fideliter nec unquam velis habere nomen scientiae. Interroga libenter, et audi tacens Sanctorum verba, nec displiceant tibi parabolae Seniorum sine cause enim non proferuntur.


Cap. 6. De inordinatis affectibus.

1. Quandocumque homo inordinate aliquid appetit statim in se inquietus sit. Superbus et avarus nunquam quiescunt. Pauper et humilis spiritu in multitudine pacis conversatur. Homo qui necdum in se perfecte mortuus est, cito tentatur et vincitur in parvis et vilibus rebus. Infirmus in spiritu, et quodammodo adhuc carnalis ad sensibilia inclinatus, difficulter potest se a terrenis desideriis ex toto extrahere. Et ideo saepe habet tristitiam cum se subtrahit. Leviter etiam dedignatur, si quis ei resistit.

2. Si autem profecutus fuerit quod concupiscitur, statim ex reatu conscientiae gravatur, quia secutus est passionem suam, quae nihil juvat ad pacem, quam quaesivit. Resistendo igitur passionibus invenitur vera pax cordis non autem serviendo eis. Non est ergo pax in corde hominis carnalis, non in homine in exterioribus dedito, sed in fervido spirituali.


Cap. 7. De vana spe et elatione fugienda.

1. Vanus est qui spem suam ponit in hominibus aut in creaturis. Non pudeat te aliis servire amore Domini nostri Jesu Christi, et pauperem in hoc saeculo videri. Non stes super teipsum, sed in Deo spem tuam constitue. Fac quod in te est, et Deus aderit bonae voluntati tuae. Non confidas in tua scientia, vel cujuscumque astutia viventi, sed magis in Dei gratia, qui humiles adjuvat, et de se praesumentes humiliat.

2. Non glorieris in divitiis si adsint, nec in amicis quia potentes sunt, sed in Deo qui omnia praestat, et se ipsum super omnia dare desiderat. Non te extollas de magnitudine vel pulchritudine corporis, quae modica etiam infirmitate corrumpitur et foedatur. Non placeas tibi ipsi, de humilitate aut ingenio ne displiceas Deo, cujus est totum quidquid boni naturaliter habemus.

3. Non te reputes aliis meliorem, ne forte coram Deo deterior habearis qui scit quid est in homine. Non superbias de operibus bonis, quia aliter sunt judicia Dei quam hominum, cui saepe displicet, quod hominibus placet. Si aliquid boni habueris, crede de aliis meliora, ut humilitatem conserves. Non nocet ut te hominibus supponas, nocet autem plurimum, si vel uni te praeponas. Jugis pax cum humili, in corde autem superbi zelus et indignatio frequens.


Cap. 8. De cavenda nimia familiaritate.

1. Non omni homini reveles cor tuum, sed cum sapiente, et timente Deum age causam tuam. Cum juvenibus et extraneis rarus esto, cum divitibus noli blandiri, et coram magnatis non libenter appareas. Cum humilibus et simplicibus, cum devotis et morigeratis sociare, et quae aedificationis sunt pertracta. Non sis familiaris alicui mulieri, sed in communi omnes bonas mulieres Deo commenda. Soli Deo et Angelis eius opta familiaris esse, et hominum notitiam devita.

2. Charitas est habenda ad omnes, sed familiaritas non expedit. Quandoque accidit ut persona ignota ex bona fama lucescit, tum praesentia oculos intuentium offuscat. Putamus aliis placere ex convictione nostra, et incipimus magis displicere morum improbitate in nobis considerata.


Cap. 9. De obedientia et subjectione.

1. Valde magnum est in obedientia stare, sub Praelato se vivere, et sui juris non esse. Multo tutius est stare in subjectione, quam in praelatura. Multi sunt sub obedientia magis ex necessitate, quam ex charitate, et illi poenam habent, et leviter murmurant, nec libertatem mentis acquirent, nisi ex toto corde propter Deum se subjiciant. Curre hic vel ibi non invenies requiem, nisi in humili subjectione sub Praelati regimine. Imaginatio locorum, et mutatio multos fefellit.

2. Verum est quod unusquisque libenter agit pro sensu suo et inclinatur ad eos magis qui secum sentiunt. Sed si Christus est inter nos, tunc necesse est, ut relinquamus etiam nostrum sentire propter bonum pacis. Quis est ita sapiens, qui omnia plene scire possit? Ergo noli nimis in sensu tuo confidere, sed velis etiam aliorum sensum audire. Si bonum est tuum sentire, et hoc ipsum propter Deum dimittis, et alium sequeris, magis inde proficies.

3. Audivi enim saepe, securius esse audire, et accipere consilium quam dare. Potest enim contingere ut bonum fit uniuscujusque sentire, sed nolle aliis acquiescere, cum id ratio aut causa postulat, signum est superbiae aut pertinaciae.


Cap. 10. De superfluitate verborum.

1. Caveas tumultum hominum, quantum potes. Multum nam impedit tractatus faecularium gestorum, etiamsi simplici intentione proferantur. Cito enim inquinamur vanitate et captivamur. Vellem me pluries tacuisse, et inter homines non fuisse. Sed quare tam frequenter loquimur, et invicem fabulamur, cum tamen sine laesione conscientiae raro ad silentium redimus? Ideo tam frequenter loquimur, quia per multas locutiones ad invicem consolari quaerimus, et cor diversis cogitationibus fatigatum optamus relevare, et multum libenter, de his quae diligimus, seu cupimus, vel quae nobis sentimus contraria, libet loqui et cogitare.

2. Sed proh dolor saepe inaniter, et frustra. Nam haec exterior consolatio interioris et divinae consolationis non modicum detrimentum est. Ideo vigilandum est et orandum ne tempus otiose transeat. Si loqui licet et expedit, quae aedificabilia sunt loquere. Malus usus et negligentia profectus nostri multum facit ad incustodiam oris nostri. Juvat tamen non parum ad profectum spiritualem devota spiritualium rerum collatio, maxime ubi pares animo et spiritu in Deo sibi sociantur.


Cap. 11. De pace quaerenda, et zelo proficiendi.

1. Multam possumus pacem habere, si volumus nos cum aliorum dictis et factis quae ad nostram curam non spectant non occupare. Quomodo potest ille in pace die permanere, qui alienis curis se intermiscet, qui occasiones forinsecus quaerit, qui parum vel raro se intrinsecur colligit? Beati simplices, quoniam multam pacem habebunt.

2. Quare quidam Sanctorum tam perfecti et contemplativi fuerunt? quia mortificari omnino ab omnibus terrenis desideriis studuerunt, et ideo totis medullis cordis Deo inhaerere, atque sibi libere vacare potuerunt. Nos nimium propriis occupamur passionibus, et de transitoriis nimis sollicitamur. Raro nam vitium unum perfecte vincimus, et ad quotidianum profectum non attendimus, ideo frigidi et tepidi remanemus.

3. Si essemus nobismetipsis perfecte intenti, et exterius minime implicati, tunc possemus etiam divina sapere, et de caelesti contemplatione aliquid experiri. Totum et maximum impedimentum est, quia non sumus a passionibus, et concupiscentiis liberi, nec perfectam viam Sanctorum conamur ingredi. Quando etiam modicum adversitatis occurit, nimis cito dijicimur, et ad humanas consolationes convertimur.

4. Si niteremur sicut viri fortes stare in proelio, profecto auxilium Dominii super nos videremus de caelo. Ipse nam certantes, et de sua gratia sperantes paratus est adjuvare, qui nobis certandi occasiones procurat, ut vincamus. Si tantum in istis exterioribus observantiis profectum religionis ponimus, cito finem habebit devotio nostra. Sed ad radicem securim ponamus, ut purgati a passionibus pacificam mentem possideamus.

5. Si omni anno unum vitium extirparemus, cito viri perfecti efficeremur. Sed modo contrario saepe sentimus ut meliores, et puriores in initio conversionis nos fuisse inveniamus quam post multos annos prosessionis. Fervor et profectus noster quotidie deberet crescere, sed nunc pro magno videtur si quis primi fervoris partem possit retinere. Si modicam violentiam faceremus in principio, tunc omnia possemus facere cum levitate et gaudio.

6. Grave est assueta dimittere, et gravius est contra propriam voluntatem ire. Sed si non vincis parva et levia, quando superabis difficiliora? Resiste in principio inclinatini tuae, et malum defere consuetudinem, ne forte paulatim ad majorem te ducat difficultatem. O si adverteres quantum tibi pacem et aliis laetitiam faceres, temetipsum bene habendo, puto quod sollicitior esses ad spiritualem profectum.


Cap. 12. De utilitate adversitatis.

1. Bonum nobis est, quod aliquando habeamus aliquas gravitates et contrarietates, quia saepe hominem ad cor revocant, quatenus se in exilio esse cognoscat, nec spem suam in aliqua mundi re ponat. Bonum est quod patiamur quandoque contradictiones, et male et imperfecte de nobis sentiatur, etiamsi bene agimus, et intendimus. Ista saepe juvant ad humilitatem, et a vana gloria nos defendunt. Tunc enim melius interiorem testem Deum quaerimus, quando foris vilipendimur ab hominibus, et non bene de nobis creditur.

2. Ideo deberet se homo totaliter firmare, et non esset ei necesse multas consolationes quaerere. Quando homo bonae voluntatis tribulatur vel tentatur aut malis cogitationibus affligitur, tunc Deum magis sibi necessarium intelligit, sine quo nihil omnino se posse testatur. Gemit et orat pro miseriis quas patitur. Tunc taedet eum diutius vivere, mortem optat venire, ut possit dissolvi, et esse cum Christi. Tunc etiam bene advertit securitatem et plenam pacem in mundo non posse stare.


Cap. 13. De resistendis tentationibus.

1. Quamdiu in mundo vivimus sine tribulatione et tentatione esse non possumus. Unde in Job scriptum est: Tentatio est vita hominis super terram. Ideo unusquisque sollicitus esse deberet circa tentationes suas, et vigilare in orationibus, ne Diabolus inveniret locum decipiendi, qui nunquam dormitat, sed circuit quaerens quem devoret. Nemo tam sanctus et perfectus est, qui non habeat aliquando tentationes, et plene eis carere non possumus.

2. Sunt tamen tentationes hominibus valde utiles, licet molestae sint et graves, quia in his homo humiliatur, purgatur et eruditur. Omnes Sancti per multas tribulationes et tentationes transierunt et profecerunt, et qui tentationes sustinere nequiverunt, reprobi facti sunt, et defecerunt. Non est aliquis ordo tam sanctus, et locus tam secretus, ubi non sint tentationes et adversitates.

3. Non est homo securus a tentationibus totaliter, quam diu vixerit, quia in nobis est unde tentamur. Ex quo in concupiscentia nati sumus, una tribulatione vel tentatione recedene alia supervenit, et semper aliquid ad patiendum habemus. Nam bonum felicitatis perdidimus. Multi quaerunt tentationes fugere, et gravius incidunt in eas. Per solam fugam non possumus vincere, sed per patientiam et veram humilitatem, omnibus hostibus efficimur fortiores.

4. Qui tantummodo exterius declinat, nec radicem evellit, parum proficiet, imo citius ad eum tentationes redient, et peius saevient. Paulatim, et per patientiam cum longanimitate Deo juvante melius superabis, quam cum duritia et importunitate propria. Saepe accipe consilium in tentatione, et cum tentato noli duriter agere, sed consolationes ingere, sicut tibi optares fieri.

5. Initium omnium malarum tentationum inconstantia animi est, et parva ad Deum confidentia, quia sicut navis sine gubernaculo hinc inde a fluctibus impellitur, ita homo remissus, et suum propositum deferens varie tentatur. Ignis probat ferrum, et tentatio hominem justum. Nescimus saepe quid possumus, sed tentatio aperit quid sumus. Vigilandum tum praecipue circa initium tentationis, quia tunc facilius hostis vincitur, si ostium mentis nullatenus intrare finitur, sed extra limen statim ut pulsaverit illi obviatur. Unde quidam dixit, Principiis obsta, sero medicina paratur. Nam primo occurrit menti simplex cogitatio, deinde fortis imaginatio, postea delectatio, et motus pravus, et assensio, sicque paulatim hostis malignus ex toto ingreditur, dum illi non resistitur in pricipio. Et quanto diutius ad resistendum quis torpuerit, tanto in se quotidie debilior fit, et hostis contra eum potentior.

6. Quidam in principio conversionis suae graviores tentationes patiuntur, quidam in fine, quidam quasi per totam vitam suam male habent. Nonnulli fatis leviter tentantur, secundum divinae ordinationis sapientiam et aequitatem, quae statum, et hominum merita pensat, et cuncta ad electorum suorum salutem praeordinat.

7. Ideo non debemus desperare, cum tentamur, sed eo ferventius Deum exorare, quatenus dignetur in omni tribulatione nostra nos adjuvare, qui utique, secundum dictum S. Pauli, etiam faciet cum tentatione proventum, ut possimus sustinere. Humiliemus ergo animas nostras sub manu Dei in omni tentatione et tribulatione, quia humiles spiritu salvabit, et exultabit.

8. In tentationibus et tribulationibus probatur homo quantum profecit, et ibi majus meritum existit, et virtus melius patescit. Nec magnum est, si homo devotus fit, et fervidus, cum gravitatem non sentit, sed si tempore adversitatis patienter se sustinet, spes magni profectus erit. Quidam a magnis tentationibus custodiuntur, et in quotidianis tam saepe vincuntur, ut humiliati, nunquam de se ipsis in magnis confidant, qui in tam modicis infirmantur.


Cap. 14. De temerario judicio vitando.

1. Ad te ipsum oculos reflecte et aliorum facta caveas judicare. In judicando alios homo frustra laborat, saepius errat, et leviter peccat. Se ipsum vero judicando et discutiendo semper fructuose laborat. Sicut nobis res cordi est, sic de ea frequenter judicamus. Nam verum judicium propter privatum amorem faciliter perdimus. Si Deus semper esset pura intentio desiderii nostri, non tam faciliter turbaremur pro resistentia sensus nostri.

2. Sed semper aliquid ab intra latet, vel etiam ab extra concurrit, quod nos etiam pariter trahit. Multi occulte se ipsos quaerunt in rebus, quas agunt, et nesciunt. Videntur etiam in bona pace stare, quum res pro eorum velle fiunt. Propter diversitatem sensuum, et opinionum satis frequenter oriuntur dissensiones inter amicos et cives, inter religiosos et devotos.

3. Antiqua consuetudo difficulter relinquitur et ultra proprium videre nemo libenter ducitur. Si rationi tuae magis inniteris vel industriae, quam virtuti subjectivae Jesu Christi, raro et tarde eris homo illuminatus, quia Deus vult nos sibi perfecte subjicii, et omnem rationem per inflammatum amorem transcendere.


Cap. 15. De operibus ex charitate factis.

1. Pro nulla re mundi, et pro nullius hominis dilectione aliquod malum est faciendum. Sed pro utilitate indigentis bonum opus aliquando intermittendum aut quandoque pro meliori mutandum. Hoc nam facto opus bonum non destruitur, sed in melius commutatur. Sine charitate opus externum non prodest quemquam. Quicquid autem ex charitate agitur quantumcumque etiam parvum sit, et despectum totum efficitur fructuosum. Magis si quidem Deus pensat ex quanto quis agit, quam quantum quis facit.

2. Multum quis facit, qui multum diligit. Multum facit qui rem bene facit. Bene facit, qui magis communitati, quam suae voluntati fervit. Saepe videtur esse charitas, et est magis carnalitas, quia carnalis inclinatio, propria voluntas, spes retributionis, affectus voluntatis raro abesse volunt.

3. Qui veram et perfectam charitatem habet, in nulla re se ipsum quaerit, sed Dei solummodo gloriam in omnibus fieri desiderat. Nulli etiam invidet, quia nullum privatum gaudium amat, nec in se ipso vult gaudere, sed in Deo super omnia optat bona beatificari. Nemini aliquid boni attribuit, sed totaliter ad Deum refert tota, unde omnia procedunt. In quo finaliter omnes Sancti fruibiliter quiescunt. O qui scintillam haberet verae charitatis, perfecte omnia terrena sentiret plena vanitatis.


Cap. 16. De sufferentia defectuum aliorum.

1. Quae rarissime homo in se vel in aliis emendare non valet, debet patienter sustinere, donec Deus aliter ordinet. Cogita quod sic forte melius est pro tua probatione et patientia, sine qua non sunt multum ponderanda merita nostra. Debes tamen pro talibus impedimentis supplicare, ut tibi dignetur Deus subvenire, ut possis benigne portare.

2. Si quis semel vel bis admonitus non acquiescit, noli cum eo contendere, sed totum Deo committe, ut fiat voluntas sua, et honor in omnibus servis suis, qui scit bene, malum in bonum convertere. Stude patiens esse in tolerando aliorum defectus, et qualescumque infirmitates, quia et tu multa habes, quae ab aliis oportet tolerari. Si non potes te talem facere qualem vis, quomodo poteris alium habere ad beneplacitum tuum? Libenter videmus alios perfectos, sed tamen proprios non emendamus defectus.

3. Volumus quod alii districte corrigantur, et nos ipsi corrigi nolumus, aut negari quod petimus. Alios restringi per statuta volumus, et ipsi nullatenus patimur amplius cohiberi. Sic ergo patet, quam raro proximum, sicut nos ipsos pensamus. Si omnes essent perfecti quid tunc haberemus ab aliis pro Deo pati?

4. Nunc autem Deus sic ordinavit, ut discamus alter alterius onera portare, quia nemo sine defectu, nemo sine onere, nemo sibi sufficiens, nemo sibi satis sapiens, sed oportet invicem portare, invicem consolari, pariter adjuvare, et admonere. Quantas autem virtutes quisque fecerit, melius patet occasione adversitatis. Occasiones namque hominem fragilem non faciunt, sed qualis sit, ostendunt.


Cap. 17. De monastica vita.

1. Oportet ut discas te ipsum in multis frangere, si vis pacem et concordiam cum aliis tenere. Non est parvum in onasteriis, vel in congregatione habitare, et in illis sine querela conversari, et usque ad mortem fidelis perseverare. Beatus qui ibidem bene visit, et feliciter consummavit. Si vis debite stare et proficere, teneas te tanquam exulem et peregrinum super terram. Oportet te stultum fieri propter Christum, si vis religiosam ducere vitam.

2. Habitus et tonsura modicum faciunt, sed mutatio morum et integra mortificatio passionem verum faciunt religiosum. Qui aliud quaerit, quam pure Deum, et animae suae salutem, non inveniet nisi tribulationem et dolorem. Non potest etiam diu stare pacificus, qui non nititur esse minimus, et omnibus subjectus. Ad serviendum venisti, non ad regendum, ad paciendum et laborandum scias te vocatum, non ad otiandum, vel fabulandum. Hic ergo probantur homines sicut aurum in fornace. Hic nemo potest stare nisi ex toto corde si voluerit propter Deum humiliare.


Cap. 18. De exemplo Sanctorum Patrum.

1. Intuere Sanctorum Patrum vivida exempla, in quibus vera perfectio fulsit, et videbis quam modicum sit, et vere nihil, quod nos agimus. Heu quid est vita nostra, si illis fuerit comparata. Sancti et amici Christi Dominio servierunt in fame et siti, in frigore et nuditate, in labore et fatigatine, in vigiliis et jejuniis, in orationibus et sanctis meditationibus, in persecutionibus et opprobriis multis.

2. O quam multas, et graves tribulationes passi sunt Apostoli, Martyres et Confessores, Virginies et reliqui omnes, qui Christi vestigia voluerunt sequi. Nam animas suas in hoc mundo oderunt, ut in vitam aeternam eas possiderent. O quam strictam et abdicatam vitam sancti Patres in eremo duxerunt, quam longas, et graves tentationes pertulerunt: quam frequenter ab inimico vexati sunt, quam graves, et fervidas orationes Deo obtulerunt, quam rigidas abstinentias peregerunt, quam magnum zelum, et fervorem ad spiritualem profectum habuerunt, quam forte bellum adversus edomationem vitiorum gesserunt, quam puram, et rectam intentionem ad Deum tenuerunt, per diem laborabant, et noctibus orationi diutinae vacabant: quamquam laborando ab oratione mentali minime cessarent.

3. Omne tempus utiliter expendebant, omnis hora ad vacandum Deo brevis videbatur. Et prae magna dulcedine contemplationis, etiam oblivioni tradebatur necessitas corporalis refectionis. Omnibus divitiis, dignitatibus, honoribus, amicis et cognatis renuntiabant. Nihil de mundo habere cupiebant: vix necessaria vitae sumebant, corpori servire etiam in necessitate dolebant. Pauperes igitur erant rebus terrenis, sed divites valde in gratia, et virtutibus. Foris egebant, sed intus gratia, et consolatione divina reficiebantur.

4. Mundo erant alieni, sed Deo proximi, ac familiares amici. Sibi ipsis videbantur tanquam nihili, et huic mundo dispecti, sed erant in oculis Dei praetiosi, et delecti. In vera humilitate stabant, in simplici obedientia vivebant, in charitate et patientia ambulabant, et ideo quotidie proficiebant, et magnam apud Deum obtinebant gratiam. Dati sunt in exemplum omnibus Religiosis et plus provocare nos debent ad bene proficiendum, quam tepidorum numerus ad relaxandum.

5. O, quantus fervor omnium Religiosorum in principio suae sanctae institutionis fuit; o, quanta devotio orationis, quanta aemulatio virtutis, quam magna disciplina viguit, quanta reverentia et obedientia sub regula in omnibus floruit. Testantur adhuc vestigia derelicta, quod vere viri sancti et perfecti fuerunt, qui tam strenue militantes, mundum suppeditaverunt. Jam magnus utique putatur, si quis transgressor non fuerit, si quis quod accepit cum patientia tolerare potuerit.

6. O, tepor et negligentia status nostri, quod tam cito declinamus a pristino fervore et jam taedet vivere prae lassitudine et tepore. Utinam in te penitus non dormiret profectus virtutum, qui multa saepius exempla vidisti devotorum.


Cap. 19. De exercitiis boni Religiosi.

1. Vita boni Religiosi omnibus virtutibus pollere debet, ut sit talis interius qualis ab hominibus videtur exterius. Et multo plus debet esse intus, quam quod cernitur foris, quia inspector noster est Deus quem summopere revereri debemus ubicumque fuerimus, et tamquam Angeli in conspectu eius mundi incedere. Omni die renovare debemus propositum nostrum, et ad fervorem nos excitare, quasi hodie primum ad conversionem venissemus ac dicere: Adjuva me Deus in bono proposito et sancto fervitio tuo, et da mihi nunc hodie perfecte incipere, quia nihil est, quod hactenus feci.

2. Secundum propositum nostrum est cursus profectus nostri, et multa diligentia opus est bene proficere volenti. Quod si fortiter proponens saepe deficit, quid faciet ille qui raro aut minus fixe aliquid proponit? Variis tamen modis contingit defertio propositi nostri. Et levis omissio exercitiorum vix sine aliquo dispendio transit. Justorum propositum in gratia potius Dei, quam in propria patientia pendet. In quo et semper confidunt quidquid arripiunt. Nam homo proponit, sed Deus disponit, nec est in homine via eius.

3. Si pietatis causa, aut fraternae utilitatis proposito, quandoque consuetum omittitur exercitium, facile postea poterit recuperari. Si autem taedio animi, vel negligentia faciliter relinquitur, satis culpabile est et nocivum sentitur. Conemur quantum possumus, adhuc leviter deficiemus in multis. Semper tamen aliquid certi proponendum est, et proponenda sunt illa praecipue quae amplius nos impediunt. Exteriora nostra et interiora pariter nobis scrutanda sunt, et ordinanda, quia utraque expediunt ad proprium profectum.

4. Si non continue te vales colligere, saltem interdum, et ad minus semel in die, mane videlicet aut vespere. Mane propone, vespere discute mores tuos, qualis hodie fuisti in verbo, opere et cogitatione, quia in his forsan Deum saepius offendisti ex proximum. Accinge te sicut vir fortis contra diabolicas nequitias, fraena gulam et omnem carnis inclinatinem facilius fraenabis. Numquam sis ex toto otiosus, sed aut legens, aut scribens, aut orans, aut meditans, aut aliquid utilitatis pro communi laborans. Corporalia tamen exercitia discrete sunt agenda, nec omnibus aequaliter assumenda.

5. Quae communia non sunt, non sunt foris ostendenda, nam in secreto tutius exercentur privata. Cavendum tamen ne piger sis ad communia, et ad singularia promptior. Sed expletis integre et fideliter debitis, et injunctis, si jam ultra tempus vacat, redde te tibi, prout tua devotio desiderat. Non possunt omnes habere exercitium unum, sed aliud isti, aliud illi magis deservit, et pro temporis congruentia diversa placent exercitia, quia alia in festis, alia in feriatis magis sapiunt diebus, aliis indigemus tempore tentationis, et aliis tempore pacis et quietis. Alia, cum tristamur, libet cogitare, et alia, cum laeti in Domino fuerimus.

6. Circa principalia festa renovanda sunt bona exercitia, et Sanctorum suffragia ferventius imploranda. De festo in festum proponere debemus quasi tunc de saeculo migraturi, et ad aeternum festum perventuri. Ideoque sollicite nos praeparare debemus in devotis temporibus, et devotius conversari, atque omnem observantiam strictius custodire, tanquam in brevi laboris nostri praemium a Deo percepturi.

7. Et si dilatum fuerit, credamus nos minus bene paratos, atque indignos tantae gloriae, quae revelabitur in nobis tempore praefinito et studeamus nos melius ad exitum praeparare. Beatus servus ait Evangelista Lucas, quem, cum venerit Dominus, invenerit vigilantem. Amen dico vobis, super omnia bona sua constituet eum.


Cap. 20. De amore solitudinis et silentii.

1. Quaere aptum tempus vacandi tibi, de beneficiis Dei frequenter cogita. Relinque curiosa, tales potius perlege materias, quae compunctionem magis praestent quam occupationem. Si te subtraxeris a superfluis locutionibus et curiosis circuitionibus nec non a novitatibus et remoribus audiendis, invenies tempus sufficiens et aptum bonis meditationibus insistendis. Maximi Sanctorum humana consortia ubi poterant vitabant et Deo in secreto vivere eligebant.

2. Dixit quidam: Quoties inter homines fui, minor homo redii. Hoc saepius experimur, quando diu confabulamur. Facilius est enim tacere quam in verbo non excedere. Facilius est domi latere quam foris se posse sufficienter custodire. Qui igitur intendit ad interiora et spiritualia pervenire, oportet eum cum Jesu a turba declinare. Nemo secure apparet nisi qui libenter latet. Nemo secure praecipit nisi qui obedire didicit. Nemo secure gaudet nisi qui testimonium bonae conscienitae habet.

3. Semper tamen Sanctorum securitas plena timoris Dei extitit. Nec eo minus solliciti et humiles in se fuerunt, quia magnis virtutibus et gratia emicuerunt. Pravorum autem securitas ex superbia et praesumptione oritur et in fine in desperationem sui vertitur. Nunquam promittas tibi securitatem in hac vita, quamvis bonus videaris Coenobita, aut bonus Eremita.

4. Saepe meliores in existimatione hominum magis periclitati sunt propter nimiam suam confidentiam. Unde multum utilius est, ut non penitus tentationibus careant, sed saepius impugnentur ne nimium securi sint, ne forte in superbiam eleventur, ne etiam ad exteriores consolationes licentius declinent. O, qui nunquam transitoriam laetitiam quaereret, qui nunquam cum mundo se occuparet, quam bonam conscientiam servaret. O, qui omnem vanam sollicitudinem amputaret, et duntaxat salutaria ac divina cogitaret, et totam spem suam in Domino constitueret, quam magnam pacem et quietem possideret.

5. Nemo dignus est caelesti consolatione, nisi diligenter se exercuerit in sancta compunctione. Si vis corde tenus compungi, intra cubiculum tuum, et exclude tumultus mundi. Sicut scriptum est, In cubilibus vestris compungimini. In cella invenies, quod de foris saepius amittes. Cella continuata dulcescit et male custodita taedium generat. Si in principio conversationis tuae bene eam incolueris, et custodieris, erit postea tibi amica dilecta, et gratissimum solatium.

6. In silentio et quiete proficit anima devota, et discit abscondita Scripturarum. Ibi invenit fluenta lacrymarum, quibus singulis noctibus se lavet et mundet, ut Conditori suo tanto familiarior fiat, quanto longius ab omni saeculari tumultu degit. Qui ergo se substrahit a notis et amicis, approximabit illi Deus cum Angelis sanctis. Melius est latere et sui curam agere, quam se neglecto signa facere. Laudabile est homini religioso raro foras ire, fugere videri et nolle homines videre.

7. Quid vis videre, quod non licet habere? Transit mundus, et concupiscentia eius. Trahunt desideria sensualitatis ad spatiandum. Sed cum hora transierit, quid nisi gravitatem conscientiae, et cordis dispersionem portat? Laetus exitus tristem saepe reditum parit et laeta vigilia serotina triste mane facit. Sic omne carnale gaudium blande intrat, sed in fine mordet et perimit.

8. Quid potes videre alicubi, quod die potest sub solem permanere. Credis te forsitan satiari, sed non poteris pertingere. Si cuncta videres praesentia, quid esset, nisi visio vana? Leva oculos tuos ad Deum in excelsis, et ora pro peccatis tuis, et negligentiis. Dimitte vana vanis, tu autem intende illis, quae tibi praecepit Deus. Claude super te ostium tuum, et voca ad te Jesum dilectum tuum. Mane cum eo in cella, quia non invenies alibi tantam pacem. Si non exisses nec quidquam de rumoribus audisses, melius in bona pace permansisses. Ex quo nova delectaris aliquando audire, oportet te exinde turbationem cordis tolerare.


Cap. 21. De compunctione cordis.

1. Si vis aliquid proficere, conserva te in timore Dei et noli esse nimis liber. Sed sub disciplina cohibe omnes sensus tuos, nec ineptae te tradas laetitiae, da te ad cordis compunctionem, et invenies devotionem; compunctio multa bona aperit, quae dissolutio cito perdere consuevit. Mirum est, quod homo possit unquam perfecte laetari in hac vita, qui suum exilium, et tam multa pericula animae suae considerat, et pensat.

2. Propter levitatem cordis et negligentiam defectuum nosrorum non senstimus animae nostrae dolores, sed saepe vane reddimus verba, quandomerito flere deberemus. Non est vera libertas, nec bona conscientia, nisi in timore Dei. Felix qui abjicere potest omne impedimentum distractionis, et ad unionem se redigere sanctae compunctionis. Felix qui a se abdicat quidquid suam conscientiam maculare potest, vel gravare. Certa viriliter. Consuetudo consuetudine vincitur. Si tu scis homies dimittere, ipsi bene dimittent te, tua facta facere.

3. Non attrahas tibi res aliorum, nec te implices causis majorum. Habeas semper oculum super te primum, et admoneas te ipsum specialiter, prae omnibus tibi dilectis. Si non habes favorem hominum noli exinde tristari, sed hoc tibi sit grave quia non habes te satis bene et circumspecte, sicut deceret servum Dei et devotum Religiosum conversari. Utilius est saepe et securius, quod homo non habeat multas consolationes in hac vita secudum carnem, praecipue tamen, quod divinas non habemus, aut rarius sentimus nos devotos; in culpa sumus, quia compunctionem non quaerimus cordis, ac vanas et extrinsecas non abjicimus.

4. Cognosce te indignum divina consolatione, sed magis dignum multa tribulatione. Quando homo perfecte est compunctus, tunc gravis et amarus est ei totus mundus. Bonus homo sufficientem invenit materiam dolendi et flendi: sive enim considerat se, sive de proximo pensat; scit quia nemo sine tribulatione hic vivit; et quanto strictius sese considerat, tanto amplius dolet. Materiae justi doloris, et internae compunctionis sunt peccata, et vitia nostra, quibus ita involuti jacemus, ut raro caelistia contemplari valeamus.

5. Si frequentius de morte tua, quam de longitudine vitae tua cogitares, non dubium, quin ferventius te emendares. Si etiam futuras Inferni, sivi Pergatorii, poenas cordialiter perpenderes, credo quod libenter dolorem et laborem sustineres, et nihil rigoris formidares. Sed quia ista ad cor non transeunt, et blandimenta adhuc amamus, ideo frigidi et valde pigri remanemus. Saepe est inopia spiritus unde tam leviter conqueritur corpus miserum. Ora igitur humiliter ad Dominum ut det tibi compunctionis spiritum; et dic cum Propheta, Ciba me Domine pane lacrymarum et potum da mihi in lacrymis in mensura.


Cap. 22. De conditione humanae miseriae.

1. Miser es ubicumque fueris, et quocumque te verteris, nisi ad Deum te convertas. Quid turbaris quia non succedit tibi sicut vis et desideras? Quis est qui habeat omnia secundum suam voluntatem? Nec ego, nec tu, nec aliquis hominum super terram. Nemo est in mundo sine aliqua tribulatione, vel angustia, quivis Rex, vel Papa. Quis est, qui melius habet? Utique qui pro Deo aliquid pati valet.

2. Dicunt multi imbecilles et infirmi, Ecce quam bonam vitam ille homo habet, quam dives et quam magnus, quam potens et excelsus. Sed attende ad caelestia bona, et videbis quod omnia ista temporalia nulla sunt, sed magis incerta, et valde gravantia, quia nunquam sine solicitudine, et timore possidentur. Non est hominis felicitas habere temporalia ad abundantiam, et sufficit ei mediocritas. Vere miseria est vivere super terram. Quanto homo voluerit esse spiritualior, tanto praefens vita sit ei amarior, quia sentit melius, videt clarius humanae corruptionis affectus. Nam comedere, bibere, vigilare, dormire, quiescere laborare et caeteris necessitatibus naturae subjacere vere magna miseria est, et afflictio homini devoto, qui libenter esset absolutus et liber ab omni peccato.

3. Valde enim gravatur interior homo necessitatibus ocrporalibus in hoc mundo. Unde Propheta devote rogat quatenus ab istis liber esse valeat, dicens, De necessitatibus meis erue me, Domine. Sed vae non cognoscentibus suam miseriam et corruptibilem vitam. Nam in tantum quidam hanc amplectuntur, licet etiam vix necessaria laborando aut mendicando habeant, ut si possent hic semper vivere, de regno Dei nihil curarent.

4. O insani, et infideles corde, qui tam profunde in terris jacent, ut nihil nisi carnalia sapiant. Sed miseri adhuc in fine sentient graviter, quam vile, et nihilum erat, quod amaverunt. Sancti autem Dei, et omnes devoti amici Christi non attenderunt, quae carni placuerunt, nec quae in hoc tempore floruerunt. Sed tota spes eorum, et intentio ad aetena bona anhelabat. Ferebatur totum desiderium eorum ad mansura et invisibilia, ne amore visibilium traherentur ad infima.

5. Noli frater amittere confidentiam proficiendi ad spiritualia. Adhuc enim habes tempus et horam, quare vis procrastinare propositum tuum? Surge, et in instanti incipe, et dic: Nunc est tempus faciendi, nunc tempus pugnandi est, nunc tempus aptum est emendandi. Quando male habes et tribularis, tunc tempus promerendi. Oportet te transire per ignem et aquam, antequam venia ad refrigerium, nisi tibi vim feceris, vitium non superabis. Quamdiu istud fragile corpus gerimus, sine peccato esse non possumus nec sine taedio et dolore vivere. Libenter haberemus ab omni miseria quietem, sed quia per peccatum perdidimus innocentiam, amisimus etiam veram beatitudinem. Ideo oportet nos tenere patientiam, et Dei exspectare misericordiam, donec transeat iniquitas haec, et mortalitas abforbeatur a vita.

6. O quanta fragilitas humana, quae semper prona est ad vitia. Hodie confiteris peccata tua, et cras iterum perpetras confessa. Nunc proponis cavere, et post horam ita agis, quasi nihil proposuisses. Merito ergo nosmetipsos humiliare possumus, nec unquam aliquid magni de nobis sentire, quia tam fragiles et instabiles sumus. Cito etiam potest perdi per negligentiam, quod multo labore vix tandem acquisitum est per gratiam.

7. Quid fiet de nobis adhuc in fine, qui tepescimus tam mane. Vae nobis si sic volumus declinare ad quietem, quasi jam pax sit et securitas, cum necdum appareat vestigium sanctitatis verae in nostra conversatione. Bene opus esset quod adhuc institueremus, tanquam boni novitii, ad mores optimos, si forte spes esset de futurea emendatione, et majori spirituali profectu.


Cap. 23. De meditatione mortis.

1. Valde cito erit tecum hoc factum: vide aliter quomodo te habeas. Hodie homo est, et cras non comparet. Cum autem sublatus fuerit ab oculis, etiam cito transit a mente. O hebetudo, et duritia cordis humani, quod solum praesentia meditatur, et futura non magis praevidet. Sic te in omni facto et cogitatu deberes tenere, quasi statim esses moriturus. Si bonam conscientiam haberes, non multum mortem timeres. Melius esset peccata cavere quam mortem fugere. Si hodie non es paratus, quomodo cras eris? Cras est dies incerta, et quid scis si crastinum habebis?

2. Quid prodest diu vivere, quando parum emendamur? Heu, longa vita non semper emendat, sed saepe culpam magis auget. Utinam per unam diem bene essemus conversati in hoc mundo. Multi annos computant conversionis, sed saepe parvus est fructus emendationis. Si formidolosum est mori, forsitan periculosius erit vivere diu. Beatus qui horam mortis suae semper ante oculos habet, et ad moriendum quotidie se disponit. Si vidisti aliquem mori, cogita quia tu per eandem viam transibis.

3. Cum mane fuerit, puta te ad vesperum non perventurum. Vespere autem facto, mane non audeas tibi polliceri. Semper ergo paratus esto, et taliter vive, ut nunquam imparatum te mors inveniat. Multi subito improvisi moriuntur. Nam hora, qua non putatur, Filius hominis veniet. Quando hora illa extrema venerit, multum aliter sentire incipies de tota vita tua praeterita et valde dolebis, quia tam negligens, et remissus fuisti.

4. Quam felix et prudens qui talis nunc nititur esse in vita, qualis optat inveniri in morte. Dabit namque magnam fiduciam moriendi perfectus contemptus mundi, fervens desiderium in virtutibus proficiendi, amor disciplinae, labor poenitentiae, promptitudo obedientiae, abnegatio sui, et supportatio cujuslibet adversitatis pro amore Christi. Multa bona potes operari dum sanus es, sed infirmatus nescio quid poteris. Pauci ex infirmitate emendantur; sic et qui multum peregrinantur, raro sanctificantur.

5. Noli confidere super amicos et proximos, nec in futuris salutem tuam differas, quia citius obliviscentur tui homines, quam existimas. Melius est nunc tempestive providere et aliquid boni praemittere, quam super aliorum auxilio sperare. Si non es pro te ipso sollicitus modo, quis erit sollicitus pro te in futuro. Nunc tempus est valde praetiosum, sed proh dolor, quod hoc inutilius expendis, in quo promereri vales, unde aeternaliter vivas. Veniet quando unam diem seu horam pro emendatione desiderabis, et nescio, an impetrabis.

6. Eia, charissime, de quanto periculo te poteris liberare, de quam magno timore eripere, si modo semper timoratus fueris, et de morte suspectus! Stude nunc taliter vivere, ut in hora moris valeas potius gaudere, quam timere. Disce nunc mori mundo, ut tunc incipias vivere cum Christo. Disce nunc omnia contemnere, ut tunc possis libere ad Christum pergere. Castiga nunc corpus tuum per poenitentiam, ut tunc valeas certam habere confidentiam.

7. Heu stulte, quid cogitas te diu victurum, cum nullum diem habeas securum? Quam multi decepti sunt et insperati de corpore extracti! Quoties audisti a dicentibus, quia ille gladio cecidit, ille submersus est, ille ab alto ruens cervicem fregit, ille manducando obriguit, ille ludendo finem fecit, alius igne, alius ferro, alius peste, alius latrocinio interiit: et sic omnium finis mors est, et vita hominum tamquam umbra cito pertransit.

8. Quis memorabitur tui post mortem, et qui orabit pro te? Age, age nunc charissime quidquid pro te agere potes, quia nescis quando morieris. Nescis etiam, quid tibi post mortem sequatur. Dum tempus habes, congrega divitias immortales. Praeter salutem tuam nihil cogites. Solum quae Dei sunt, cures. Fac nunc tibi amicos venerando Sanctos, et actus imitando, ut cum defeceris in hac vita, illi te recipiant in aeterna tabernacula.

9. Serva te tanquam peregrinum et hospitem super terram, ad quem nihil spectat de mundi negociis. Serva cor liberum, et ad Deum sursum erectum, quia non habes hic manentem civitatem. Illuc gemitus et preces quotidianas cum lacrymis dirige, ut spiritus tuus mereatur post mortem ad Dominum feliciter transire.


Cap. 24. De judicio et poenis peccatorum.

1. In omnibus rebus respice finem, et qualiter ante districtum judicem stabis, cui nihil est occultum, qui muneribus non placatur, nec escusationes recipit, sed quod justum est, judicabit. O miserrime et insipiens, quid respondebis Deo, omnia mala tua scienti, qui interdum times vultum hominis irati? Ut quid non praevides tibi in judicii die? Quando nemo poterit per alium excusari vel defendi, sed unusquisque sufficiens onus suum portabit sisi ipsi. Nunc labor tuus est fructuosus, fletus acceptabilis, gemitus exaudibilis, dolor satisfactorius et purgativus.

2. Habet magnum et salubre purgatorium homo patiens, qui suscipiens injurias, plus dolet de alterius malitia, quam de sua injuria, qui pro contrariantibus sibi libenter orat, et ex corde culpas indulget; qui veniam ab aliis petere non retardat, qui facilius miseretur quam irascitur, qui sibi ipsi violentiam frequenter facit, et carnem suam omnino spiritui subjugare conatur. Melius est modo purgare peccata, et vitia resecare, quam in futuro purganda reservare. Vere nos ipsos decipimus per inordinatum amorem, quem ad carnem habemus.

3. Quid aliud ille ignis devorat, nisi peccata tua? Quanto amplius nunc tibi ipsi parcis, et carnem sequeris, postea lues tanto durius, et majorem materiam comburendi reservas. In quibus homo peccavit, in illis gravius punietur. Ibi acidiosi ardentibus stimulis purgentur, et gulosi ingenti fame ac siti cruciabuntur. Ibi luxuriosi et voluptatum amatores ardenti pice et foetido sulphure perfundentur. Et sicut furiosi canes, prae dolore invidiosi ululabunt.

4. Nullum vitium erit, quod suum proprium cruciatum non habeat. Ibi superbi omni confusione replebuntur, et avari miserrima egestate arctabuntur. Ibi erit una hora gravior in poena, quam hic centum anni in amarissima poenitentia. Ibi nulla requies, nulla consolatio damnatis. Hic tamen interdum cessatur a laboribus atque amicorum fruitur solatiis. Esto modo sollicitus, et dolens pro peccatis tuis, ut in die judicii sis securus propetenus cum beatis. Tunc enim justi stabunt in magna constantia adversus eos, qui se angustiaverunt et depresserunt. Tunc stabit ad judicandum qui modo se subjicit humiliter judiciis hominum. Tunc magnam fiduciam pauper et humlis habebit, et pavebit undique superbus.

5. Tunc videbitur sapiens in hoc mundo fuisse, qui pro Christo didicit stultus esse et despectus. Tunc placebit omnis tribulatio patienter perpessa et omnis iniquitas oppilabit os suum. Tunc gaudebit omnis devotus et merebit omnis religiosus. Tunc plus exultabit caro afflicta, quam si semper in deliciis fuisset nutrita. Tunc splendebit habitus vilis, et obtenebrescet vestis subtilis. Tunc plus laudabitur pauperculum domicilium, quam deauratum palatium. Tunc plus juvabit constans pacientia, quam omnis mundi potentia. Tunc amplius exaltabitur simplex obedientia, quam omnis saecularis astutia.

6. Tunc plus laetificabit pura et simplex conscientia et bona quam docta philosophia. Tunc plus ponderabit contemptus divitiarum, quam totus thesaurus terrigenarum. Tunc magis consolaberis super devota oratione, quam super delicata comestione. Tunc potius gaudebis de fervato silentio, quam de longa fabulatione. Tunc plus valebunt sancta sancta opera, quam multa pulchra verba. Tunc plus valebit stricta vita et ardus poenitntia, quam omnis delectatio terrena. Disce nunc in modico pati, ut tunc a gravioribus valeas liberari. Hic primo proba quid possis pati postea. Si nunc tam parum non vales sustinere, quomodo poteris aeterna tormenta sufferre? Si modo modica passio te tam impatientem efficit, tunc gehenna quid facietur? Ecce vere non potes modo duo gaudia habere, delectari hic in mundo, es postea regnare cum Christo.

7. Si usque in hodiernum diem semper in honoribus et voluptatibus vixisses, quid totum tibi profuisset, si jam in instanti mori contingeret? Omnia ergo vanitas, praeter amare Deum, et illi foli servire. Qui enim Deum ex toto corde amat, nec mortem, nec supplicium, nec judcium, nec infernum metuit, quia perfectus amor securum ad Deum accessum facit. Quem adhuc peccare delectat, non mirum, si mortem, judicium timeat. Bonum tamen est ut, si necdum amor a malo te revocat, saltem timor gehenae te coerceat. Qui vero timorem Dei postponit, diu stare in bono non valebit, sed diaboli laqueos citius incurret.


Cap. 25. De ferventi emendatione totius vitae.

1. Esto vigilans et diligens in Dei fervitio, et cogita frequenter ad quid venisti, et cur saeculum reliquisti. Nonne ut Deo viveres, et spiritualis fieres? Igitur ad profectum ferveas, quia mercedem laborum tuorum in brevi recipies. Nec erit tunc amplius timor aut dolor in finibus tuis. Modicum nunc laborabis, et magnam requiem, imo perpetuam laetitiam, invenies. Si tu permanseris fidelis et fervidus in agendo, Deus procul dubio erit fidelis, et locuples in retribuendo. Spem bonam retinere debes, quod ad palmam pervenies, sed securitatem capere non oportet ne torpeas, aut elatus fias.

2. Cum enim quidam anxius inter metum et spem frequenter fluctuaret, et quadam vice moerore confectus in ecclesia ante quoddam altare se in oratione prostravisset, haec intra se resolvit dicens: O, si scirem, quod adhuc perserveratus essem; statimque audivit divinum intus responsum. Quid, si hoc scires, quid facere velles? Fac nunc quod facere velles, et bene securus eris. Moxque consolatus et confortatus divinae se commisit voluntati, et cessavit anxia fluctuatio. Noluitque curiose se investigare, ut sciret quae sibi essent futura, sed magis studuit inquirere quae esset voluntas Dei beneplacens et perfecta ad omne opus inchoandum et perficiendum.

3. Spera in Domino et fac bonitatem, ait Propheta, et inhabita terram, et pasceris in divitiis eius. Unum est quod multos a profectu et ferventi emendatione retrahit: horror difficultatis seu labor certaminis. Illi maxime prae aliis in virtutibus proficiunt, qui ea quae sibi magis gravia et contraria sunt vincere nituntur. Nam ibi homo plus proficit, et gratiam meretur ampliorem, ubi magis se ipsum vincit, et in spiritu mortificat.

4. Sed non omnes habent aeque multum ad vincendum et moriendum. Diligens autem aemulator valentior erit ad proficiendum, etiamsi plures habeat passiones, quam alius bene morigeratus, minus tamen fervens ad virtutes. Duo specialiter ad magnam emendationem juvant, videlicet subtrahere se violenter ad quod natura vitiose inclinatur, et ferventer instare pro bono, quo amplius quis indiget. Illa etiam magis studeas cavere et vincere quae tibi in aliis frequentius displicent.

5. Ubique profectum tuum capies ut si bona exempla videas vel audias, de imitandis accendaris. Si quid autem reprehensibile confideraveris, cave ne idem facias, aut si aliquando fecisti, citius emendare te studeas. Sicut oculus tuus alios confiderat, sic iterum ab aliis notaris. Quam jucundum et dulce est videre fervidos et devotos Fratres bene morigeratos et disciiplinatos. Quam triste est et grave videre inordinate ambulantes, qui ea ad quae vocati sunt non exercent. Quam nocivum est negligere vocationis suae propositum, et ad non comissia sensum inclinare.

6. Memor esto arrepti propositi, et imaginem crucifixi tibi propone. Bene verecundari potes inspecta vita Jesu Christi, quia necdum magis illi te conformare studuisti, licet diu in via Dei fuisti. Religiosus qui se intente et devote in sanctissima vita et passione Domini exercet, omnia utilia et necessaria sibi abundanter ibi inveniet. Nec opus est ut extra Jesum aliquid melius quaerat. O, si Jesus crucifixus in cor nostrum veniret, quam cito et sufficienter docti essemus. Religiosus fervidus bene omnia portat et capit, quae illi jubentur.

7. Religiosus negligens et tepidus habet tribulationem super tribulationem et ex omni parte patitur angustiam, quia interiori consolatione caret, et exteriorem quaerere prohibetur. Religiosus extra disciplinam vivens gravi patet ruinae. Qui laxiora quaerit et remissiora, semper in angustiis erit, quia unum aut reliquum displicebit sibi.

8. Quomodo faciunt tam multi alii Religiosi qui satis arctati sunt sub disciplina claustrali, rare execunt, abstracte vivunt, pauperrime comedunt, grosse vestiuntur, multum laborant, parum loquuntur, diu vigilant, mature surgunt, et orationes prolongant, frequenter legunt et se in omni disciplina custodiunt. Attende Cartusienses et Benedictinos, et Cistercienses ac diversae religionis Monachos et Moniales qualiter omni nocte ad psallendum Deo surgunt. Et ideo turpe esset, ut tu debeas in tam sancto opere dormitare et pigritare, ubi tanta multitudo Religiosorum incipit Deo jubilare.

9. O, si nihil aliud faciendum incumberet, nisi Dominum Deum nostrum tot corde et ore laudare. O, si nunquam indigeres comedere, nec bibere, nec dormire, sed semper posses Deum laudare, et solummodo spiritualibus studiis vacare, tunc multo felicior esses, quam modo carni ex qualicumque necessitate serviens. Utinam non essent istae necessitates, sed solummodo spirituales animae refectiones, quas heu satis raro degustamus.

10. Quando homo ad hoc pervenit, quod de nulla creatura consolationem quaerit, tunc ei Deus primo perfecte sapere incipit, tunc etiam bene contentus de omni eventu rerum erit, tunc nec pro magno laetabitur, nec pro modico contristabitur, sed ponit se integre, et fiducialiter in Deo, qui est ei omnia in omnibus, cui nihil utique parit, nec moritur, sed omnia ei vivunt, et ad nutum incunctanter deserviunt.

11. Memento semper finis, et quia perditum non redit tempus, sine sollicitudine, et diligentia nunquam acquires virtutes. Si incipis tepescere, incipis male habere. Si autem dederis te ad fervorem, invenies magnam pacem, et senties leviorem laborem propter Dei gratiam et virtutis amorem. Homo fervidus et diligens ad omnia est paratus. Major labor est resistere vitiis et passionibus, quam corporalibus insudare laboribus. Qui parvos non devitat defectus, paulatim labitur ad majora. Gaudebis semper de vespere, si diem expendes fructuose. Vigila semper te ipsum et quidquid de aliis sit non negligas te ipsum. Tantum proficies, quantum tibi ipsi vim intuleris. Amen.

 

LIBER SECUNDUS
Admonitiones ad interna trahentes.

 

Cap. I. Incipit liber de interna conversationes.

 

1. Regnum Dei intra vos est, dicit Dominus. Converte te ex toto corde tuo ad Dominum, et relinque hunc miserum mundum, et inveniet anima tua requiem. Disce exteriora contemnere et ad interiora te dare, et videbis regnum Dei intra te venire. Est enim regnum Dei pax et gaudium in Spiritu Sancto quod non datur impiis. Veniet ad te Christus ostendens tibi consolatinem suam, si dignam illi ab intus paraveris mansionem. Omnis gloria eius et decor ab intra est, et ibi complacet sibi. Frequens illi visitatio cum homine interno, dulcis sermocinatio, grata consolatio, multa pax, familiaritas stupenda nimis.

 

2. Eya anima fidelis, praepara huic sponso cor tuum, quatenus ad te venire et in te habitare dignetur. Sic enim dicit: Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus. Da ergo Christo locum et caeteris omnibus nega introitum. Cum Christum habueris, dives es, et sufficit tibi. Ipse erit provisor tuus, et fidelis procurator in omnibus, ut non fit opus in hominibus sparare. Homines enim cito mutantur, et deficiunt velociter, Christus autem manet in aeternum, et adstat usque in finem firmiter.

 

3. Non est magna fiducia ponenda in homine fragili et mortali, etiamsi utilis fit et dilectus, neque tristitia multa capienda ex hoc, si interdum adversetur et contradicat. Qui hodie tecum sunt, cras contrariari possunt. Et e converso saepe ut aura vertuntur. Pone fiduciam tuam totam in Domino; et sit ipse timor tuus, et amor tuus. Ipse pro te respondebit, et faciet bene sicut melius fuerit. Nonhabes hic manentem civitatem, et ubicumque fueris, extraneus es et peregrinus, nec requiem aliquando habebis, nisi Christo intime fueris unitus.

 

4. Quid hic circumspicis, cum iste non sit locus tuae requietonis? In caelestibus debet esse habitatio tua et sicut in transitu cuncta sunt aspicienda. Transeunt omnia, et tu cum eis pariter. Vide, ut non haereas, ne capiaris, et pereas. Apud Altissimum sit cogitatio tua, et deprecatio tua ad Christum sine intermissione dirigatur. Si nescis alta speculari et caelestia, requiesce in passione Christi, et in sacris vulneribus eius libenter habita. Si enim ad vulnera et speciosa stigmata Jesu devote confugis, magnam in tribulatione senties consolationem, nec multum curabis hominum despectiones faciliterque verba detrahentium perferes.


5. Jesus Christus Dominus fuit etiam in mundo ab hominibus despectus, et in maxima necessitate, a notis et amicis inter opprobria derelictus. Dominus Jesus pati voluit et despici, et tu audes de aliquo conqueri? Christus habuit adversarios et oblocutores, et tu vis omnes habere amicos, et benefactores? Ubi coronabitur patentia tua, si nihil adversitatis occurrit. Si nihil contrarium vis pati, quomodo eris amicus Christi? Sustine cum Christo et pro Christo, si vis regare cum Christo.


6. Si semel perfecte introisses in interiora Jesu, et modicum de ardenti amore eius sapuisses, tunc de proprio commodo, vel incommodo nihil curares, sed magis de opprobrio illato gauderes, quia amor Jesu facit hominem se ipsum contemnere. Amator Jesu et verus internus, et liber ab affectionibus inordinatis, potest se ad Deum libere convertere, et elevare se supra se ipsum in spiritu ac fruitive quiescere.


7. Cui sapiunt omnia prout sunt non ut dicuntur, aut aestimantur, hic vere sapiens est, et doctus a Deo magis, quam ab hominibus. Qui ab intra scit ambulare et modicum res ab extra ponderare, non reqirit loca, nec tempora expectat ad habenda devota exercitia. Homo internus cito se recolligit, et nunquam se totum ad exteriora effundit. Non illi obest labor exterior, aut occupatio ad tempus necessaria. Sed sicut res eveniunt, sic se illis accommodat. Qui intus bene dispositus est et ordinatus, non curat mirabiles et perversos hominum gestus. Tantum homo impeditur, et distrahitur, quantum sibi res attrahit.


8. Si recte tibi esses, et bene purgatus esses, omnia tibi in bonum cederent, et profectum. Ideo multa tibi saepe displicent et saepe conturbant, quia adhuc non es perfecte tibi mortuus, nec segregatus ab omnibus terrenis. Nihil sic maculat et implicat cor hominis, sicut impurus amor in creaturis. Si renuis consolari exterius, poteris speculari caelestia, et frequenter interius jubilare.


Cap. 2. De submissione, Praelati regimine.


1. Non magni pendas qui pro te vel contra te fit, sed hoc age, et cura, ut Deus tecum sit in omni re quam facis. Habeas conscientiam bonam, et Deus bene te defensabit. Quem enim adjuvare voluerit, nullius perversitas nocere poterit. Si tu sci tacere et pati, videbis proculdubio auxilium Domini. Ipse novit tempus, et modum liberandi te, et idea debes te illi resignare. Dei est adjuvare, et ab omni confusione liberare. saepe valde prodest ad majorem humilitatem conservandam, quod defectus nostros alii sciunt, et redarguunt.


2. Quando pro defectibus suis se humiliat, tunc faciliter alios placat, et leviter satisfacit sibi irascentibus. Humilem Deus protegit, et liberat. Humilem diligit, et consolatur. Humili homini se inclinat. Humili largitur gratiam plenam et magnam. Et post suam depressionem levat ad gloriam. Humili sua secreta revelat, et ad se dulciter trahit, et invitat. Humilis accepta contumelia et confusione satis bene est in pace, quia stat in Deo, et non in mundo. Non reputes te aliquid profecisse, nisi omnibus te inferiorem esse sentias.


Cap. 3. De bono pacifico homine.


1. Pone te primus in pace, et tunc alios poteris pacificare. Homo pacificus plus prodest, quam bene doctus. Homo passionatus etiam bonus in malum trahit, et faciliter malum credit. Bonus homo pacificus omnia ad bonum convertit. Qui bene in pace est, de nullo suspicatur. Qui autem male contentus est, et commotus, variis suspicionibus agitatur, nec ipse quiescit, nec alios quiescere permittit. Dicit saepe quod sibi magis facere expediret, et negligit, quod ipse facere tenetur. Habe ergo primum zelum super te ipsum, tunc zelare poteris etiam juste proximum tuum.


2. Tu bene facta scis excusare, et tolerare, et aliorum non vis accipere excusationes. Justus esses, si te accusares, et fratrem tuum excusares. Si portari vis, porta alium. Vide quam longe es adhuc a vera charitate, et humilitate, quae nuli novit indignarei vel irasci, nisi tantum sibi ipsi. Non est magnum cum bonis, et mansuetis conversari. Hoc enim omnibus naturaliter placet, et unusquisque libenter pacem habet, et secum sentientes magis diligit. Sed cum duris, et perversis aut indisciplinatis aut nobis contrariantibus pacifice posse vivere, magna gratia est, et laudabile nimis virileque factum.


3. Sed sunt qui se ipsos in pace tenent, et cum aliis etiam pacem habent. Et sunt qui nec pacem habent, nec alios in pace dimittunt. Aliis sunt graves, sed sibi sunt semper graviores. Et sunt qui se ipsos in pace retinent, et ad pacem alios reducere student. Et tamen tota pax nostra in hac misera vita potius in humili sufferentia ponenda est, quam in non sentiendo contraria? Qui melius scit pati, pacem tenebit maiorem. Iste est victor fui, et dominus mundi, amicus Christi, et haeres caeli.


Cap. 4. De pura mente et simplici intentione.


1. Duabus alis homo sublevatur a terrenis, scilicet simplicitate et puritate. Simplicitas debet esse in intentione, puritas in affectione. Simplicitas intendit deum, puritas apprehendit et gustat.


Nulla actio te impediet, si liber intus ab omni inordinato affectu fueris. Si nihil aliud quam Dei beneplacitum, et proximi utilitatem intendis et quaeris, interna libertate frueris. Si rectum cor tuum esset, tunc omnis creatura speculum vitae, et liber sanctae doctrinae esset. Non est creatura tam parva et vilis quae bonitatem Dei non repraesentet.


2. Si tu esses intus bonus, et purus, tunc omnia sine impedimento, et caperes bene. Cor purum penetrat caelum, et infernum. Qualis unusquisque est intus, taliter iudicat exterius. Si est gaudium in mundo, hoc utique possidet cordis puri homo. Et si est alicubi tribulatio et angustia, hoc melius novit mala conscientia. Sicut ferrum missum in ignem amittit rubiginem et totum candens efficitur, sic homo ad Deum integre se convertens, a torpore exuitur, et in novum hominem transmutatur.


3. Quando homo incipit tepescere, tunc parvum metuit laborem, et externam accipit consolationem. Sed quando perfecte incipit se vincere, et viriliter in via Dei ambulare, tunc minus ea reputat, quae sibi prius gravia esse sentiebat.


Cap. 5. De propria consideratione.


1. Non possumus nobis ipsis nimis credere, quia saepe gratia nobis deest, modicum lumen est in nobis, et hoc cito per negligentiam amittimus. Saepe etiam non advertimus, quod tam caeci intus sumus. Saepe male agimus, et peius excusamus. Et passione interdum movemur, et zelum putamus. Parva in aliis reprehendimus, et nostra maiora pertransimus. Satis cito persentimus et ponderamus quid ab aliis sustinemus; sed quantum alii de nobis sustinent, non advertimus. Qui bene et recte sua ponderaret, non esset quid de alio graviter iudicaret.


2. Internus homo sui ipsius curam omnibus curis anteponit: et qui sibi ipsi diligenter intendit, faciliter de aliis tacet. Nunquam eris internus et devotus, nisi de aliis silueris et ad te ipsum specialiter respexeris. Si tibi ipsi et Deo totaliter intendis, modicum te movebit, quod foris percipis. Ubi es, quando tibi ipsi praesens non es? Et quando omnia percurristi, quid te neglecto profecisti? Si debes habere pacem et unionem veram, oportet, quod totum adhuc postponas et te solum prae oculis habeas.


3. Multum proinde proficies, si te seriatum ab omni temporali cura conserves. Valde deficies, si aliquid temporale reputaveris. Nihil altum, nihil magnum, nihil gratum, nihil acceptum tibi sit, nisi pure Deus, aut de Deo sit. Totum vanum exstima, quidquid consolationis occurrit de aliqua creatura. Amans Deum anima sub Deo contemnit, despicit universa. Solus Deus aeternus et immensus, implens omnia, solatium est animae et vera mentis laetitia.


Cap. 6. De laetitia bonae conscientiae


1. Gloria bonis hominibus testimonium bonae conscientiae. Habe bonam conscientiam et semper habebis laetitiam. Bona conscientia valde multa potest portare, et valde laeta est inter adversa. Mala conscientia semper timida, et inquieta. Suaviter requiesces, si te cor tuum non reprehenderit. Noli laetari, nisi cum benefeceris. Mali nunquam habent veram laetitiam, nec internam sentiunt pacem, quia non est pax impiis, dicit Dominus. Et si dixerint: in pace sumus, non venient super nos mala; et quis nobis nocere audebit? non credas eis, quoniam repente exsurget ira Dei, et in nihilum redigentur actus eorum, et cogitationes eorum peribunt.


2. Gloriari in tribulationibus non est grave amanti, Sic enim gloriari est in cruce Domini gloriari. Brevis gloria quae ab hominibus datur et accipitur. Mundi gloriam semper comitatur tristitia. Bonorum gloria in conscientiis eorum, et non in ore hominum. Justorum laetitia de Deo et in Deo est, et gaudium eorum de veritate. Qui veram et aeternam gloriam desiderat, temporalem non curat. Et qui temporalem quaerit gloriam, aut non ex animo contemnit, minus amare convincitur caelestem. Magnam habet cordis tranquillitatem, qui nec laudes curat, nec vituperia.


3. Facile erit contentus et pacatus, cuius conscientia munda est. Non es sanctior, si laudaris, nec vilior, si vituperaris. Quod es hoc es, nec melior dici vales, quam Deo teste sis, si attendis quid apud te sis intus, non curabis quid de te loquantur homines foris. Homo videt in facie, Deus autem in corde. Homo confiderat actus, Deus pensat intentionem. Bene semper agere, et modicum de se tenere humilis animae indicium est. Nolle consolari ab aliqua creatura magnae puritatis, et internae fiduciae indicium est.


4. Qui nullum extrinsecus pro se testimonium quaerit, liquet quod Deo se totaliter commisit. Non enim, qui se ipsum commendat, ille probatus est, ait beatus Paulus, sed quem Deus commendat. Ambulare cum Deo intus, nec aliqua affectione teneri foris, status est interni hominis.


Cap. 7. De amore Jesu super omnia


1. Beatus qui intelligit quid sit amare Jesum, et contemnere se ipsum propeter Deum? Oportet dilectum propter dilectum relinquere, quia Jesus vult solus super omnia amari. Dilectio creaturae fallax et instabilis, dilectio Jesu felix et perseverabilis. Qui adhaeret creaturae, cadet cum labili, qui amplectitur Jesum, firmabitur in Eum. Illum dilige, et amicum tene tibi, qui omnibus recedentibus te non relinquet, nec patietur in fine perire. Ab omnibus oportet aliquando te separari, sive velis, sive nolis.


2. Tene te apud Jesum vivens et moriens et illius fedelitati te committe, qui omnibus deficientibus solus potestte adjuvare. Dilectus tuus talis est naturae, ut alienum non velit admittere, sed solus vult cor tuum habere, et tanquam rex in proprio throno sedere. Si scires te ab omni creatura evacuare, Jesus libenter tecum habitaret. Pene totum perditum invenies, quidquid extra Jesum in hominibus posueris. Non confidas, nec innitaris super calamum ventosum, quia omnis caro fśnum, et omnis gloria eius et flos fśni cadet.


3. Cito deciperis, si ad externam hominum apparentiam tantum aspexeris. Si autem tuum in aliis quaeris solatium, et lucrum, saepe senties detrimentum. Si quaeris in omnibus Jesum, invenies utique Jesum. Si autem quaeris te ipsum, invenies etiam te ipsum, sed ad tuam perniciem. Plus enim homo nocivior est sibi, si Jesum non quaerit, quam totus mundus, et omnes sui adversarii.


Cap. 8. De familiari amicitia Jesu


1. Quando Jesus adest, totum bonum est, nec quicquam difficile videtur. Quando vero Jesus non adest, totum durum est. Si autuem Jesus unum verbum loquitur tantum, magna consolatio sentitur. Nonne ne Maria Magdalena statim surreit de loco, in quo flevit, quando Martha illi dixit, Magister adet et vocat te? Felix hora quando Jesus vocat te de lacrymis ad gaudium spiritus. Quam aridus et durus es sine Jesu. Quam insipiens et vanus, si cupis aliquid extra Jesum. Nonne hoc est majus damnum, quam si totum perderes mundum?


2. Quid habet mundus conferre sine Jesu? Esse sine Jesu est gravis infernus, et esse cum Jesu dulcis paradisus. Si fuerit tecum Jesus, invenit thesaurum bonus, immo bonum super omne bonum. Et qui perdidit Jesum, perdidit nimis multum et plus quam totum mundum. Pauperrimus est qui vivit sine Jesu, ditissimus est qui bene est cum Jesu.


3. Magna ars est scire conversari cum Jesu, et scire Jesum tenere, magna prudentia. Esto humilis et pacificus, et erit tecum Jesus. Sis devotus et quietus, et permanebit tecum Jesus. Potes cito fugare Jesum, et gratiam eius perdere, si volueris ad exteriora declinare. Et si illum effugaveris et perdideris, ad quem tunc fugies, et quem tunc quaeres amicum? Sine amico non potes diu vivere. Et si Jesus non fuerit tibi prae omnibus amicus, eris nimis tristis, et desolatus. Fatue igitur agis, si in aliquo altero confidis et laetaris. Eligendum est magis habere totum mundum contrarium, quam Jesum offensum. Ex omnibus ergo charis sit Jesus dilectus specialis.


4. Diligantur homines propter Jesum, Jesus autem propter se ipsum. Solus Jesus Christus singulariter est amandus, qui bonus solus et fidelis invenitur prae omnibus amicis. Propter ipsum et in ipso tam amici quam inimici tibi sint chari et pro omnibus his exorandus est, ut omnes ipsum cognoscant et diligant. Nunquam cupias singulariter laudari et amari, quia hoc solius Dei est, qui similem sibi non habet. Nec velis quod aliquis in corde tuo tecum occupetur, neque tu cum alicujus occuperis amore. Sed sit Jesus in te, et in omni bono homine.


5. Esto purus, et liber intus, sine alicujus creaturae implicamento. Oportet te esse nudum, et purum cor ad Jesum gerere, si vis vacare, et videre, quam suavis est Dominus. Et revera ad hoc non pervenies, nisi gratia eius fueris praeventus, et introtractus, ut omnibus evacuatis et licentiatis, solus cum Deo uniaris. Quando enim gratia Dei venit ad hominem, tunc potens sit ad omnia. Et quando recedit, tunc pauper et infirmus erit, et quasi tantum ad flagella relictus. In his non debes dejici, nec desperare, sed ad voluntatem Dei aequanimiter stare, et cuncta supervenientia tibi ad laudem Jesu Christi perpeti. Quia post hiemem sequitur aestas, post nectem redit dies, et post tempestatem serenitas magna.


Cap. 9. De carentia omnis solatii


1. Non est grave humanum contemnere solatium, cum adest divinum. Magnum est, et valde magnum, tam humano quam divino posse carere solatio et pro amore Dei libenter exilium cordis velle sustinere et in nullo se ipsum quaerere, nec ad proprium meritum respicere. Quid magis es, si hilaris si, et devotus adveniente gratia? Optabilis cunctis haec hora. Satis suaviter equitat quem gratia Dei portat. Et quid mirum si onus non sentit, qui portatur ab Omnipotente, et ducitur a summo Ductore?


2. Libenter aliquid habemus pro solatio, et homo difficulter exuitur a se ipso. Vicit sanctus Laurentius saeculum, cum Summo Sacerdote, quia omne, quod in mundo delectabile videbatur despexit, et Dei Summum Sacerdotem Sixtem, quem maxime diligebat, pro amore Christi etiam a se tolli clementer ferebat. Amore igitur Creatoris amorem hominis superavit, et pro humano solatio divinum beneplacitum magis elegit. Ita et tu aliquem necessarium, et dilectum amicum pro amore Dei disce relinquere. Nec graviter feras cum ab amico fueris derelictus, sciens quoniam oportet nos omnes tandem ab invicem separari.


3. Multum et diu oportet hominem in se ipso certare, antequam discat se ipsum plene superare, et totum affectum suum plene in Deum trahere. Quando homo stat super se ipsum, facile labitur ad consolationes humanas. Sed verus Christi amator, et studiosus sectator virtutum non cadit super illas consolationes, nec quaerit tales sensibiles dulcedines. Sed magis fortes tentationes et exercitationes, et pro Christo duros sustinere labores.


4. Cum igitur spiritualis consolatio a Deo datur, cum gratiarum actione accipe eam et Dei munus intellige esse, et non tuum meritum et noli extolli. Noli nimium gaudere nec inaniter praesumere, sed esto magis humilior ex dono, cautior quoque et timoratior in cunctis actibus tuis, quoniam transibit hora illa, et sequetur tentatio. Cum ablata fuerit consolatio, non statim desperes, sed cum humilitate, et patientia exspecta caelestem visitationem, quia potens est Deus ampliorem tibi redonare gratiam et consolationem. Istud non est novum, nec alienum viam Dei expertis, quia in magnis sanctis, et in antiquis prophetis suit saepe alternationis modus.


5. Unde quidam praesente jam gratia dicebat: Ego dixi in abundantia mea non movebor in aeternum. Absente autem gratia quid in se fuerit expertus, adjungit dicens: Avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus. Inter haec tamen nequaquam desperat, sed instantius Dominum rogat, et dicit: Ad te, Domine, clamabo, et ad Deum meum deprocabor. Denique orationis suae fructum reportat, et se exauditum testatur dicens: Audivit Dominus et misertus est mei, Dominus factus est adjutor meus. Sed in quo? Convertisti, inquit, planctum meum in gaudium mihi, et circumdedisti me laetitia. Et si sic actum est cum magnis Sanctis, non est desperandum nobis informis et pauperibus, si interdum in frigiditate, et interdum in fervore sumus. Quoniam spiritus venit, et recedit, secundum suae voluntatis beneplacitum. Unde beatus Job ait: Visitas eum iluculo, et subito probas illum.


6. Super quid igitur sperare possum, aut in quo confidere debeo, nisi in sola magna misericordia Domini, et in sola spe gratiae caelestis? Sive enim adsint homines boni sive devoti fratres, et amici fideles, sive libri sancti, vel tractatus pulchri, sive dulces cantus et hymni, omnia haec modicum juvant, et modicum sapiunt, quando sum defertus a gratia, et in propria paupertate relictus. Tunc non est melius remedium quam patientia, et abnegatio mei in voluntate Dei.


7. Nunquam inveni aliquem Religiosum, qui non habuerit interdum gratiae subtractionem, aut non senserit fervoris diminutionem. Nullus Sanctus fuit tam alte raptus, vel illuminatus, qui prius vel postea non fuerit tentatus. Non enim alta Dei contemplatione dignus est, qui pro Deo non est exercitatus aliqua tribulatione. Solet enim sequentis consolationis tribulatio praecedens esse signum. Nam tentationibus probatis caelestis promittitur consolatio. Qui vicerit, inquit, dabo ei edere de ligno vitae.


8. Datur etiam consolatio divina, ut homo fortior sit ad sustinendum adversa. Sequitur etiam tentatio, ne se elevet de bono. Non dormit diabolus, nec caro adhuc mortua est. Ideo non cesses te praeparare ad certamen, quia a dextris et a sinistris sunt hostes qui nunquam quiescunt.


Cap. 10. De gratitudine pro gratia Dei


1. Quid quaeris quietem, cum natus sis ad laborem, ad patientiam magis quam ad consolationem, et ad crucem portandam magis quam ad laetitiam? Quis etiam saecularium non libenter consoltionem et laetitiam spiritualiem acciperet, si semper obtinere posset? Excedunt enim spirituales consolationes omnes mundi delicias et carnis voluptates. Nam omnes deliciae mundanae aut turpes, aut vanae sunt. Spirituales vero deliciae solae sunt jucundae et honestae ex virtutibus progenitae, et a Deo puris infusae mentibus. Sed istis divnis consolationibus nemo semper pro suo affectu frui valet, quia tempus tentationis non diu cessat.


2. Multum contrariatur supernae visitationi salsa libertas animi, et magna confidentia sui. Deus benefacit consolatinis gratiam dando, sed homo male facit non statim Deo cum gratiarum actione retribuendo. Et ideo non possunt in nobis dona gratiae fluere, quia ingrati sumus auctori, nec totum refundimus fontali origini. Semper enim debetur gratia digne gratias agenti sive referenti. Auferetur ab elato, quod dari solet humili.


3. Nolo consolationem quae mihi auferat compunctionem, nec affecto contemplationem, quae ducit in elationem. Non enim omne altum sanctum, nec omne desiderium purum, nec omne dulce bonum, nec omne carum gratum Deo. Libenter accepto gratiam unde humilior, et timoratior inveniar atque ad relinquendum me paratior fiam. Doctus dono gratiae, et eruditus subtractionis verbere non sibi audebit, quidquam boni attribuere, sed potius se pauperem, et nudum confitebitur. Da Deo quidquid Dei est, et tibi adscribe, quod tuum est. Hoc est Deo gratias pro gratia tribue, tibi autem soli culpam, et dignam pśnam pro culpa deberi sentias.


4. Pone te semper ad infimum, et dabitur tibi summum. Nam summum non stat sine infimo. Summi Sancti apud Deum minimi sunt apud se, et quanto gloriosiores, tanto in se humiliores; pleni veritate et gloria caelesti, non vanae gloriae cupidi et in Deo fundati et confirmati, nullo modo possunt esse elati. Et qui Deo totum adscribunt quidquid boni acceperunt, gloriam ab invicem non quaerunt. Sed gloriam quae a Deo est volunt, et Deum quaerunt in se, et in omnibus Sanctis laudari super omnia cupiunt, et semper in ipsum tendunt.


5. Esto igitur gratus in minimo, et eris dignus majora accipere. Sit tibi minimum pro maximo et contemtibile pro speciali dono. Si dignitas datoris inspicitur, nullum datum parvum aut minus vile videbitur. Non enim parvum est quod a summo Deo donatur, etiam si pśnas et verbera donaverit, gratum esse debet, quia semper pro salute nostra facit quidquid nobis advenire permittit. Qui gratiam Dei retinere desiderat, sit gratus pro gratia Dei data, patiens pro sublata, oret ut reddatur, cautus sit et humilis ne amittat.


Cap. 11. De paucitate amatorum crucis.


1. Habet autem Jesus multos amatores sui regnis caelestis, sed paucos bajulatores suae crucis. Plures invenit socios mensae sed paucos abstinentiae. Omnes volunt cum Christo gaudere, sed pauci volunt aliquid pro ipso sustinere. Multi sequuntur Jesum usque as fractionem panis, sed pauci ad bibendum calicem passionis. Multi miracula eius venerantur, sed pauci ignominias crucis sequuntur. Multi Jesum diligunt, quamdiu adversa non contingunt. Multi illum laudant et benedicunt, quamdiu consolationes aliquas ab ipso recipiunt. Si autem Jesus se abscondiderit, et modicum eos reliquerit, aut in querimoniam aut in dejectionem nimiam cadunt.


2. Qui autem Jesum propter Jesum, et non propter aliquam suam consolationem propriam diligunt, ipsum in tribulatione, et in angustia cordis, sicut in summa consolatione diligunt, et benedicunt. Et si eis consolationem nunquam dare vellet, ipsum tamen laudarent, et semper gratias agere vellent.


3. O, quantum potest amor Jesu purus, nullo propio commodo vel amore permixtus. Nonne omnes mercenarii sunt dicendi, qui consolationes semper quaerunt? Nonne amatores sui magis quam Jesu probantur qui sua commoda vel lucra semper meditantur? Ubi invenitur talis, qui velit servire Deo gratis?


4. Raro invenitur tam spiritualis aliquis qui omnibus sit nudatus. Nam verum spiritu pauperem ab omni creatura nudum quis inveniet? Procul et de omnibus finibus pretium eius. Si dederit homo omnem substantiam suam, adhuc nihil est. Et si fecerit pśnitentiam magnam, adhuc exiguum est. Et si apprehenderit omnem scientiam, adhuc longe est. Et si habuerit virtutem magnam, et devotionem nimis ardentem, adhuc sibi multum deest. Unum scilicet, quod sibi summe necessarium est. Quid illud? Ut omnibus relictis se relinquat, et a se totaliter exeat, nihilque de privato amore retineat. Cum omnia fecerit quae facienda noverit, nihil se fecisse sentiat.


5. Non grande ponderet quod grandis extimari possit, sed in veritate fervum inutilem se pronunciet. Sicut veritas ait: Cum feceritis omnia quae nobis praecepta sunt, adhuc dicite, quia servi inutiles sumus. Tunc vero pauper, et nudus spiritu esse poterit, et cum Propheta dicere: Quia unicus et pauper sum ego. Nemo isto ditior, nemo tam liberior, nemo potentior eo, qui scit se et omnia relinquere et ad infimum se ponere.


Cap. 12. De regia via sanctae crucis.


1. Durus hic multis videtur sermo: Abnega temetipsum, tolle crucem tuam et sequere Jesum. Sed multo durius erit audire illud extremum verbum: Discedite a me, omnes maledicti, in ignem aeternum. Qui enim modo libenter audiunt verbum crucis, et sequuntur, tunc non timebunt ab auditione aeternae damnationis. Hoc signum crucis erit in caelo, cum Dominus ad judicandum venerit. Tunc omnes servi crucis, qui se Crucifixo conformaverunt in vita, ad Christum accedent judicem cum magna fiducia.


2. Quid igitur times tollere crucem, per quam itur ad Regnum? In cruce salus. In cruce vita. In cruce protectio ab hostibus. In cruce robur mentis. In cruce gaudium spiritus. In cruce virtus summa. In cruce perfectio sanctitatis. Non est salus animae, nec spes aeternae vitae, nisi in cruce. Tolle ergo crucem et sequere Jesum, et ibis in vitam aeternam. Praecessit ille bajulans sibi crucem, et mortuus est pro te in cruce, ut tu etiam portes crucem, et mori affectes in cruce. Quia, si commortuus fueris in cruce, etiam cum illo pariter vives, et si socius fueris pśnae, socius eris et gloriae.


3. Ecce in cruce totum jacet, et non est alia via ad vitam, et ad veram et internam pacem, nisi via sanctae crucis, et quotidianae mortificationis. Ambula ubi vis, quaere quodcumque volueris, et non invenies altiorem viam supra, nec securiorem infra, nisi viam sanctae crucis. Dispone et ordina omnia secundum velle tuum et videre, et non invenies, nisi semper aliquid pati debere aut sponte aut invite et ita crucem semper invenies. Aut enim in corpore dolorem senties, aut in anima spiritus tribulationem sustinebis.


4. Interdum a Deo relinqueris, interdum a proximo exercitaberis, et quod amplius est saepe tibimetipsi gravis eris. Nec tamen aliquo remedio vel solatio liberari seu alleviari poteris, sed donec Deus voluerit, oportet ut sustineas. Vult enim Deus ut tribulationem sine consolatione discas pati, et illi totaliter te subjicias et humilior ex tribulatione fias. Nemo ita cordialiter sentit passionem Christi, sicut is cui contigerit similia pati. Crux igitur semper parata est, et ubique te exspectat. Non potes effugere ubicumque cucurreris, quia ubicumque veneris, temetipsum tecum portas, et semper te ipsum invenies. Converte te supra, converte te infra, converte te extra et intra, et in his omnibus invenies crucem, et necesse est te ubicumque tenere patientiam, si internam vis habere pacem et perpetuam promereri coronam.


5. Si libenter crucem portas, portabit te, et deducet te ad desideratum finem, ubi scilicet finis patiendi erit. Si invite portas, onus tibi facis, et te ipsum magis gravas, et tamen oportet ut sustineas. Si abjicis unam crucem, aliam proculdubio invenies, et forsitan graviorem.


6. Credis tu evadere, quod nemo mortalium potuit praeterire? Quis Sanctorum in mundo sine cruce et tribulatione fuit? Nec enim Dominus noster Jesus Christus una hora sine dolore passionis fuit, quamdiu vixit. Opertebat autem Christum pati, et resurgere a mortuis, et ita intrare in gloriam suam. Et quomodo tu aliam viam quaeris, quam hanc regiam, quae est via sanctae crucis?


7. Tota vita Christi crux fuit, et martyrium, et tu tibi quaeris reqiuem, et gaudium? Erras, erras si aliud quaeris quam pati tribulationes, quia tota ista vita mortalis plena est miseriis, et circumsignata crucibus. Et quanto quis altius in spiritu profecerit, tanto graviores cruces saepe inveniet, quia exilii sui pśna magis ex amore crescit.


8. Sed tamen iste sic multipliciter afflictus, non est sine lavamine consolationis, quia fructum magnum sibi sentit accrescere ex sufferentia suae crucis. Nondum sponte illi se subjicit, omne onus tribulationis in fiduciam divinae consolationis convertitur. Et quanto caro magis per tribulationem atteritur, tanto amplius spiritus per internam consolationem roboratur. Et nonnunquam in tantum confortatur ex affectu tribulationis, et adversitatis ob amorem conformitatis crucis Christi, ut non sine dolore, et tribulatione esse vellet, quoniam se tantum acceptiorem Deo reddit, quanto dura, et graviora plura pro eo ferre poterit. Non est istud virtus hominis, sed gratia Christi, quae tanta potest, et agit in carne fragili, ut quod naturaliter semper abhorret et fugit, hoc fervore spiritus aggrediatur et diligat.


9. Non est secundum hominem crucem portare, crucem amare, corpus castigare, et servituti subjicere, honores fugere, contumelias libenter sustinere, se ipsum despicere, et despici optare, adversa quaequae cum damnis perpeti, et nihil prosperitatis in hoc mundo desiderare. Si ad te ipsum respicis, nihil hujusmodi ex te poteris. Sed si in Domino confidis, dabitur tibi fortitudo de caelo, et subjicientur ditioni tuae mundus et caro, sed nec inimicum diabolum timebis, si fueris fide armatus, et cruce Jesu signatus.


10. Pone ergo te sicut fidelis et bonus servus Christi ad portandum viriliter crucem Domini tui pro te ex amore crucifixi. Praepara te ad toleranda multa adversa, et varia incommoda in hac misera vita, quia sic tecum erit ubicumque, et sic revera eum invenies ubicumque latueris. Oportet te ita esse, et non est remedium evadendi a tribulatione malorum, et dolore, quam ut te patiaris. Calicem Domini affectanter bibe, si amicus eius esse, et partem cum eo habere desideras. Consolationes Deo committe, faciat ipse cum talibus sicut sibi magis placuerit. Tu vero pone te ad sustinendum tribulatones, et reputa eas maximas consolationes, quia non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis, promerendam, etiam si omnes solus posses sustinere.


11. Quando ad hoc veneris, quod tribulatio tibi dulcis erit et sapiet pro Christo, tunc bene tecum esse exstima, quia invenisti paradisum in terra. Quamdiu tibi pati grave est et fugere quaeris, tamdiu male habebis, et sequentur te ubique tribulationes.


12. Si ponis te ad quod esse debes, videlicet ad patiendum, et moriendum, fiet cito melius, et pacem invenies. Etiamsi raptus fueris in tertium caelum cum Paulo, non es propterea securus de nullo malo sustinendo. Ego, inquit Jesus, ostendam illi quanta oporteat eum pro nomine meo pati. Pati ergo tibi remanet, si Deum diligere, et perpetue illi servire placeat.


13. Utinam dignus esses, pro nomine Jesu aliqud pati, quam magna gloria remaneret tibi, quanta exultatio omnibus Sanctis Dei, quanta aedificatio esset proximi. Nam patientiam omnes commendant, quamvis pauci pati velint. Merito deberes modicum pati pro Christo, cum multi graviora patiantur pro mundo.


14. Scias pro certo, quia morientem te oportet ducere vitam. Et quanto unusquisque plus sibi moritur, tanto Deo magis vivere incipit. Nemo aptus est ad comprehendendum caelestia, nisi se submiserit ad portandum pro Christo adversa. Nihil Deo acceptius, nihil tibi salubrius in mundo isto, quam libenter pati pro Christo. Et si eligendum tibi esset, magis optare deberes pro Christo adversa pati, quam multis consolationibus recreari, quia Christo similior esses, et omnibus Sanctis conformior. Non enim stat meritum nostrum et profectus status nostri in multis sensualitatibus, et consolationibus, sed potius in magnis gravitatibus et tribulationibus perferendis.


15. Si quidem aliquid melius et utilius saluti hominum quam pati fuisset, Christus utique verbo et exemplo ostendisset. Nam et se sequentes discipulos omnesque eum sequi cupientes, manifeste ad crucem portandam hortatur, et dicit: Si quis vult venire post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me. Omnibus ergo perlectis et scrutatis sit ista finalis conclusio: quoniam per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei. Amen.



LIBER TERTIUS
De interna consolatione.


Cap. I. Incipit liber de interna consolatione.

1. Audiam quid loquatur in me Dominus meus. Beata anima quae Dominum in se loquentem audit et de ore eius verbum consolationis accipit. Beatae aures quae divini susurri venas suscipiunt et de mundi hujus susurrationibus nihil advertunt. Beatae plane aures quae non vocem foris sonantem, sed interius auscultant veritatem loquentem et docentem. Beati oculi qui exterioribus clausi sunt, interioribus autem intenti. Beati qui interna penetrant, et ad capienda arcana caelestia magis ac magis per quotidiana exercitia se student praeparare. Beati qui Deo vacare gestiunt et ab omni impedimento saeculi se excutiunt.

2. Animadverte hoc, o anima mea, et claude sensualitatis tuae ostia, ut possis audire quid loquatur Deus Dominus in te. Haec dicit dilectus tuus. Salus tua ego sum, pax tua, et vita tua. Serva te apud me, et pacem invenies. Dimitte omnia transitoria, et quaere aeterna. Quid sunt omnia temporalia, nisi seductoria et quid juvant omnes creaturae, si fueris a Creatore deserta? Omnibus ergo abdicatis Creatori tuo te redde placitam et fidelem, ut veram valeas apprehendere beatitudinem.


Cap. 2. Quod veritas intus loquitur sine strepitu.

1. Loquere Domine, quia audit servus tuus. Servus tuus ego sum, da mihi intellectum, ut sciam testimonia tua. Inclina cor meum in verba oris mei. Fluat ut ros eloquium tuum, dicebant olim filii Israel ad Moysen. Loquere nobis tu, et audiemus; non loquatur Dominus nobis, ne forte moriamur. Non sic, Domine, non sic oro, sed magis cum Samuele popheta humiliter ad disideranter obsecro. Loquere Domine, quia audit servus suus. Non loquatur Moyses mihi, aut aliquis ex Prophetis, sed otius tu loquere, Domine Deus, inspirator et illuminator omnium. Prophetarum, quia tu solus sine eis potes me perfecte imbuere, illi autem sine te nihil proficient.

2. Possunt quidem verba sonare, sed spiritum non conferunt. Pulcherrime dicunt, sed te tacente cor non accedunt. Litteras tradunt, sed tu sensum aperis. Mysteria referunt, sed tu referas intellectum signatorum. Mandata edunt, sed tu juvas ad perficiendum. Viam ostendunt, sed tu confortas ad ambulandum. Illi foris tantum agunt, sed tu corda instruis, et illuminas. Illi exterius rigant, sed tu fecunditatem donas. Illi clamant verbis, sed tu auditui intelligentiam tribuis.

3. Non ergo mihi loquatur Moyses, sed tu, Domine Deus meus, aeterna veritas, ne forte moriar, et sine fructu efficiar, si fuero tantum foris admonitus, et intus non accensus, ne sit mihi ad judicium verbum auditum, et non factum cognitum nec amatum creditum, et non servatum. Loquere igitur, Domine, quia audit servus tuus: verba enim vitae aeternae habes. Loquere mihi ad qualemcumque animae meae consolationem, et ad totius vitae meae emendationem, tibi autem ad gloriam et perpetuum honorem.


Cap. 3. Quod verba Dei sunt audienda cum humilitate.

1. Audi, fili mi, verba mea. Verba mea suavissima sunt, Philosophorum et Sapientum hujus mundi scientam excedentia. Verba mea spiritus et vita sunt, nec humano sunsu pensanda; non sunt ad vanam complacentiam trahenda, sed in silentio audienda, et cum omni humilitate, atque affectu magno suscipienda. Et dixi: Beatus quem tu erudieris, Domine, et de lege tua docueris eum, ut mitiges ei a diebus malis et desoletur in terra.

2. Ego, inquit Dominus, docui Prophetas ab initio, et usque nunc non cesso omnibus loqui. Sed multi ad vocem meam surdi sunt, et muti et duri. Plures mundum libentius audiunt quam Deum, facilius sequuntur carnis suae appetitum, quam dei beneplacitum. Promittit temporalia, et parva mundus, et servitur ei aviditate magna. Ego promitto summa, et aeterna, et torpescunt mortalium corda. Quis tanta cura in omnibus mihi servit et obedit, sicut mundo et dominis eius servitur? Erubesce, Sidon, ait mare. Et si causam quaeris audi, quare. Pro modica praebenda longa via curritur, pro vita aeterna vix a multis pes a terra semel movetur et levatur. Vile praetium quaeritur, pro uno numismate interdum turpiter litigatur, pro vana re et parva promissione die noctuque fatigari non timetur.

3. Sed, proh dolor, pro bono incommutabili, pro praetio inaestimabili, pro summo honore et gloria interminabili vel ad modicum fatigari pigritatur. Erubesce ergo, serve piger et querulose, quod illi paratiores inveniuntur ad perditionem, quam te ad vitam; gaudent illi amplius ad vanitatem, quam tu ad veritatem. Equidem a spe sua nonnunquam frustrantur, sed promissio mea neminem fallit, nec confitentem mihi dimittit inanem. Quod promisi dabo, quod dix implebo, si tamen usque ad finem fidelis in dilectione mea quis permanserit. Ego remunerator sum omnium bonorum, et fortis probator omnium devotorum.

4. Scribe verba mea in corde tuo, et pertracta diligenter: erunt enim in tempore tentationis valde necessaria. Quod non intelligis, cum legis, cognosces in die visitationis. Dupliciter soleo electos meos visitare, tentatione scilicet et consolatione: et duas lectiones eis quotidie lego, unam increpando eorum vittia, alteram exhortando ad virtutum incrementa. Qui habet verba mea et spernit ea, habet qui judicet eum in novissimo die.

Oratio ad imporandum devotionis gratiam.

5. Domine Deus meus, tu es omnia bona mea. Et quis ego sum, ut audeam ad te loqui? Ego sum pauperrimus servulus tuus, et abjectus vermiculus tuus, multo pauperior et contemptibilior, quam scio et dicere audeo. Memento tamen, Domine, quia nihil sum, nihil valeo, nihilque habeo. Tu solus bonus justus et sanctus; tu omnia potes, omnia praestas, omnia imples, solum peccatorem inanem relinquens. Reminiscere miserationum tuarum, Domine, et imple gratia tua cor ceum, qui non vis vacua esse opera tua.

6. Quomodo possum me tolerare in hac misera vita, nisi me confortaveris misericordia tua et gratia tua. Noli avertere faciem tuam a me, noli visitationem tuam prolongare, noli consolationem tuam prolongare, noli consolationem tuam abstrahere, ne fiat anima mea sicut terra sine aqua tibi. Doce me, Domine, facere voluntatem tuam. Doce me coram te digne et humiliter conversari, quia sapientia mea tu es, qui in veritate me cognoscis, et cognovisti antequam fieret mundus, et antequam natus essem in mundo.


Cap. 4. Quod in humilitate et veritate coram Deo est conversandum.

1. Fili, ambula coram me in veritate et in simplicitate cordis tui quaere me semper. Qui ambulat coram me in veritate, tutabitur ab incursibus vanis et veritas liberabit eum a seductoribus et detractionibus iniquorum. Si veritas te liberaverit, vere liber eris et non curabis de vanis hominum verbis. Domine verum est ut dicis, ita quaeso mecum fiat. Veritas tua ipsa me doceat, ipsa me custodiat, et usque ad salutarem finem me conservet; ipsa me liberet ab omni affectione mala et inordinata at ambulabo tecum in magna cordis libertate.

2. Ego te docebo, ait Veritas, quae recta sunt et placita coram me. Cogita peccata tua cum displicentia magna et memorare, et nuquam reputes te aliquid esse propter opera bona. Revera peccator es, et multis passionibus obnoxius, et implicatus. Ex te semper ad nihil tendis, cito laberis, cito turbaris, cito dissolveris. Non habes quidquam, unde possis gloriari. Sed multa habes unde te debes vilificare, quia multo infirmior es quam vales comprehendere.

3. Nihil ergo tibi magnum videatur ex omnibus, quae agis. Nihil grande, nihil praetiosum et admirabile, nil reputatione appareat dignum, nil altum, nil vere laudabile, et desiderabile, nisi quod aeternum. Placeat tibi super omnia aeterna veritas, displiceat tibi super omnia vilitas maxima tua. Nil sic temeas et fugias, sicut vitia, et peccata tua, quae magis displicere debent, quam quaelibet rerum damna. Quidam non sincere coram me ambulant, sed quadam curiositte et arrogania ducti volunt secreta mea scire, et alta Dei intelligere, se et suam salutem negligentes. Hi saepe in magnas tentationes, et peccata, propter suam jactantiam, superbiam et curiositatem, labuntur me eis adversante. Time judicia Dei, expavesce iram Omnipotentis.

4. Noli autem discutere opera Altissimi, sed tuas iniquitates perscrutare, in quantis dereliquisti, et quam multa bona neglexisti. Quidam portant solum suam devotionem in libris, quidam in imaginibus; quidam autem in signis exterioribus et figuris. Quidam habent me in ore, sed modicum in corde. Sunt alii qui intellectu illuminati et affectu purgati ad aeterna sempe anhelant, de terrenis graviter audiunt, necessitatibus naturae dolenter inserviunt, et hi sentiunt, quid veritatis spiritus loquitur in eis. Quia docet eos terrena despicere, et amare caelestia, mundum negligere, et caelum tota die et nocte desiderare.


Cap. 5. De mirabili affectu divini amoris.

1. Benedico te, Pater caelestis, Pater Domini mei Jesu Christi, qui mei pauperis dignatus es recordari. O, Pater misericordiarum, et Deus totius consolationis, gratias tibi ago, qui me indignum omni consolatione quandoque tua recreas consolatione. Benedico te semper et glorifico cum unigenito Filio tuo, et Spiritu Sancto paracleto in saecula saeculorum, amen. Eia, Domine Deus, meus amator sancte, cum tu veneris in cor meum, exultabunt omnia interiora mea. Tu es gloria mea et exultatio cordis mei, tu spes mea et refugium in die tribulationis meae.

2. Sed quia adhuc debilis sum in amore et impefectus in virtute, ideo necesse habeo confortari et consolari. Propterea visita me saepius, et instrue disciplinis tuis. Libera me a passionibus pravis et malis, et sana cor meum ab omnibus affectionibus inordinatis, ut intus sanatus et bene purgatus aptus efficiar ad amandum, fortis ad patiendum, stabilis ad perseverandum.

3. Magna res est amor, magnum omnino bonum quod solum leve facit esse onerosum, et fert aequaliter omne inaequale: nam onus sine onere portat, et omne amarum dulce ac sapidum efficit. Amor Jesu nobilis ad magna operanda impellit, et desideranda semper perfectiora excitat. Amor vult esse sursum, nec ullis infimis rebus retineri. Amor vult esse liber, et ab omni mundana affectione alienus, ne internus eius impediatur aspectus; ne per aliquod commodum temporale implicationes sustineat, aut per incommodum succumbat. Nil dulcius est amore, nil fortius, nil altius, nil latius, nil jucundius, nil plenius, nil melius in c&aeliglo et in terra, quia amor a Deo natus est, nec potest nisi in Deo super omnia creata quiescere.

4. Amans volat, currit, laetatur, liber est, et non tenetur. Dat omnia pro omnibus, et habet omnia in omnibus, quia in uno summo super omnia quiescit, ex quo omne bonum fluit et procedit. Non respicit ad dona, sed ad donantem se convertit super omnia bona. Amor saepe modum nescit, sed super omne bonum fervescit. Amor onus non sentit, labores non reputat, plus affectat, quam valet, de impossibilitate non causatur, quia cuncta sibi licere posse arbitratur. Valet igitur ad omnia, et multa implet, et effectui mancipat. Ubi vero amans deficit et jacet, amor vigilat, et dormiens dormitat, fatigatus non laxatur, arctatus non arctatur, territus non conturbatur, sed, sicut vivax flamma et ardens favilla, sursum erumpit secureque pertransit.

5. Si quis amat, novit quid haec vox clamat. Magnus clamor in auribus Dei est ardens affectus animae, quae dicit. Deus, Deus meus, amor meus, tu totus meus, et ego tuus.

6. Dilata me in amore, ut discam interiori cordis ore degustare, quam suave sit amare et in amore liquefieri et natare. Tenear amore vadens supra me prae nimio fervore et stupore. Cantem amoris canticum; sequar te dilectum meum in altum. Deficit in laude tua anima mea, jubilans ex amore. Amem te plus quam me, nec me nisi propter te, et omnes in te, qui vere amant te, sicut jubet lex amoris, lucens ex te.

7. Est amor velox, sincerus, pius, prudens, longanimis, virilis, et seipsum nunquam quaerens. Ubi enim seipsum aliquis quaerit, ibi ab amore cadit. Est amor circumspectus, humilis et rectus, non mollis, non levis nec vanis intendens rebus, sobrius, stabilis, castus, quietus, et in cunctis sensibus custoditus. Est amor subjectus et obediens Praelatis, sibi vilis et despectus, Deo devotus et gratificus fidens, et semper sperans in eo, etiam cum sibi non sapit Deus, quia sine dolore non vivitur in amore.

8. Qui non est paratus omnia pati, et ad voluntatem stare dilecti, non est dignus amator appellari. Oportet amantem omnia dura et amara propter dilectum libenter amplecti, nec ob contraria accidentia ab eo deflecti.


Cap. 6. De probatione veri amatoris.

1. Fili, non es adhuc fortis et prudens amator. Quare, Domine? Quia modicam propter contrarietatem deficis, accipis et nimis avide consolationem quaeris. Fortis amator stat in tentationibus, nec callidis credit persuasionibus inimici. Sicut in prosperis ei placeo, ita nec in adversis displiceo.

2. Prudens amator non tam donum amantis, quam dantis considerat amorem. Affectum potius attendit, quam censum, et infra dilectum omnia data ponit. Nobilis amator non quiescit in dono, sed in me super omne donum. Non ideo perditum totum, si quandoque minus bene de me, vel de sanctis meis sentis, quam velles. Affectus ille bonus et dulcis, quem interdum percipis, effectus gratiae praesentis est, et quidam praegustus patriae caelestis, super quo non nimium innitendum est, quia vadit et venit.

3. Certare autem adversus incidentes malos motus animi, suggestionemque spernere diaboli, insigne est virtutis et magni meriti. Non ergo te conturbent alienae phantasiae de quacumque materia ingestae. Forte serva propositum, et intentionem rectam ad Deum. Non est illusio, quod aliquando in excessum subito raperis et statim ad ineptias solitas cordis reverteris. Illas enim magis invite pateris quam agis, et quamdiu displicent, et reniteris, meritum est et non perditio.

4. Scito, quod antiquus hostis omnino nititur impedire desiderium tuum in bono, et ab omni devoto exercitio evacuare, a Sanctorum cultu, a pia passionis meae memoria, a peccatorum utili recordatione, a proprii cordis custodia, et a firmo proposito proficiendi in virtute. Multas malas cogitationes ingerit, ut taedium tibi faciat et horrorem, et ab oratione revocet et sacra lectione. Displicet sibi humilis confessio et, si posset, a sacra communione cessare faceret. Nec credas ei neque cures illum, licet tibi saepius deceptionis tenderit laqueos. Sibi imputa, cum mala ingerit et immunda. Dicito illi: Vade, immunde spiritus, erubesce miser; vade immundus es tu, qui talia infers auribus meis. Discede a me, seductor pessime; non habebis in me partem ullam, sed Jesus mecum erit, tanquam bellator fortis, et tu stabilis confusus. Malo mori, et omnem pśnam subire, quam tibi consentire. Tace, et obmutesce; non audiam te amplius, licet mihi plures moliaris molestias. Dominus illuminatio mea, et salus mea: quem timebo? Si consistant adversum me castra, non timebit cor meum. Dominus adjutor meus et redemptor meus.

5. Certa tanquam miles bonus; et si interdum ex fragilitate corruis, resume vires fortiores prioribus, confidens de ampliori gratia mea, et multum praecave a vana complacentia et superbia. Propter hoc multi in errorem ducuntur, et in cecitatem paene incurabilem quandoque labuntur. Sit tibi in cautelam et perpetuam humilitatem ruina haec superborum et de se stulte praesumentium.


Cap. 7. De occultanda gratia sub humilitatis custodia.

1. Fili, utilius est tibi et securius devotionis gratiam abscondere nec in altum te efferre, nec multum inde loqui, neque multum ponderare, sed magi teipsum despicere, et tanquam indigno datam timere. Non est huic affectioni tenacius inhaerendum, quae citius potest mutari in contrarium. Cogita quam miser in gratia, et inops esse soles sine gratia. Nec est in eo tantum spiritualis vitae profectus, cum consolationis habueris gratiam, sed cum humiliter, et abnegate patienterque tuleris eius subtractionem. Ita quod tunc ab orationis studio non torpeas, nec reliqua opera tua ex usu facienda omnino dilabi permittas, sed sicut potueris melius et intellexeris, libenter quod est in te facias, nec propter ariditatem sive anxietatem mentis quam sentis te totaliter negligas.

2. Multi enim sunt qui, cum non bene eis successerit, statim impatientes fiunt aut desides. Non enim semper est in potestate hominis via eius, sed Dei est dare et consolari, quando vult et quantum vult, et cui vult, sicut sibi placuerit, et non amplius. Quidam incauti propter devotionis gratiam se ipsos destruxerunt, quia plus agere voluerunt quam potuerunt, non pensantes suae parvitatis mensuram sed magis cordis affectum sequentes, quam rationis judicium. Et quia majora praesumserunt, quam Deo placitum fuit, idcirco gratiam perdiderunt cito, et facti sunt inopes, et viles relicti, qui in caelum posuerant nidum sibi: ut humiliati et depauperati discant non in alis suis volare, sed sub pennis meis sperare. Qui adhuc novi sunt et imperiti in via Domini, nisi consilio discretorum se regant, faciliter decipi possunt et illudi.

3. Quod si sentire suum magis sequi, quam aliis exercitatis credere volunt, erit eis periculosus exitus, sed tamen retrahi a proprio conceptu non valuerint. Raro sibi ipsis sapientes, ab aliis regi humiliter patiuntur. Melius est modicum sapere cum humilitate, et parva intelligentia quam magi scientiarum thesauri cum vana complacentia. Melius est minus habere, quam multum, unde osses superbire. Non satis discrete agit, qui se totum laetitiae tradidit, obliviscens pristinae inopiae suae, et casti timoris Domini, qui non timet gratiam oblatam amittere. Non etiam satis virtuose sapit, qui tempore adversitatis et cujuscumque gravitatis nimis desperate se gerit, et minus fidenter de me, quam oportet, cogitat ac sentit.

4. Qui tempore pacis nimis securus esse voluerit, saepe tempore belli nimis dejectus et formidolosus reperietur. Si scires semper humilis et modicus in te permanere necnon spiritum tuum bene moderare et regere, non incideres tam cito in periculum et offensam.

5. Consilium bonum est ut fervoris spiritu concepto mediteris quid futurum sit abscedente lumine. Quod dum contigerit, recognita, ac denuo lucem posses reverti, quam ad cautelam tibi, mihi autem ad gloriam, ad tempus subtraxi. Utilior enim est saepe talis probatio, quam si semper prospera pro tua haberes voluntate. Nam merita non sunt ex hoc extimanda, si quis plures visiones aut consolationes habeat, vel si peritus sit in Scripturis, aut in altiori gradu ponatur: sed si fuerit vera humilitate fundatus, et divina charitate repletus; si Dei honorem pure et integre semper quaerat, si se ipsum nihil reputet, et in veritate despiciat atque ab aliis etiam despici et humiliari magis gaudeat quam honorari.


Cap. 8. De vili exstimatione sui ipsius in oculis Dei.

1. Loquar at Dominum meum, cum sim pulvis et cinis? Si me amplius reputavero, ecce tu stas contra me; et dicunt te testimonium verum iniquitates meae nec possum contradicere. Si autem me vilificavero et ad nihilum me redegero, et ab omni propria reputatione defecero, atque sicut sum spulverizavero erit, mihi propitia gratia tua, et vicina cordi meo lux tua, et omnis exstimatio, quantulacumque minima, in valle nihilitatis meae submergetur, et peribit in aeternum. Ibi ostendes me mihi, quid sum, quid fui, et de quo veni, quia nihil sum et nescivi. Se mihi ipsi relinquor, ecce nihil, et tota infirmitas; si autem subito me respexeris, statim fortis efficior, et novo repleor gaudio. Et mirum valde quod sic repente sublevor, et tam benigne a te complector, qui proprio pondere semper ad imi feror.

2. Facit hoc amor tuus gratis praeveniens me, et in tam multis subveniens necessitatibus, a gravibus quoque custodiens me periculis, et ab innumeris, ut ver dicam, eripiens malis. Me siquidem male amando perdidi; et te solum quaerendo et pure amando me et te pariter inveni, atque ex amore profundius ad nihilum me redegi. Quia tu, o Dulcissime, facis mecum supra meritum omne et supra id quod audeo sperare vel rogare.

3. Benedictus sis Deus meus, quia licet ego omnibus bonis indignus sim, tua tamen nobilitas et infinita bonitas nunquam cessat benefacere etiam ingratis, et longe a te aversis. Converte nos ad te, ut simus grati, humiles, devoti, quia salus nostra es tu, virtus et fortitudo nostra.


Cap. 9. Quod omnia ad Deum sicut ad finem ultimum sunt referenda.

1. Fili, ego debeo esse finis tuus supremus. Ex hac intentione purificabitur affectus tuus, saepius ad se ipsum, et ad creaturas male incurvatus. Nam si te ipsum in aliquo quaeris, statim in te deficies et arescis. Omnia ergo ad me principaliter referas qui omnia sum, qui omnia dedi. Sic singula considera sicut ex summo bono manantia. Et ideo ad me tanquam ad originem suam cuncta sunt referenda.

2. Ex me pusillus et magnus, pauper et dives, tanquam ex fonte vivo aquam hauriunt vivam. Et qui mihi sponte et libere deserviunt, gratiam, pro gratia accipient. Qui autem extra me voluerit gloriari vel in aliquo privato bono delectari, non stabilietur in vero gaudio, nec in corde suo dilatabitur, sed multipliciter impedietur et angustiabitur. Nihil ergo tibi de bono adscribere debes, nec alicui homini virtutem attribuas, sed totum da Deo, sine quo nihil habet homo. Ego totum dedi, ego totum rehabere volo, et cum magna districtione gratiarum actiones requiro.

3. Haec est veritas qua fugatur gloriae vanitas. Et si intraverit caelestis gratia et vera charitas, non erit aliqua invidia, nec contractio cordis, neqe privatus amor occupabit. Vincit enim omnia divina charitas, et dilatat omnes animae vires. Si recte sapis, in me solo gaudebis, in me solo sperabis, quia nemo bonus nisi solus Deus, qui est super omnia laudandus, et in omnibus benedicendus.


Cap. 10. Quod spreto mundo dulce est servire Deo.

1. Nunc iterum loquar, Domine, et non silebo. Dicam in auribus Dei mei, et Regis mei qui est in excelso. O, quam magna est multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te. Sed quid es amantibus te? Quid toto corde tibi servientibus? Vere ineffabilis dulcedo contemplationis tuae, quam largiris amantibus te. In hoc maxime ostendisti dulcedinem charitatis tuae, quia cum no essem, fecisti me, et cum errarem longe a te, reduxisti me, ut servirem tibi, et praecepisti ut diligam te.

2. O, fons amoris perpetui, quid dicam de te? Quomodo potero tui oblivisci, qui mei recordari dignatus es? Et postquam contabui, et perii, fecisti ultra omnem spem misericordiam cum servo tuo, et ultra omne meritum gratiam et amicitiam exhibuisti. Quid retribuam tibi pro gratia ista? Non enim omnibus datum est, ut omnibus abdicatis saeculo renuntient, et monasticam vitam assumant. Nonquid non magnum est ut tibi serviam, cui omnis creatura servire tenetur? Non magnum mihi videri debet? Sed potius hoc mihi magnum et admirandum paret, quod tam pauperem et indignum dignaris in servum recipere, et dilectis servis tuis adunare.

3. Ecce omnia tua sunt quae habeo, et unde tibi servio. Verumtamen vice versa tu mihi magis servis, quam ego tibi. Ecce caelum et terra, quae in ministerio hominis creasti, praesto sunt et faciunt quotidie quaecumque mandasti. Et hoc parum est: quin etiam Angelos in ministerio hominis creasti et ordinasti. Transcendit autem haec omnia, quod tu homini servire dignatus es, et te ispum daturum promisisti.

4. Quid dabo tibi pro istis millibus bonis? Utinam possem tibi servire cunctis diebus vitae meae. Utinam vel uno die dignum servitium exhibere sufficerem. Vere tu es dignus omni servitio, omni honore et laude aeterna. Vere Dominus meus es, et ego pauper servus tuus, qui totis viribus teneor servire tibi, nec unquam in laudibus tuis debeo fastidire. Sic volo, sic desidero, et quidquid mihi deest, tu digneris supplere.

5. Magnus honor, magna gloria tibi servire, et omnia per te, propter te contemnere. Habebunt enim gratiam magnam, qui sponte se subjecerint tuae sanctissimae servituti, et invenient suavissimam Spiritus Sancti consolationem. Consequentur magnam cordis libertatem, qui pro nomine tuo arctam ingrediuntur viam, et omnem mundanam neglexerint curam.

6. O, grata et jucunda Dei servitus, qua homo veraciter efficitur liber et sanctus. O, sacer status religiosi famulatus, qui hominem Angelis reddit aequalem, Deo placabilem, daemonibus terribilem, et cunctis fidelibus commendabilem. O, amplectendum et semper optandum servitium, quo promeretur summum bonum, et gaudium promeretur sine fine permansurum.


Cap. 11. Quod desideria cordis examinanda sunt et moderanda.

1. Fili, oportet te adhuc multa discere, quae necdum bene didicisti. Quae sunt haec, Domine? ut desiderium tuum ponas totaliter secundum beneplacitum meum, et tui ipsius amator non sis: sed meae voluntatis cupidus amator et aemulator. Desideria te saepe accendunt, et vehementer impellunt; sed considera an propter meum, an propter honorem tuum vel commodum magis movearis. Si ego sum in causa, bene contentus eris quomodocumque ordinavero. Si autem de proprio quaestu aliquid latet, ecce hoc est quod te impedit et gravat.

2. Cave ergo ne nimium innitaris super desiderio praeconcepto, me non consulto, ne forte postea paeniteat et displiceat quod primo placuit, et quasi pro meliore zelasti. Non enim omnis affectio, quae videtur bona, statim est sequenda: sed neque omnis contraria affectio ad primum fugienda. Expedit interdum refraenatione uti, etiam in bonis studiis et desideriis, ne per importunitatem mentis distractionem incurra, ne aliis per indisciplinationem scandalum generes, vel etiam per resistentiam aliorum subito turberis et corruas.

3. Interdum vero oportet violentia uti, et viriliter appetitui sensitivo contraire, nec advertere quid velit caro, et quid non velit; sed hoc magis fatagere ut subjecta sit etiam nolens spiritui, et tamdiu castigari debet et cogi servituti subesse, donec parata sit ad omnia, paucisque contentari discat, et simplicibus delectari nec contra aliquod inonveniens murmurare.


Cap. 12. De informatione patientiae, et luctamine adversus concupiscentias.

1. Domine Deus, ut audio, patientia est mihi valde necessaria. Multa enim in hac vita accidunt contraria. Nam qualitercumque ordinavero de pace mea, non potes esse sine dolore et bello vita mea. Ita est, fili. Non enim volo te talem quaerere pacem, quae tentationibus careat, aut contraria non sentiat; sed tunc etiam te extimare pacem invenisse, cum tu fueris variis tribulationibus exercitatus, et in multis contrarietatibus probatus.

2. Si dixeris te non multa posse pati, quomodo tunc sustinebis ignem purgatorii? De duobus malis semper minus tamen est eligendum: ut ergo aeterna futura supplicia possis evadere, mala praesentia studeas pro Deo aequanimiter tolerare. An putas quod homines saeculi hujus nihil, aut parum patiantur? Nec hoc invenies, etiamsi delicatissimos quaesieris. Sed habent, inquies, multas delectationes, et proprias sequuntur voluntates: ideoque parum ponderant suas tribulationes. Esto quod ita sit, quod habeant quidquid voluerint, sed quamdiu putas durabit?

3. Ecce quemadmodum sumus deficient in saeculo abundantes, et nulla erit recordatio praeteritorum gaudiorum. Sed et cum adhuc vivunt, non sine amaritudine et taedio ac timore in eis quiescunt. Ex eadem namque re, unde delectationem concipiunt, sibi inde doloris pśnam frequenter recipiunt. Juste illis fit ut quia inordinate delectationes quaerunt et sequuntur, non sine amaritudine et confusione eas expleant.

4. O, quam breves, quam falsae, quam inordinatae, et turpes omnes sunt. Verumtamen prae ebrietate et caecitate non intelligunt, sed velut muta animalia, propter modicum corruptibilis vitae delectamentum, mortem animae incurrunt. Tu ergo, fili, post concupiscentias tuas non eas: et a voluntate tua avertere; delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui.

5. Etenim si veraciter vis delectari, et abundantius a me consolari, ecce in contemtu omnium mundanorum, et in abscissione omnium infirmarum delectationum erit benedictio tua, et copiosa tibi reddetur consolatio. Et quanto plus te ab omni creaturarum solatio subtraxeris, tanto in me suaviores et potentiores consolationes invenies. Sed primo non sine quadam tristitia et labore certaminis ad has pertinges. Obsistet inolita consuetudo, sed meliori consuetudine devincetur. Remurmurabit caro, sed fervore spiritus fraenabitur. Instigabit te et exacerbabit serpens antiquus sed oratione fugabitur, insuper et labore utili aditus ei magnus obstruetur.


Cap. 13. De obedientia humili subditi, ad exemplum Jesu Christi.

1. Fili, qui se subtrahere nititur ab obedientia, ipse se subtrahit a gratia et qui quaerit habere privata, amittit communia. Qui non libenter, et sponte suo superiori se subdit: signum est quod caro sua nondum perfecte sibi obedit, sed saepe recalcitrat et murmurat. Disce ergo celeriter superiori tuo te submittere, si carnem propriam optas subjugare. Citius namque exterior vincitur inimicus, si interior homo non fuerit devastatus. Non est molestior et pejor animae hostis, quam tu ipse tibi, non bene concordans spiritui. Oportet enim te verum assumere tui ipsius contemtum, si vis praevalere adversus carnem, et sanguinem, quia adhuc nimis inordinate te diligis: ideo plene te resignare aliorum voluntati trepidas.

2. Sed quid magnum tu, qui pulvis es, et nihil, si propter Deum te subdis homini, quando eo Omnipotens et Altissimus, qui cuncta creavi ex nihilo, me homini propter te subjeci humiliter. Factus sum omnium humillimus, et infimus, ut etiam superbiam mea humilitate vinceres. Disce obtemperare, pulvis, dice te humiliare, terra et limus, et sub omnium pedibus incurvare. Disce voluntates tuas frangere, et ad omnem subjectionem te dare.

3. Exardesce contra te, nec patiaris tumorem in te vivere, sed ita subjectum et pulverem te exhibe, ut omnes super te ambulare possint, et sicut lutum platearum conculcare. Quid habes, homo inanis, conqueri? Quid, sordide peccator, potes contradicere exprobrantibus tibi, qui toties Deum offendisti et toties infernum meruisti? Sed pepercit tibi oculus meus, quia praetiosa fuit anima tua in conspectu meo, ut cognosceres dilectionem meam, et gratus semper beneficiis meis existeres et ad veram subjectionem et humilitatem te jugiter dares, patienterque proprium contemtum ferres.


Cap. 14. De judiciis Dei occultis considerandis, ne extollamur in bonis.

1. Intonas super me judicia tua, Domine, et timore ac tremore concutis omnia ossa mea et expavescit anima mea valde. Sto attonitus et considero, quia caeli non sunt mundi in conspectu tuo. Si in Angelis reperisti pravitatem, nec tamen epercisti, quid fiet de me. Ceciderunt stellae de caelo, et ego pulvis quid praesumo? Quorum opra videbantur laudabilia, ceciderunt ad infima, et qui comedebant panem Angelorum, vidi siliquis delectari porcorum.

2. Nulla est ergo sanctitas, si manum tuam retrahas, Domine. Nulla sapientia prodest, si gubernare desistas. Nulla juvat fortitudo, si conservare desinas. Nulla secura castitas, si eam non protegas. Nulla propria prodest custodia, si non adsit tua sancta vigilantia. Nam relicti mergimur et perimus; visitati autem: vivimus et erigimur. Instabiles quippe sumus, sed propter te confirmamur; tepescimus, sed a te accendimur.

3. O, quam humiliter et abjecte mihi de me ipso sentiendum est, quam nihili pendendum est si quid boni videor habere. O, quam profunde me submittere debeo sub abyssalibus tuis judiciis, Domine; ubi nihil aliud me esse invenio, quam nihil et nihil. O, pondus immensum, o pelagus instransnatabile, ubi nihil de me reperio, quam in totum nihil. Ubi est ergo latebra gloriae? Ubi confidentia de gloria concepta? Absorpta est omnis gloria vana in profunditate judiciorum tuorum super me.

4. Quid est omni caro in conspectu tuo? Numquid gloriabitur lutum contra formantem se? Quomodo potest erigi vaniloquio, cujus cor in veritate subjectum est Deo? Non eum totus mundus erigeret, quem sibi subjecit veritas. Nec omnium laudantium ore movebitur, qui totam spem suam in Deo firmavit. Nam et ipsi qui loquuntur, ecce omnes nihil, et deficient cum sonitu verborum. Veritas autem Domini manet in aeternum.


Cap. 15. Qualiter standum sit ad dicendum in omni re desiderabili.

1. Fili, si dicas in omni re: Domine, si tibi placitum fuerit, fiat hoc ita; Domine, si sit honor tuus, fiat in nomine tuo hoc; Domine, si mihi videris expedire et utile esse probaveris, tunc da mihi hoc uti ad honorem tuum. Sed si mihi nocivum fore cognoveris, nec animae meae saluti prodesse, aufer a me tale desiderium. Non enim omne desiderium a Spiritu Sancto est, etiamsi homini videatur justum, rectum et bonum. Difficile est pro vero judicare, an spiritus bonus, aut malus te impellat ad desiderandum hoc vel illud, an etiam ex proprio movearis spiritu. Multi in fine sunt decepti, qui primo bono spiritu videbantur inducti.

2. Igitur semper cum timore Dei, et humilitate cordis desiderandum est et petendum, quidquid desiderabile menti occurrit, maximeque cum propria resignatione mihi totum committendum est atque dicendum. Domine, tu scis qualiter melius est mihi hoc vel illud; sicut volueris, da mihi quod vis et quantum vis et quando vis. Fac mecum sicut scis et sicut tibi magis placuerit, et major honor fuerit tuus. Pone me ubi vis, et liber age mecum in omnibus. In manu tua ego sum, gira et reversa me per circuitum. En ego servus tuus paratus ad omnia: quoniam non desidero mihi vivere, sed tibi, utinam digne et perfecte.

Oratio pro beneplacito faciendo Dei.

3. Concede mihi, benignissime Jesu, gratiam tuam, ut mecum sit et mecum laboret, mecumque usque in finem perseveret. Da mihi semper desiderare, et velle quod tibi magis acceptum est, et charius placet. Tua voluntas mea sit, et mea voluntas tuam sequatur semper, et optime ei concordet. Sit mihi unum velle, et unum nolle tecum: nec aliud posse velle, aut nolle nisi quod vis, aut nolis.

4. Da mihi omnibus mori quae in mundo sunt, et propter te amare contemni, et nesciri in hoc saeculo. Da mihi super omnia desiderata in te quiescere, et cor meum in te pacificare. Tu vera pax cordis, tu sola requies; extra te omnia sunt dura, et inquieta. In hac pace in idipsum, hoc est in te uno et summo et aeterno bono, dormiam et requiescam. Amen.


Cap. 16. Quod verum solatium in solo Deo est quaerendum.

1. Quidquid desiderare vel cogitare possum ad solatium meum, non hic exspecto, sed in posterum: quia, si omnia solatia mundi hujus haberem, et omnibus deliciis frui possem, certum est quod diu durare no possent. Unde non potes plene, anima mea, consolari, nec perfecte recreari, nisi in Deo, consolatione pauperum et susceptore humilium. Exspecta modicum, anima mea: exspecta divinum promissum, et habebis abundantiam omnium bonorum in caelo; et, si nimis inordinate ista appetis praesentia, perdes aeterna et caelestia. Sint temporalia in usu, aeterna in desiderio. Non potes aliquo bono temporali satiari, quia ad haec fruenda non es creata.

2. Etsi omnia bona creata haberes, non posses esse felix et beata; sed in Deo, qui cuncta creavit, tota beatitudo tua et felicitas consistit, non qualis videtur et laudatur a stultis mundi amatoribus, sed qualem exspectant boni Christi fideles, et praegustant interdum spirituales ac mundi corde, quorum conversatio est in caelis. Vanum est et breve omne humanum solatium: beatum et verum solatium, quod intus a veritate percipitur. Devotus homo ubique fert secum consolatorem suum Jesum et dicit ad eum: Adesto mihi, Domine Jesu, in omni loco et tempore. Haec mihi sit consolatio, libenter velle carere omni humano solatio. Et si tua defuerit consolatio, sit mihi tua voluntas, et justa probatio pro summo solatio. Non in perpetuum enim irasceris, neque in aeternum comminaberis.


Cap. 17. Quod omnis sollicitudo in Deo ponenda est.

1. Fili, sine me tecum agere quod volo: ego scio quid expediat tibi. Tu cogitas ut homo, in multis sentis, sicut tibi humanus suadet affectus.

2. Domine, verum est quod dicis. Major est sollicitudo tua pro me, quam omnis cura quam ego possem gerere pro me. Nimis enim casualiter stat, qui non projicit omnem sollicitudinem suam in te. Domine, dummodo voluntas mea recta et firma, in te permaneat, fac de me quidquid tibi placuerit. Non enim potest esse nisi bonum quidquid de me feceris. Si me vis esse in tenebris, sis benedictus; et si me vis esse in luce, sis iterum benedictus. Si me dignaris consolari, sis benedictus; si me vis tribulari, aeque sis semper benedictus.

3. Fili, sic oportet te stare, si mecum desideras ambulare. Ita promtus debes esse ad patiendum, sicut ad gaudendum. Ita libenter debes esse inops et pauper, sicut plenus, et dives.

4. Domine, libenter patiar pro te sicut volueris venire super me. Indifferenter volo de manu tua bonum et malum, dulce et amarum, laetum et triste suscipere, et pro omnibus mihi contingentibus gratias agere. Custodi me ab omni peccato, et non timebo mortem neque infernum. Dummodo in aeternum non projicias, nec deleas me de libro vitae, non mihi nocebit quidquid veniret tribulationis super me.


Cap. 18. Quod temporales miseriae Christi exemplo aequanimiter sunt ferendae.

1. Fili, ego descendi de caelo pro tua salute; suscepi tuas miserias, non necessitate, sed charitate trahente ut patientiam disceres et temporales miserias non indignanter ferres. Nam ab hora ortus mei usque ad exitum in cruce non defuit mihi tolerantia doloris, at defectum rerum temporalium magnum habui. Multas querimonias de me frequenter audivi, confusiones et opprobria benigne sustinui, pro miraculis blasphemias, pro doctrina reprehensiones.

2. Domine, quia fuisti patiens in vita tua, in hoc maxime implendo praeceptum Patris tui, dignum est ut ego misellus peccator secundum voluntatem tuam patienter me sustineam, et donec ipse volueris, onus corruptibilis vitae pro salute mea portem. Nam etsi sentitur onerosa praesens vita, facta est tamen jam per gratiam tuam valde meritoria, atque exemplo tuo atque Sanctorum tuorum vestigiis infirmis tolerabilior, et clarior. Sed et multo magis consolatioria, quam olim in veteri Testamento fuerat, cum porta caeli clausa persisteret, et obscurior etiam via videbatur, quando tam pauci regnum caelorum quaerere curabant. Sed neque qui tunc justi erant et salvandi ante passionem tuam et sacrae mortis obitum, caeleste regnum poterant introire.

3. O, quantas tibi gratias teneor referre, quia rectam et bonam viam dignatus es mihi et cinctis fidelibus ad aeternum regnum ostendere tuum. Nam vita tua via nostra, et per sanctam patietiam ambulamus ad te, qui es corona nostra. Nisi tu nos praecessisses et docuisses, quis sequi curaret? Heu quanti longe retrocenderent, nisi tua praeclara exempla inspicerent. Ecce adhuc tepescimus auditis tot signis tuis et doctrinis. Quid fieret si tantum lumen ad sequendum te non haberemus?


Cap. 19. De tolerantia injuriarum, et quis verus patiens perhibetur.

1. Quid est quod loqueris o fili? Cessa conqueri, considera meam et aliorum Sanctorum passionem. Nondum usque ad sanguinem restitisti. Parum est quod tu pateris in comparatione eorum, qui tam multa passi sunt, tam fortiter tentati, tam graviter tribulati, tam multipliciter probati, et exercitati. Oportet igitur aliorum graviora ad mentem reducere, ut levius feras tua minima. Et si tibi minima non videntur, vide ne et hoc tua faciat impatientia. Sive tamen parva, sive magna sint, stude cuncta patienter ferre.

2. Quanto melius te ad patiendum disponis, tanto sapientius agis, et amplius promereris et feres levius animo et usu ad hoc non segniter paratus. Nec dica: Non valeo haec ab homine tali pati, nec hujuscemodi mihi patienda sunt: grave enim intulit damnum, et improperat mihi quae nunquam cogitaveram; sed ab alio libenter patiar, et sicut patienda videro. Insipiens est talis cogitatio, quae virtutem patientiae non considerat, nec a quo coronanda erit; sed magis personas, et offensas sibi illatas perpendit.

3. Non est verus patiens qui non vult pati, nisi quantum sibi visum fuerit, et a quo sibi placuerit. Verus autem patiens non attendit a quo homine, utrum a Praelato suo, an ab alio aequali, an inferior, utrum a bono, et sancto viro, vel a perverso, et indigno exerceatur. Sed indifferenter ab omni creatura, quantumcumque et quotiescumque ei aliquid adversi acciderit, totum hoc gratanter de manu Dei accipit, et ingens lucrum reputat, quia nihil apud Deum, quantumlibet parvum pro Deo tamen passum, poterit sine merito transire.

4. Esto igitur expeditus ad pugnam, si vis habere victoriam. Sine certamine non potes venire ad patientiae coronam; si pati non vis, recusas coronari. Si autem coronari desideras, certa viriliter, sustine patienter. Sine labore non tenditur ad requiem, nec sine pugna pervenitur ad victoriam.

5. Fac mihi possibile, Domine, per gratiam, quod mihi impossibiel videtur per naturam. Tu scis quod modicum possum pati, et quod cito dejicior, levi exsurgente adversitate. Efficiatur mihi quaelibet exercitatio tribulationis, pro nomine tuo amabilis, et acceptabilis: nam pati et vexari pro te valde salubre est animae meae.


Cap. 20. De confessione propriae infirmitatis, et hujus vitae miseriis.

1. Confiteor adversum me injustitiam meam; confitebor tibi, Domini, infirmitatem meam. Saepe parva res est quae dejicit et contristat. Praepono me firmiter acturum, sed cum modica tentatio venerit, magis mihi sit angustia. Valde vilis quandoque res est, unde gravis tentatio provenit; dum puto me aliquantulum tutum, cum non sentio, invenio me nonnunquam paene devictum ex levi flatu.

2. Vide ergo, Domine, humilitatem meam, et fragilitatem tibi undique notam. Miserere mei, et eripe me de luto, ut non infigar, non permaneam devictus usquequaque. Hoc est quod me frequenter reverberat, et coram te confundit, quod tam labilis sum, et infirmus ad resistendum passionibus, et si non omnino ad consensionem, tamen mihi etiam molesta et gravis est earum infectatio, et taedet valde sic quotidie vivere in lite. Exhinc nota sit mihi infirmitas mea, quia multo facilius irrunt abominandae semper phantasiae, quam discedunt.

3. Utinam, fortissime Deus Israel, zelator animarum fidelium, respicias servi tui laborem et dolorem, adsistasque illi in omnibus ad quaecumque perrexerit. Robora me caelesti fortitudine, neque vetus homo, misera caro spiritui necdum bene subjecta valeat dominari, adversus quam certare oportebit, quamdiu spiratur in hac vita miserrima. Heu, qualis est haec vita? Ubi non desunt tribulationes, et miseriae; ubi plena laqueis, et hostibus sunt omnia. Nam una tribulatione seu tentatione recedente, alia accedit, sed et adhuc priore durante conflictu aliae plures superveniunt et insperatae.

4. Et quomodo potest amari vita hominis habens tantas amaritudines, et tot subjecta calamitatibus et miseriis? Quomodo etiam dicitur vita tot generans mortes et pestes? Et tamen amatur, et delectari in ea quaeritur a multis. Reprehenditur frequenter mundus tanquam fallax sit, et vanus, nec tamen facile relinquitur, cum concupiscentiae carnis dominantur. Sed alia trahunt ad amandum, alia ad contemnendum, alia ad amorem mundi, carnis desiderium, desiderium oculorum et superbia vitae; sed pśnae et miseriae sequentes ea odium mundi pariunt et taediunt.

5. Sed vincit, proh dolor, delectatio prava mentem mundo deditam, et esse sub sentibus delicias reputat, quia Dei suavitatem, et internam virtutis amśnitatem nec vidit nec gustavit. Qui qutem mundum perfecte contemnunt, et Deo vivere sub sancta disciplina student, isti dulcedinem divinam veris abrenuntiatoribus promissam non ignorant, et quam graviter mundus errat, et varie fallitur, vident.


Cap. 21. Quod in Deo super omnia bona et dona requiescendum est.

1. Super omnia et in omnibus requiesces, anima mea, in Domino semper, quia ipse est Sanctorum aeterna requies. Da mihi, dulcissime et amantissime Jesus, in te super omnem salutem, et pulchritudinem, super omnem gloriam et honorem, super omnem potentiam et dignitatem, super omnem scientiam et subtilitatem, et super omnes divitias et artes, super omnem laetitiam et exultationem, super omnem famam et laudem, super omnem suavitatem, et consolationem, super omnem spem et promissionem, super omne meritum et desiderium, super omnia dona et munera quae potest dare et infundere, super omne gaudium et jubilationem, quam potest mens capere et sentire. Denique super omnes Angelos et Archangelos, et super omnem exercitum caeli et super omnia visibilia et invisibilia, et super omne, Deus meus, quod tu, non es: quia tu, Deus meus, super omnia optimus es.

2. Tu solus altissimus, tu solus potentissimus, tu solus sufficientissimus et plenissimus, tu solus suavissimus et solatiosissimus, tu solus pulcherrimus et amantissimus, tu solus nobilissimus et gloriosissimus super omnia; in quo bona cuncta simul perfecta sunt, fuerunt et erunt. Atque ideo minus est et insufficiens quidquid praeter te ipsum mihi donas, et de te ipso revelas, vel promittis, te non viso nec plene adepto: quoniam quidem non potest cor meum veraciter requiescere, nec totaliter contentari, nisi in te requiescat, et omnia dona omnemque creaturam transcendat.

3. O, mi dilectissime sponse Jesu Christe, amator purissime, dominator universae creaturae, quis mihi det pennas verae libertatis, ad volandum et pausandum in te? O, quando ad plenum dabitur vacare mihi, et videre quam suavis es, Domine Deus meus? Quando ad plenum recolligam me in te, ut prae amore tuo non sentiam me, sed te solum supra omnem sensum et modum in modo non omnibus noto? Nunc autem frequenter gemo, et infelicitatem meam cum dolore porto, quia multa mala in hac valle miseriarum occurrunt, quae me saepius conturbant, et contristant et obnubilant, saepius impediunt, et distrahunt, alliciunt et implicant, ne liberum accessum habeam ad te, et ne jucundis fruar amplexibus, praesto semper cum beatis spiritibus. Moveat te suspirium meum, et desolatio multiplex in terra.

4. O, Jesu splendor aeternae gloriae, solamen peregrinationis animae meae, apud te est os meum sine voce, et silentium meum loquitur tibi. Usquequo tardat Deus meus venire? Veniat ad me pauperculum suum, et laetum faciat, mittat manum suam, et miserum eripiat de omni angustia. Veni, veni, quia nulla erit sine te quieta dies aut hora, quia tu laetitia mea, et sine te vacua est mensa mea. Miser sum, et quodammodo incarceratus, et compeditus ac gravatus, donec luce praesentiae tuae me reficias, ac libertati dones, et vultum amicabilem reddas ac demonstres.

5. Quaerant alii pro te aliud quodcumque libuerit, et mihi aliud interim nihil placet, nec placebit, nisi Deus meus, spes mea, salus aeterna. Non reticebo nec depraecari cessabo, donec gratia tua revertatur nihi, quia tu intus loquaris.

6. Ecce adsum, ecce ego ad te venio, quia invocasti me. Lacrymae tuae, et desiderium animae tuae, humiliatio tua, et contritio cordis inclinaverunt me, et adduxerunt ad te.

7. Et dixi: Domine, invocavi te, et desideravi te frui, paratus omnia respuere propter te: tu enim prior excitasti me, ut quaererem te; sis ergo benedictus, Domine, qui fecisti hanc bonitatem cum servo tuo, secundum multitudinem misericordiae tuae. Quid habet ultra dicere, Domine, servus tuus coram te, nisi ut humiliet se valde ante te, memor semper propriae iniquitatis, et infirmitatis et vilitatis. Non enim est similis tui in cunctis mirabilibus caeli, et terrae. Sunt opera tua bona valde, Domine, judicia vera, et providentia tua reguntur universa. Laus ergo tibi et gloria, o Patris sapientia, te laudet et benedicat os meum, anima ma, et cuncta creata simul.


Cap. 22. De recordatione multiplicium beneficiorum Dei.

1. Aperi, Domine, cor meum in lege tua, et in praeceptis tuis doce me ambulare. Da mihi intelligere voluntatem tuam et cum magna reverentia ac diligenti consideratione beneficia tua, tam in generali, quam in particulari memorare tibi, ut hinc valeam gratias referre. Verum scio et confiteor, nec pro minimo puncto me posse debitas gratiarum laudes persolvere. Minor ego sum omnibus bonis mihi praestitis; et cum tuam nobilitatem attendo, deficit prae magnitudine illius spiritus meus.

2. Omnia quae in anima habemus et in corpore et quaecumque exterius vel interius naturaliter vel supernaturaliter possidemus, tua sunt beneficia, et beneficum pium, ac bonum commendant, a quo bona cunta accepimus. Et si alius plura alius pauciora accepit, omnia tamen tua sunt, nec minimum sine te haberi potest. Ille qui majora accepit, non potest merito suo gloriari, nec super alios extolli, nec minori insultare, quia ille major et melior est, qui sibi minus adscribit, et in regratiando humilior est atque devotior: et qui omnibus viliorem se esse esistimat, et indigniorem se judicat, aptior est ad percipiendum majora.

3. Qui autem pauciora accepit, contristari non debet, nec indignanter ferre, neque ditiori invidere: sed te potius attendere, et tuam bonitatem maxime laudare, quod tam affluenter, tam gratis, tam libenter sine personarum acceptione tua munera largiris. Omnia ex te, et ideo omnibus es laudandus. Tu scis quid unicuique donari expediat, et cur iste minus et ille amplius habeat, non nostrum, sed tuum est discernere, aud quem singulorum definita sunt merita.

4. Unde, Domine Deus, pro magno etiam reputo beneficio, non multa habere unde exterius et secundum homines laus et gloria appareat: ita ut quis considerata paupertate et vilitate personae suae, non modo gravitatem, aut tristitiam, vel dejectionem inde concipiat, sed potius consolationem, et hilaritatem magnam; quia tu, Deus, pauperes et humiles atque huic mundo despectos tibi elegisti in familiares et domesticos. Testes sunt ipsi Apostoli tui, quos principes super omnem terram constituisti. Fuerunt enim sine querela conversati in mundo, tam humiles quam simplices sine omni malitia et dolo, ut etiam pati contemelias gauderent pro nomine tuo, et quae mundus abhorret, ipsi amplecterentur affectu magno.

5. Nihil ergo amatorem tuum, et cognitorem beneficiorum tuorum ita laetificare debet, sicut voluntas tua in eo, et beneplacitum aeternae dispositionis tuae, de qua tantum contentari debet et consolari, ut ita libenter velit esse minimus, sicut aliquis optaret esse maximus, et ita pacificus et contentus in novissimo loco sicut in loco primo atque ita libenter despicabilis, et abjectus, nullius quoque nominis et famae sicut caeteris honorabilior, et major in mundo. Nam voluntas tua et amor honoris tui, omnia excedere debet, et plus eum consolari, magisque placere, quam omnia beneficia sibi data vel danda.


Cap. 23. De 4.or. magnam importantibus pacem.

1. Fili, nunc decebo te viam pacis et verae libertatis.

2. Fac, Domine, quod dicis, quia hoc mihi est gratum audire.

3. Stude, Fili, alterius potius facere voluntatem quam tuam. Elige semper minus quam plus habere. Quaere semper inferiorem locum et omnibus subesse. Opta semper et ora, ut voluntas Dei integre in te fiat. Ecce talis homo ingreditur fines pacis et quietis.

4. Domine, sermo tuus iste brevis multum continet perfectionis; parvus est dictu, sed plenus sensu et uber in fructu. Nam si posset a me fideliter custodiri, non deberet tam facilis in me turbatio origi. Nam quoties me impacatum sentio et gravatum, ab hac doctrina me recessisse invenio. Sed tu qui omnia potes, et animae profectum semper diligis, adauge amjorem gratiam, ut posim tuum complere sermonem, et meam perficere salutem.

Oratio contra cogitationes malas.

5. Domine Deus meus, ne elongeris a me; Deus meus, in auxilium meum respice: quoniam in me surrexerunt cogitationes vanae et timores magni affligentes animam meam. Quomodo pertransibo illaesus? Quomodo perfringam eas?

6. Ego, inquit, ante te ibo, et gloriosos terrae humiliabo; aperiam januam carceris, et arcana secretorum revelabo tibi.

7. Fac, Domine, ut loqueris, et fugiant a facie tua omnes iniquae cogitationes. Haec est spes et unica consolatio mea, ad te in omni tribulatione confugere, tibi confidere, ex intimo invocare, et patienter consolationem tuam exspectare.

Oratio pro illuminatione mentis.

8. Clarifica me, bone Jesu, claritate aeterni lumnis. Educ de habitaculo cordis mei tenebras universas. Cohibe evagationes multas et elide vim facientes tentationes. Pugna pro me fortiter, et expugna malas bestias, concupiscentias dico illecebrosas, ut fiat pax in virtute tua et abundantia laudis tuae resonet in aula sancta, hoc est in conscientia pura. Impera ventis et tempestatibus; dic, mari quiesce; dic Aquiloni, ne flaveris: et erit tranquillitas magna.

9. Emitte lucem tuam et veritatem, ut luceant super terram, quia terra sum inanis et vacua, donec illumines me. Effunde gratiam tuam desuper, perfunde cor meum gratia caelesti, ministra devotionis aquas ad irrigandum faciem terrae, ad producendum fructum bonum et optimum. Eleva mentem pressam mole peccatorum et ad caelestia totum desiderium meum suspende: ut gustata suavitate supernae felicitatis pigeat de terrenis cogitare.

10. Rape me et eripe me ab omni creaturarum indurabili consolatione, quia nulla res creata appetitum meum plenarie valet quietare et consolari. Junge me tibi inseparabili dilectionis vinculo, quoniam tu solus sufficis amanti et absque te frivola sunt universa.


Chap. 24. De evitatione curiosae inquisitionis super alterius vita.

1. Fili, noli esse curiosus nec vacuas gerere sollicitudines. Quid hoc vel illud ad te? Tu me sequere. Quid enim ad te, utrum ille sit talis, vel talis, aut iste sic agit, vel loquitur? Tu non indiges respondere pro aliis, sed pro te ipso rationem reddas: quid ergo te implicas? Ecce ego omnes cognosco, et cuncta, quae fiunt sub sole, video, et scio qualiter cum unoquoque sit, quod cogitet, quid velit, et ad quem finem tendat eius intentio. Mihi igitur committenda sunt omnia; tu vero serva te in bona pace, et dimitte agitantem agitare quantum voluerit. Veniet super eum quidquid fecerit vel dixerit, quia me fallere non potest.

2. Non sit tibi curae de magni nominis umbra, non de multorum familiaritate, nec de privata hominum dilectione: ista enim generant distractiones, et magnas in corde obscuritates. Libenter tibi loquerer Verbum meum, et abscondita revelarem, si adventum meum diligenter observares, et ostium cordis mihi aperires. Esto prudens, et vigila in orationibus et humilia te in omnibus.


Cap. 25. In quibus firma pax cordis, et verus profectus consistit.

1. Fili, ego locutus sum: Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis; non quomodo hic mundus dat ego do vobis. Pacem omnes desiderant: sed quae ad veram pacem pertinent, non omnes curant. Pax mea cum humilibus et mansuetis corde, pax tua erit in multa patientia. Si me audieris, et vocem meam secutus fueris, poteris multa pace frui. Quid igitur faciam in omni re? Attende tibi quid facias et quid dicas et omnem intentionem tuam ad hoc dirige, ut mihi soli placeas, et extra me nihil cupias, vel quaeras. Sed et de aliorum dictis vel factis nil temere judices, nec cum rebus tibi non commissis te implices, et poterit fieri ut parum vel raro turberis.

2. Nunquam autem sentire aliquam turbationem, nec pati aliquam cordis vel corporis molestiam non est praesentis temporis, sed status aeternae quietis. Non ergo exstimes te veram pacem invenisse, si nullam senseris gravitatem, nec tunc totum esse bonum, si neminem pateris adversarium, nec hoc esse perfectum, si cuncta fuerint secundum tuum affectum. Neque tunc magni aliquid te reputes aut specialiter dilectum existimes, si in magna fueris devotione aut dulcedine: quia in istis non congnoscitur verus amator virtutis, nec in istis consistit profectus, et perfictio hominis.

3. In quo ergo, Domine? In offerendo te ex toto corde tuo voluntati divinae, non quaerendo quae tua sunt, nec in parvo nec in magno, nec in tempore nec in aeternitate, ita ut una aequali facie in gratiarum actione permaneas inter prospera et contraria omnia aequa lance pensando. Si fueris tam fortis et longanimis in spe, ut subtracta interiori consolatione etiam ad ampliora sustinenda cor tuum praeparaveris, nec te justificaveris et sanctum laudaveris: tunc in vera et recta via pacis ambulas, et spes, indubitata erit, quod rursus in jubilo faciem meam sis visurus. Quod si ad plenum tui ipsius contemptum peveneris, scito quod tunc abundantia pacis perfrueris secundum possibilitatem tui incolatus.


Cap. 26. De eminentia liberae mentis quam supplex oratio magis meretur quam lectio.

1. Domine, hoc opus est perfecti viri, nunquam ab intentione caelestium animum relaxare et inter multas curas quasi sine cura transire, non more torpentis, sed praerogativa quadam liberae mentis, nulli creaturae inordinata affectione adhaerando.

2. Obsecro te, piissime Domine Deus meus, praeserva me a curis hujus vitae, ne nimis implicer a multis necessitatibus corporis, ne voluptate capiar ab universis animae obstaculis, ne molestiis fractus dejiciar. Non dico ab his rebus, quas toto affectu ambit vanitas mundana, sed ab his miseriis, quae animam servi tui communi maledicto mortalitatis pśnaliter gravant et retardant, ne in libertatem spiritus quoties libuerit valeat introire.

3. O, Deus meus, dulcedo ineffabilis, verte mihi in amaritudinem omnem consolationem carnalem ab aeternorum amore me abstrahentem, et ad se in intuitu cujusdam boni delectabilis praesentis male allicientem. Non me vincat, Deus meus, non me vincat caro et snaguis, non me decipiat mundus, ac brevis gloria eius, non me suplantet diabolus et astutia illius. Da mihi fortitudinem resistendi, patientiam tolerandi, constantiam perseverandi. Da pro omnibus mundi consolationibus suavissimam spiritus tui unctionem, et pro carnali amoe tui nominis infunde amorem.

4. Ecce cibus, potus, vestis ac caetera utensilia ad corporis sustentaculum pertenentia, serventi spiritui sunt onerosa. Tribue talibus fomentis temperate uti, non desiderio nimio implicari. Abjicere omnia non licet, quia natura sustentanda est; requirere auem superflua et quae magis delectant, lex sancta prohibet: nam alias caro adversus spiritum insolesceret. Inter haec quaeso manus tua, Domine, me regat et doceat, ne quid nimium fiat.


Cap. 27. Quod privatus amor a summo bono maxime retardat.

1. Fili, oportet te dare totum pro toto, et nihil tui ipsius esse. Scito quod amor tui ipsius magis nocet tibi, quam aliqua res hujus mundi. Secundum amorem et affectum quem geris quaelibet res plus vel minus adhaeret. Si fuerit amor tuus purus et simplex et bene ordinatus, eris sine captivitate rerum. Noli concupiscere quod non licet habere; noli habere quod te potest impedire et libertate interiori privare. Mirum quod non ex toto fundo cordis te ipsum mihi committis cum omnibus quae desiderare potes, vel habere.

2. Quare vano maerore consumeris? cur superfluis curis fatigaris? Sta ad beneplacitum meum, et nullum patieris detrimentum. Si quaeris hoc vel illud, et volueris esse ibi vel ibi propter tuum commodum et proprium beneplacitum magis habendum, nunquam eris in quietudine, nec liber a sollicitudine, quia in omni re reperietur aliquis defectus, et in omni loco erit qui adversetur.

3. Juvat ergo non quaelibet res adepta, vel multiplicata exterius, sed potius contemta et decisa ex corde radicitus. Quod non tantum de censu aeris, et divitiarum intelligat, sed de honoris etiam ambitu ac vanae laudationis desiderio, quae omnia transeunt cum mundo. Munit parum locus, si deest spiritus fervoris; nec diu stabit pax illa quaesita forinsecus, si vacat a vero fundamento status cordis: hoc est, nisi steteris in me, permutare te potes, sed non meliorare. Nam occasione orta et accepta invenies quod fugisti et amplius.

Oratio pro purgatione cordis et caelesti sapientia.

4. Confirma me, Deus, per gratiam Sancti Spiritus; da mihi virtutem corroborari in interiori homine, et cor meum ab omni inutili sollicitudine et angore evacuare, nec variis desideriis trahi cujuscumque rei vilis, aut praetiosae: sed omnia inspicere sicut transeuntia, et me pariter cum illis transiturum, quia nihil permanens sub sole, quia omnia vanitas et afflictio spiritus. O, quam sapiens qui ita considerat.

5. Da mihi, Domine, caelestem sapientiam, ut discam te super omnia quaerere, et invenire, super omnia sapere et diligere, et caetera secundum ordinem sapientiae tuae, prout sunt, intelligere. Da prudenter declinare blandientem et patienter ferre adversantem, quia haec magna sapientia, omni vento non moveri verborum, nec aurem male blandienti praebere: sic enim incepta pergitur via secure.


Cap. 28. Contra linguas obtrectatorum.

1. Fili, non aegre feras, si quidam de te male senserint, et dixerint quod non libenter audias. Tu deteriora de te ipso sentire debes, et neminem inferiorem te credere. Si ambulas ab intra, non multum ponderabis volantia verba ab extra. Est non parva prudentia silere in tempore malo, et introrsus ad me converti, nec humano judicio disturbari.

2. Non sit pax tua in ore hominum; sive enim bene sive male interpretati fuerint, non es alter homo. Ubi est vera pax et vera gloria? Nonne in me? Et qui non appetit hominibus placere, nec displicere timet, multa fruetur pace. Ex inordinato amore, et vano timore, oritur omnis inquietudo cordis et distractio sensuum.


Cap. 29. Qualiter instante tribulatione Deus invocandus est.

1. Sit nomen tuum, Domine, benedictum in saecula, qui voluisti hanc tentationem et tribulationem venire super me. Non possum eam effugere, sed necesse habeo ad te confugere, ut me adjuves et in bonum mihi convertas. Domine modo sum in tribulatione, et non est cordi meo bene, sed multum vexor a praesenti passione. Et nunc, Pater dilecte, quid dicam? Deprehensus sum inter angustias. Salvifica me in hac hora. Sed propterea veni in hanc horam, ut tu clarificeris, cum fuero valde humiliatus, et per te liberatus. Complaceat tibi, Domine, ut eruas me. Nam quid ego pauper agere possum? et quo ibo sine te? Da patientiam, Domine, etiam hac vice. Adjuva me, Deus meus, et non timebo quantumcumque gravatus fuero.

2. Et nunc inter haec quid dicam? Domine, fiat voluntas tua. Ego bene merui tribulari et gravari. Oportet itaque ut sustineam, et utinam patienter, donec transeat tempestas, et melius fiat. Potens est autem omniotens manus tua, etiam hanc tentationem a me auferre, et eius impetum mitigare, ne penitus succumbam, quemadmodum et prius saepe egisti mecum. Deus meus misericordia mea. Et quanto mihi difficuliu, tanto tibi facilior est haec mutatio dexterae Excelsi.


Cap. 30. De divino auxilio petendo, et confidentia recuperandae gratiae.

1. Fili, ego Dominus confortans in die tribulatoinis. Veni ad me, cum tibi non fueris bene. Hoc est quod maxime impedit consolationem caelestem, quia tardius convertis te ad orationem. Nam antequam me intente roges, me, multa interim solatia quaeris et recreas te in externis. Ideoque fit ut parum omnia prosint, donec advertas, quia sum ego qui curo sperantes in me; nec est extra me valens consilium neque utile, sed neque durabile remedium. Sed jam reassumto spiritu post tempestatem reconvalesce in lucem miserationum mearum, quia prope sum, dicit Dominus, ut restaruem in universa, non solum integre, sed et abundanter et cumulate.

2. Numquid mihi quidquam difficile est? aut similis ero dicenti et non facienti? Ubi est fides tua? Sta firmiter et perseveranter. Esto longanimis et vir fortis. Veniet tibi consolatio in tempore suo. Exspecta me, exspecta: veniam et curabo te. Tentatio est quae te vexat, et formido vana quae te exterret. Quid importat sollicitudo de futuris contingentibus, nisi ut tristitiam super tristitiam habeas? Sufficit diei malitia sua. Vanum est et inutile de futuris conturbari vel gratulari, quae forte nunquam evenient.

3. Sed humanum est hujusmodi imaginationibus illudi, et parvi est adhuc animi signum, tam leviter trahi a suggestione inimici. Ipse enim non curat an veris an falsis illudat et decipiat et utrum praesentium amore an futurorum formidine prosternat. Non ergo turbetur cor tuum neque formidet; crede in me, et in misericordia mea habeto fiduciam. Quando tu te elongatum exstimas a me, saepe sum propinquior. Quando exstimas te totum perditum, tunc saepe magis merendi instat lucrum. Non est totum perditum, quando res accidit in contrarium. Non debes judicare secundum praesens sentire, nec sic gravitati alicui undecumque venienti adhaerere et accipere, tamquam omnis spes sit ablata emergendi.

4. Noli putare te relictum ex toto, quamvis ad tempus permiserim tibi aliquam tribulationem: sic enim transitur ad regnum caelorum. Et hoc sine dubio magis expedit tibi et caeteris servis meis, ut exercitemini a diversis, quam si cuncta ad libitum haberetis. Ego novi cogitationes absconditas: quia multum expedit pro salute tua, ut interdum sine sapore relinquaris, ne forte eleveris in bono successu, et tibi ipsi placere velis in eo quod non es. Quod dedi auferre possum et restituere, cum mihi placuerit.

5. Cum dedero, meum est; cum subtraxero, tuum non tuli: quia meum est omne datum optimum, et omne donum perfectum. Si dimisero tibi gravitatem, aut quamlibet contrarietatem, non indigneris, neque concidat cor tuum, quia ego cito sublevare possum, et omne onus in gaudium transmutare. Verumtamen justus sum et commendabilis multum, cum sic facio tecum.

6. Si recte sapis et in veritate aspicis, nunquam debes propter adversa tam dejecte contristari, sed magis gaudere, et gratias agere. Immo hoc unicum reputare gaudium, quod affligens te doloribus, non parco tibi. Sicut dilexet me Pater, et ego diligo vos dixi dilectis discipulis meis, quos utique non misi ad gaudia temporalia, sed ad magna certamina; non ad honores, sed ad despectiones; non ad otium, sed ad labores; non ad requiem, sed ad afferendum fructum multum in patientia. Horum memento, fili me, verborum.


Cap. 31. De neglectu omnis creaturae, ut Creator possit inveniri.

1. Domine mi, adhuc indegeo majori gratia, si debeo illuc pervenire, ubi nemo me poterit, nec ulla creatura impedire. Nam quamdiu res aliqua me retinet, non possum libere ad te volare. Cupiebat libere volare qui dicebat: Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo, et requiescam? Quid simplici oculo quietius, et quid liberius nil desiderante in terris? Oportet igitur omnem pertransire creaturam, et se ipsum perfecte deserere ac in excessu mentis stare, et videre te omnium Conditorem cum creaturis nil simile habere. Et nisi quis ab omnibus creaturis fuerit expeditus, non poterit libere intendere divinis. Ideo enim pauci inveniuntur contemplativi, quia pauci sciunt se a perituris creaturis ad plenum sequestrari.

2. Ad hoc magna requiritur gratia, quae animam levet et supra semetipsam rapiat. Et nisi homo sit super se levatus in spiritu, et ab omnibus creaturis liberatus ac Deo totus unitus quidquid scit, quidquid etiam habet, non est magni ponderis, diu parvus erit. Et infra jacebit qui aliquid magni existimat nisi solum unum immensum bonum aeternum. Et quidquid Deus non est, nihil est et pro nihilo computari debet. Est quippe magna differentia inter sapientiam illuminati et devoti viri, et scientiam litterati, et studiosi Clerici. Multo nobilior est illa doctrina quae desursum ex divina influentia manat, quam quae laboriose humano acquiritur ingenio.

3. Plures reperiuntur contemplationem, desiderare, sed quae ad eam requiruntur non student exercere. Est et magnum impedimentum quia in signis et rebus sensibilibus statur, et parum de perfecta mortificatione habetur. Nescio quid est, et quo spiritu ducimur et quid praetendimus qui spirituales dici videmur quod totum laborem et ampliorem sollicitudinem pro transitoriis et vilibus rebus agimus, et de interioribus nostris vix raro plene recollectis sensibus cogitamus.

4. Proh dolor, satim post modicam recollectionem foris erumpimus, nec opera nostra destricta examinatione trutinamus. Ubi jacent affectus nostri, non attendimus, et quam impura sint omnia nostra, non deploramus. Omnis quippe caro corruperate viam suam, et ideo sequebatur diluvium magnum. Cum ergo interior affectus noster corruptus sit, necesse est ut actio sequens index carentiae interioris vigoris corrumpatur. Ex puro corde procedit fructus bonae vitae.

5. Quantum quis fecerit non quaeritur, sed ex quanta virtute agit, non tam studiose pensatur. Si fuerit fortis, dives, pulcher, habilis vel bonus scriptor, vel bonus cantor, aut bonus laborator, investigatur; sed quam pauper sit spiritu, quam patiens et mitis, quam devotus et internus, a multis tacetur. Natura exteriora hominis respicit: gratia ad interiora se convertit. Illa frequenter fallitur; ista in Deo sperat, ut non decipiatur.


Cap. 32. De abnegatione sui ipsius et abdicatione omnis cupiditatis.

1. Fili, non potes perfecte possidere libertatem nisi totaliter abneges temetipsum. Compediti sunt omnes proprietarii et sui ipsius amatores, cupidi, curiosi, gyrovagi, quaerentes semper curiosa et mollia, non quae Jesu Christi: sed saepe hoc fingentes et componentes hoc, quod non stabit. Peribit enim totum hoc quod non es ex Deo ortum. Tene breve et consummatum verbum: Dimitte omnia, et invenies omnia: dimitte cupidinem, et invenies requiem. Hoc mente pertracta et cum impleveris, omnia intelligis.

2. Domine, hoc non est opus unius diei, nec ludus parvulorum: immo in hoc brevi conclluditur omnis perfectio Religioforum.

3. Fili, non debes averti, nec statim dejici audita via perfectorum, sed magis ad sublimiora provocari, et ad minus ad hoc ex desiderio suspirare. Utinam sic tecum esses, et ad hoc pervenisses, ut tui ipsius amator non esses, sed ad nutum meum pure stares, et eius quem tibi praeposui Patris: tunc mihi valde placeres, et tota vita tua cum gaudio et pace transiret. Habes adhuc multa ad relinquendum quae nisi mihi ex integro resignaveris, non acquires quod postulas. Suadeo tibi emere a me aurum ignitum, ut locuples fias, idest sapientiam caelestem, omnia infima conculacantem. Postpone terrenam sapientiam omnem ac humanam complacentiam et propriam.

4. Dixi tibi viliora emenda pro praetiosis, et altis rebus humanis. Nam vilis et parva, et pene oblivioni tradita videtur vere caelestis sapientia, non sapiens alta de se, nec magnificari quaerens in terra. Quam multi ore tenus praedicant, sed vita longe dissentiunt: ipsa tamen est praetiosa margarita multis abscondita.


Cap. 33. De instabilitate cordis et de intentione finali ad Deum habenda.

1.Fili, noli credere affectui tuo, qui nunc est: cito mutabitur in aliud. Quamdiu nam vixeris, mutabilitati subjectus eris, etiam nolens: ut modo laetus, modo tristis, modo pacatus, modo turbatus, nunc devotus, nunc indevotus, nunc studiosus, nunc acidiosus, nunc gravi, nunc levis inveniaris. Sed stat super haec mutabilia sapiens et bene doctus in spiritu, non attendens quid in se sentiat nec qua parte flet ventus instabilitatis, sed ut tota intentio mentis eius ad debitum et ad optimum proficiat finem. Nam sic poterit unus et idem inconcussus manere, simplici intentionis oculo per tot varios eventus ad me impraetermisse directo.

2. Quanto autem purior fuerit intentionis oculus, tanto constantius inter diversas itur procellas. Sed multis caligat oculos purae intentionis. Respicit enim cito in aliquod delectabile quod occurrit et raro totus quis liber invenitur a naevo propriae inquisitionis. Sic Judaei olim venerunt Bethaniam ad Martham et Mariam, non propter Jesum tantum, sed ut Lazarum viderent. Mundandus est ergo intentionis oculus, ut sit simplex et rectus atque ultra omnia varia media ad me dirigendus.


Cap. 34. Quod amanti sapit Deus super omnia et in omnibus.

1. Ecce Deus meus et omnia. Quid volo amplius? Et quid felicius desiderare possum? O, sapidum et dulce verbum, sed amanti verbum non mundum, nec ea quae in mundo sunt. Deus meus et omnia. Intelligenti satis dictum est, et saepe repetere jucundum est amanti. Te siquidem praesente jucunda sunt omnia: te autem absente fastidiunt cuncta. Tu facis cor tranquillum, et pacem magnam, laetitiamque festivam. Tu faci bene sentire de omnibus, et in omnibus te laudare: nec potest aliquid diu sine te placere; sed si debet gratum esse et bene sapere, oportet gratiam tuam adesse, et condimento tuae sapientiae condiri.

2. Cui tu sapis, quid ei recte non sapiet? Et cui tu non sapis, quid ei recte ad jucunditatem esse poterit? Sed deficiunt in tua sapientia mundi sapientes, et qui carnem sapiunt: quia ibi plurima vanitas, et hic mors invenitur. Qui autem te per contemtum mundanorum et carnis mortificationem sequuntur, vere sapientes esse cognoscuntur, quia de vanitate ad veritatem, et de carne ad spiritum transferuntur. Istis sapit Deus, et quidquid invenitur in creaturis totum referunt ad laudem sui Conditoris. Dissimilis tamen est et multum dissimlis sapor Creatoris et creaturae, aeternitatis, et temporis, lucis increatae et lucis illuminatae.

3. O, lux perpetua, cuncta creata transcendens lumina: fulgura coruscationem de sublimi penetrantem omnia intima cordis mei. Purifica, laetifica, clarifica, et vivifica spiritum meum cum suis potentiis ad inhaerendum tibi jubilosis successibus. O, quando veniet haec beata et desiderabilis hora, ut tua me saties praesentia, et sis mihi omnia in omnibus. Quamdiu hoc non datum fuerit, nec gaudium plenum erit. Adhuc, proh dolor, vivit in me vetus homo, non est totus crucifixus, non est perfecte mortuus, adhuc concupiscit fortiter adversus spiritum. Bella movent intestina, nec regnum animae patitur esse quietum.

4. Sed tu qui dominaris potestati maris, et motum fluctuum eius tu mitigas, exsurge, adjuva me. Dissipa gentes quae bella volunt; contere eas in virtute tua. Ostende quaeso magnalia tua, et glorificetur dextera tua: quia non est spes alia, nec refugium mihi nisi in te, Domine Deus meus.


Cap. 35. Quod non est securitas a tentatione in hac vita.

1. Fili, nunquam es securus in hac vita: sed quoad vixeris, semper arma spiritualia tibi sunt necessaria. Inter hostes versaris; a dextris et a sinistris impugnaris. Si ergo non uteris undique scuto patientiae, non eris diu sine vulnere. Insuper si non ponis cor tuum fixe in me cum vera voluntate cuncta patiendi propter me, non poteris ardorem istum sustinere, nec ad palmam pertingere Beatorum. Oportet ergo te viriliter omnia pertransire, et potenti manu uti adversus objecta. Nam vincenti datur manna et torpenti relinquitur multa miseria.

2. Si quaeris in hac vita requiem: quomodo tunc pervenies ad aeternam requiem? Non ponas te ad multam requiem, sed a magnam patientiam. Quaere veram pacem non in terris sed in caelis, non in hominibus nec in caeteris creaturis, sed in Deo solo. Pro amore Dei debes omnia libenter subire, labores scilicet et dolores, tentationes et vexationes, anxietates, et necessitates, infirmitates, injurias, oblocutiones, reprehensiones, humiliationes, confusiones, correctiones et despectiones. Ego reddam ei aeternam mercedem pro brevi labore, et infinitam gloriam pro transitoria confusione.

3. Putas, quod semper habebis pro tua voluntate consolationes spirituales. Sancti mei non habuerunt tales, sed multas gravitates et tentationes varia, magnasque desolationes, sed patienter sustinuerunt se in omnibus et magis confisi sunt Deo quam sibi: scientes quia non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam promerendam. Vis tu statim habere, quod multi post multas lacrymas et magnos labores vix obtinuerunt? Exspecta Dominum, viriliter age et confortare; noli diffidere, noli discedere, sed corpus et animam expone constanter pro gloria Dei. Ego reddam plenissime; ego tecum ero in omni tribulatione.


Cap. 36. Contra hominum vana judicia.

1. Fili, jacta cor tuum firmiter in Domino; et humanum ne metuas judicium, ubi te conscientia pium reddit insontem. Bonum est et beatum taliter pati: nec hoc erit grave humili cordi et Deo magis quam sibi ipsi confidenti. Multi multa loquuntur et ideo parva fides est adhibenda. Sed et omnibus satis esse non est possibile. Et si Paulus studuit omnibus in Domino placere, et omibus omnia factus est, tamen etiam pro minimo duxit, quod ab humano die judicatus fuerit.

2. Egit satis pro aliorum aedificatione et salute, quantum in se erat, et poterat: sed ne ab aliis aliquando judicaretur, vel non despiceretur, cohibere non potuit. Ideo totum commisit Deo, qui totum noverat; et patientia et humilitate contra ora loquentium iniqua, ac etiam vana et mundana cogitatantiam, atque pro libitu suo quaeque jactantium se defendit. Respondit tamen interdum, ne infirmis pro sua taciturnitate generaretur scandalum.

3. Quis es tu, ut timeas a mortali homine? Hodie est, et cras non comparet. Deum time, et hominum pavores non expavesces. Quis potest in te aliquid? Verbis, aut injuriis sibi potius nocet, quam tibi; nec poterit judicium Dei fugere quicumque est ille. Tu habe Deum prae oculis, et noli contendere verbis querolosis. Quod si ad praesens videris succumbi, et confusionem pati quam non meruisti, non indigneris ex hoc neque per impatientiam minuas coronam tuam. Sed ad me potius respice in caelum, qui potens sum eripere ab omni confusione et injuria et unicuique reddere secundum opera sua.


Cap. 37. De pura et integra resignatione cordis ad obtinendam sui libertatem.

1. File, relinque te, et invenies me; sta sine electione, et omni proprietate et semper lucraberis. Nam et adjicietur tibi amplior gratia statim, ut te resignaveris nec resumpseris.

2. Domine, quoties me resignabo? et in quibus me relinquam?

3. Semper et in omni hora: sicut in parvo, sic et in magno. Nihil excipio, sed in omnibus te nudatum inveniri volo. Alioquin quomodo poteris esse meus et ego tuus, nisi fueris ab omni propria voluntate intus et foris spoliatus? Quanto celerius hoc agi, tanto melius habebis; et quanto plenius et sincerius, tanto mihi plus placebis, et amplius lucraberis.

4. Quidam se resignant, sed cum aliqua exceptione: non enim plene in Deo confidunt; ideo providere sibi satagunt. Quidam etiam primo offerunt totum, sed postea tentatione pulsante ad propria redeunt; ideo minime in virtute proficiunt. Hi ad veram puri cordis libertatem, et jucundae familiaritatis meae gratiam non pertingent, nisi integra resignatione, et quotidiana sui immolatione prius facta, sine qua non stabit, nec stat unio fruitiva.

5. Dixi tibi saepissime et iterum nunc dico: Relinque te, resigna te, et frueris magna interna pace. Da totum pro toto, niihil exquire, nil repete, sta pure et inhaesitanter in me, et habebis me. Eris liber in corde, et tenebrae non conculcabunt te. Ad hoc conare, hoc ora, hoc stude desiderare, ut ab omni proprietate possis exspoliari et nudus nudum Jesum sequi, tibi mori, et mihi aeternaliter vivere. Tunc deficient omnes vanae phantasiae, conturbationes iniquae, et curae superfluae. Tunc etiam recedet immoderatus timor, et inordinatus amor morietur.


Cap. 38. De bono regimine in externis, et recursu ad Deum in periculis.

1. Fili, ad istud diligenter tendere debes, ut in omni loco, actione seu occupatione externa sis intus liber, et tui ipsius potens, et sint omnia sub te, et tu non sub eis, ut sis dominus actionum tuarum, et rector, non servus, nec emptitius, sed magis exemtus verusque Hebraeus, in fortem ac libertatem transiens filiorum Dei; qui stant supra praesentia et speculantur aeterna; qui transitoria intuentur sinistro oculo, et dextro caelestia, quos temporalia non trahunt ad inhaerendum, sed trahunt ipsi ea magis ad bene serviendum, prout ordinata sunt a Deo, et instituta a summo Opifice, qui nil inordinatum reliquit in sua creatura.

2. Si autem in omni eventu stas non in apparentia externa, nec oculo carnali lustras visa vel audita, sed mox in qualibet causa intras cum Moyse in tabernaculum ad consulendum Dominum: et audies nonnunquam divinum responsum et redies instructus de multis praesentibus et futuris. Semper enim Moyses recursum habuit ad tabernaculum pro dubiis et quaestionibus solvendis fugitque ad oratiois adjutorium pro periculis et improbitatibus hominum sublevandis. Sic et tu confugere debes in cordis tui secretarium divinum intentius implorando auxilium. Propterea namque Josue, et filii Israel a Gabaonitis leguntur decepti, quia os Domini non prius interrogaverunt, sed nimium creduli dulcibus sermonibus falsa pietate delusi sunt.


Cap. 39. Quod non sit importunus in negociis.

1. Fili, committe mihi semper causam tuam, ego bene disponam in tempore suo. Exspecta ordinationem meam et senties exinde profectum.

2. Domine, satis libenter omnes res tibi committo, quia parum potest cogitatio mea proficere. Utinam non multum adhaererem futuris eventibus, sed ad beneplacitum tuum me incunctanter offerrem.

3. Fili mi, saepe homo rem aliquam agitat, quam desiderat: sed cum ad eam pervenerit, aliter incipit sentire, quia affectiones circa idem non sunt durabiles, sed magis de uno vel in aliud nos impellunt. Non est ergo minimum etiam in minimis se relinquere.

4. Verus profectus hominis est abnegatio sui ipsius, et homo abnegatus valde liber est et securus. Sed antiquus hosti, omnibus bonis adversans, a tentatione non cessat, et die noctuque graves molitur insidias, si forte in laqueum deceptionis possit praecipitare incautum. Vigilate et orate, dicit Dominus, ut non intretis in tentationem.


Cap. 40. Quod homo nihil boni ex se habet, et de nullo gloriari debet.

1. Domine, quid est homo, quod memor sis eius, aut filius hominis, quia visitas eum? Quid promeruit homo, ut dares illi gratiam tuam? Domine, quid possum conqueri, si deseris me? aud quid juste obtendere possum, si quod peto non feceris? Certe hoc in veritate cogitare possum et dicere: Domine, nihil sum; nihil boni ex me habeo, sed in omnibus deficio, et ad nihil semper tendo. Ego nisi a te fuero adjutus et interius informatus, totus efficior tepidus et dissolutus.

2. Tu autem, Domine, semper idem ipse es, et permanes in aeternum: semper bonus et justus et sanctus; bene, juste et sancte agens omnia et disponens in sapientia. Sed ego, qui ad defectum magis pronus sum quam ad profectum, non semper sum in uno statu perdurans, quia septem tempora mutantur super me. Verumtamen cito melius sit, cum tibi placuerit, et manum porrexeris adjutricem: quia tu solus sine humano suffragio poteris auxiliari et in tantum confirmare, ut vultus meus amplius in diversa non mutetur, sed in te uno cor meum convertatur et quiescat.

3. Unde si bene scirem omnem humanam consolationem abjicere, sive propter devotionem adipiscendam, sive propter necessitatem qua compellor te quaerere, quia non est homo qui me consoletur: tunc merito possem de gratia sperare tua, et de dono novae consolationis exultare.

4. Gratias tibi, unde totum venit quotiescumque mihi bene succedit. Ego autem vanitas, et nihilum ante te, inconstans homo et infirmus. Unde possum gloriari? aut cur appeto reputari? Numquid de nihilo? et hoc vanissimum est. Vere inanis gloria pestis mala, vanitas maxima, quia a vera trahit gloria, et caelesti spoliat gratia. Dum enim homo complacet sibi, displicet tibi; dum inhiat laudibus humanis, privatur veris virtutibus.

5. Est autem vera gloria et exultatio sancta gloriari in te et non in se, gaudere in nomine tuo, non in virtute propria, nec in aliqua creatura delectari nisi propter te. Laudetur nomen tuum, non meum; magnificetur opus tuum, non meum; benedicatur nomen sanctum tuum, non meum; nihil autem attribuatur mihi de laudibus hominum. Tu gloria mea, tu exaltatio cordis mei. In te gloriabor et exultabo tota die; pro me autem nihil, nisi in infirmatibus meis.

6. Quaerant Judaei gloriam quae ab invicem est: ego hanc requiram quae a solo Deo est. Omnis quidem gloria humana, omnis honor temporalis, omnis altitudo mundana aeternae gloriae tuae comparata vanitas est et stultitia. O, veritas mea, et misericordia mea Deus meus, Trinitas beata: tibi soli laus, vertus, honor et gloria per infinita saeculorum saecula.


Cap. 41. De contemtu omnis honoris temporalis.

1. Fili, noli tibi attrahere, si videas alios honorari et elevari, te autem despici et humiliari. Erige cor tuum ad me in caelum et non contristabit te contemtus hominis in terris.

2. Domine, in caecitate sumus et vanitate cito seducimur. Si recte me inspicio, nunquam facta mihi est injuria ab aliqua creatura: unde nec juste habeo conqueri adversum te: quia autem frequenter et graviter peccavi tibi, merito armatur contra me omnis creatura. Mihi igitur juste debetur confusio, et contemtus: tibi autem laus, honor, virtus et gloria. Et nisi ad hoc me praeparavero, quod velim libenter ab omni creatura despici et relinqui, atque penitus nihil videri, non possum interius pacificari et stabiliri nec spiritualiter illuminari, neque tibi plene uniri.


Cap. 42. Quod pax non est ponenda in hominibus.

1. Fili, si ponis pacem tuam cum aliqua persona propter tuum sentire vel convivere, instabilis eris et implacatus. Sed si recursum habes ad semper viventem et manentem veritatem, non contristabit te amicus recedens aut moriens. In me debet amici dilectio stare, et propter me diligendus est quisquis tibi bonus visus est, et multum carus in hac vita. Sine me non valet, nec durabit amicitia; nec est verba et munda dilectio, quam ego non copulo. Ita mortuus esse debes talibus affectionibus dilectorum hominum, ut quantum ad te pertinet sine humano optes esse consortio. Tanto homo magis Deo appropinquat, quanto ab omni solatio terreno longius recedit. Tanto etiam altius ascendit ad Deum, quanto profundius in se descendit, et plus sibi ipsi vilescit.

2. Qui autem aliquid boni sibi attribuit, gratiam Dei in se invenire impedit: quia gratia Spiritus sancti cor humile quaerit semper. Si scires te perfecte annihilare, atque ab omni creato amore evacurare, tunc deberem in te cum magna gratia emanare. Quando tu respicis ad creaturas, subtrahitur tibi aspectus Creatoris. Disce te in omnibus propter Creatoriem vincere: tunc ad divinam valebis cognitionem pertingere. Quantumcumque modicum sit, si quid inordinate diligitur et respicitur, retardat a summo bono, et vitiat.


Cap. 43. Contra vanam, et saecularem scientiam.

1. Fili, non moveant te pulchra et subtilia dicta hominum: non est enim regnum Dei in sermone, sed in virtute. Attende verba mea quae cordo accendunt et mentes illuminant, inducunt compunctionem, et variam ingerunt consolationem. Nunquam ad hoc legas verbum, ut doctior aut sapientior possis videri; sed stude mortificationem vitiorum, quia hoc amplius tibi proderit, quam notitia multarum difficilium quaestionum.

2. Cum multa legeris et cognoveris, ad unum oportet te venire principium. Ego sum qui doceo hominem scientiam et clariorem intelligentiam parvulis tribuo quam ab homine possit doceri. Cui ego loquar, cito sapiens erit et multum in spiritu proficiet. Vae illis qui multa curiosa ab hominibus quaerunt, et de via mihi serviendi parum curant. Veniet tempus quando apparebit Magister magistrorum Christus, Dominus Angelorum, cunctorum auditurus lectiones, et singulorum examinaturus conscientias, et tunc scrutabitur Hierusalem in lucernis et manifesta erunt abscondita tenebrarum, tacebuntque argumenta linguarum.

3. Ego sum qui humilem in puncto elevo mentem, ut plures aeternae veritatis capiat rationes quam si quis decem annis studuisset in scholis. Ego doceo sine strepitu verborum, sine confusione opinionum, sine fastu honoris, sine pugnatione argumentorum. Ego sum qui doceo terrena despicere, praesentia fastidire, aeterna quaerere, aeterna sapere, honores fugere, scandala sufferre, omnem spem in me ponere, extra me nihil cupere, et super omnia ardenter me amare.

4. Nam quidam amando me intime, didicit divina, et loquebatur mirabilia. Plus profecit in relinquendo omnia, quam in studendo subtilia. Sed loquor communia aliis, aliis specialia, aliquibus in signis et figuris dulciter appareo; quibusdam vero in lumine, multa revelo mysteria. Una vox librorum, sed non aeque omnes informat, quia intus sum doctor veritatis, cordis scrutator, cognitationum intellector, actionum promotor, distribuens singulis sicut dignum judicavero.


Cap. 44. De non attrahendo res exteriores.

1. Fili, oportet te in multis esse inscium et aestimare te tamquam mortuum super terram et cui mundus totus crucifixus sit. Multa etiam oportet surda aure pertransire et quae tuae pacis sunt magis cogitare. Utilius est oculos a rebus displicentibus avertere, et unicuique suum sentire relinquere, quam contentiosis sermonibus deservire. Si bene steteris cum Deo, et eius judicium aspexeris facilius te victum portabis.

2. O, Domine, quousque venimus? Ecce damnum defletur temporale: pro modico quaestu laboratur et curritur et spirituale detrimentum in oblivionem transit, et vix sero reditur. Quod parum vel nihil prodest, attenditur et quod summe necessarium est, negligenter praeteritur, quia totus homo ad externa defluit, et nisi cito resipiscat, libens in exterioribus jacet.


Cap. 45. Quod omnibus non est credendum, et de facili lapsu verborum.

1. Da mihi auxilium, Domine, de tribulatione, quia vana salus hominis. Quam saepe ibi non inveni fidem, ubi me habere putavi: quoties etiam libi reperi, ubi minus praesumsi. Vana ergo spes in hominibus, salus autem justorum in te, Deus. Benedictus sis, Domine Deus, in omnibus quae nobis accidunt. Infirmi sumus et instabiles; cito fallimur et permutamur.

2. Quis est homo qui ita caute et circumspecte in omnibus se custodire valeat: ut aliquando in aliquam deceptionem, vel perplexitatem non veniat. Sed qui in te, Domine, confidit, ac simplici ex corde quaerit, non tam facile labitur. Et si inciderit in aliquam tribulationem, quomodocumque etiam fuerit implicatus, citius per te eruetur, aut a te consolabitur, quia tu non deseris in te sperantem usque in finem. Rarus fidus amicus, in cunctis amici perseverans pressuris. Tu Domine, tu solus es fidelissimus in omnibus, et praeter te non est alter talis.

3. O, quam bene sapuit illa anima sancta, quae dixit: Mens mea solidata est, et in Christo fundata. Si ita mecum foret, non tam facile timor humanus me sollicitaret, nec verborum jacula moverent. Quis omnia praevidere, quis praecavere futura mala sufficit? Si praevisa etiam laedunt saepe, quid improvisa nisi graviter feriunt? Sed quare mihi mesero non melius providi? Cur etiam tam facile aliis credidi? Sed homines sumus, nec aliud quam fragiles homines sumus, etsi Angeli a multus aestimamur, et dicimur. Cui credam, Domine? Cui credam nisi tibi? Es veritas quaenon fallis, nec falli potes. Et rursum: Omnis homo mendax, instabilis, et labilis maxime in verbis, ita ut statim vix credit debeat, quod rectum in facie sonare videtur.

4. Quam prudenter praemonuisti, cavendum ab hominibus esse, et quia inimici hominis domestici eius, nec credendum, si quis dixerit: Ecce hic, aut ecce illic. Doctus sum damno et utinam ad cautelam majorem, non ad insipientiam mihi. Cautus esto, quidam ait; cautus esto, serva apud te quod dico: et dum ego sileo et absconditum credo, nec ille silere potest, quod silendum petiit; sed statim prodit me, et se, et abit. Ab hujusmodi rabulis et incautis hominibus protege me, Domine, ne in manus eorum incideam, nec unquam talia committam. Verbum verum, et stabile da in os meum et linguam calidam longe fac a me. Quod pati nolo, omnimodo cavere debeo.

5. O, quam bonum et pacificum de aliis silere, nec indifferenter omnia credere, nec de facili ulterius effari, paucis seipsum revelare, te semper inspectorem cordis quaerere, nec omni verborum vento circumferri, sed omnia intima et externa secundum tuae beneplacitum voluntatis optare perfici. Quam tutum pro conservatione caelestis gratiae, humanam fugere apparentiam nec appetere quae foris admirationem videntur praebere: sed ea tota sedulitate sectari, quae vitae emendtionem dant, et servorem. Quam multis nocuit virtus scita, ac proprie laudata. Quam sane profuit gratia servata silentio in hac fragili vita, quae tota tentatio fertur et militia.


Cap. 46. De confidentia in Deo habenda, quando insurgunt verborum jacula.

1. Fili, sta firmiter et spera in me. Quid enim sunt verba, nisi verba? per aerem volant, sed lapidem non laedunt. Si reus es, cogita, quod libenter velis emendare. Si nihil tibi conscius es, pensa: pensa quod velis libenter pro Deo hoc sustinere. Parum satis est ut vel verba interdum sustineas, qui necdum fortia verbera tolerare vales. Et quare tam parva tibi ad cor transeunt: nisi quia adhuc carnalis es, et homines magis, quam oportet, attendis? Nam quia despici metuis, reprehendi pro excessibus non vis, et excusationum quaeris umbracula.

2. Sed inspice te melius, et cognosces quia vivit adhuc in te mundus, et vanus amor placendi hominibus. Cum enim bassari refugis, et confundi etiam pro defectibus, constat utique, quod nec verus humilis sis, nec vere mundo mortuus, nec tibi mundus crucifixus. Sed audi verba mea, et non curabis decem millia hominum verba. Ecce, si cuncta contra te dicerentur quae fingi malitionsissime possunt, quid tibi noceret, si omnino transire permitteres, nec plus, quam festucam perpenderes? Numquid vel unum capillum tibi etrahere possent?

3. Sed qui cor intus non habent, nec Deum prae ocuis, facile faciliterque verbo moventur vituperationis. Qui autem in me confidit, nec proprio judicio stare appetit, absque humano terrore erit. Ego sum enim judex, et cognitor omnium secretorum; Ego scio, qualiter res acta est; Ego injuriantem novi, et sustinentem. A me exiit verbum istud; me permittente hoc accidit, ut revelentur ex multis cordibus cogitationes. Ego reum et innocentem judicabo; sed utrumque occulto judicio volui probare ante.

4. Testimonium hominum saepe salit; meum judicium verum est, stabit et non subvertetur. Latet plerumque, et paucis ad singula patet; numquam tamen errat, nec errare potest, etiamsi oculis insipientium non rectum videatur. Ad me ergo recurrendum est in omni judicio, nec proprio innitendum arbitrio; justus enim non conturbabitur, quidquid a Deo ei acciderit. Et si injuste aliquid contra eum prolatum fuerit, non multum curabit; sed nec vane exultabit, si per alios rationabiliter excusetur. Pensat namque quia ego sum scrutans corda et renes; qui non judico secundum faciem et humanam apparentiam. Nam saepe etiam oculis meis reperitur culpabile, quod hominum judicio creditur laudabile.

5. Domine Deus, judex juste, fortis et patiens, qui hominum nosti fragilitatem et pravitatem, esto robur meum, et tota fiducia mea; non enim mihi sufficit conscientia mea. Tu nosti, quod ego non novi, et ideo in omni reprehensione me humiliare debui, et mansuete sustinere. Ignosce ergo mihi propitius, quoties sic non egi; et dona iterum gratiam amplioris sufferentiae. Melior est enim mihi tua copiosa misericordia ad consecutionem indulgentiae, quam mea opinata justitia pro defensione latentis conscientiae. Et si mihi nihil conscius sum, tamen in hoc justificare me non possum: quia remota misericordia tua non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens.


Cap. 47. Quod omnia gravia pro aeterna vita sunt toleranda.

1. Fili, non frangant te labores quos assumsisti propter me, nec tribulationes te dejiciant usquequaque; sed mea promissio in omni eventu te roboret, et consoletur. Ego sufficiens sum ad reddendum supra omnem modum et mensuram. Non hic diu laborabis, nec semper gravaberis doloribus. Exspecta paulisper, et videbis celerem finem malorum. Veniet una hora, quando cessabit omnis labor et tumultus. Modicum est, et breve omne, quod transit cum tempore.

2. Age quod agis; fideliter labora in vinea mea, ego ero merces tua. Scribe, lege, canta, geme, tace, ora, sustine viriliter contraria: digna est his omnibus et majoribus praeliis vita aeterna. Veniet pax in die una, quae nota est Domino. Non enim erit dies vel nox hujus scilicet temporis, sed lux perpetua, claritas infinita, pax firma et requies secura. Non dices tunc: Quis me liberabit de corpore mortis hujus? Nec clamabis: Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est, quoniam praecipitabitur mors, et salus erit indefectiva, anxietas nulla jucunditas beata, societas dulcis et decora.

3. O, si vidisses Sanctorum in caelo coronas perpetuas, quanta quoque nunc exultant gloria, qui huic mundo olim contemtibiles, et quasi vita ipsa indigni putabantur: profecto statim te humiliares usque ad terram et affectares potius omnibus subesse, quam uni praeesse; nec hujus vitae laetos dies concupisceres, sed magis pro Deo tribulari gauderes, et pro nihilo inter homines computari maximum lucrum duceres.

4. O, si tibi haec saperent, et profunde ad cor transirent, quomodo auderes vel semel conqueri? Nonne pro vita aeterna cuncta laboriosa sunt toleranda? Non est parvum quid lucrari, aut perdere regnum Dei. Leva igitur faciem tuam in caelo. Ecce ego et omnes Sancti mei mecum, qui in hoc saeculo magnum habuerunt certamen, modo gaudent modo consolantur modo securi sunt et modo requiescunt, et fine fine in regno Patris mei permanebunt mecum.


Cap. 48. De die aeternitatis, et hujus vitae angustiis.

1. Supernae civitatis mansio beatissima. O, dies aeternitatis clarissima, quam nox non obscurat, sed summa veritas semper irradiat. Dies semper laeta, semper secura et nunquam statum mutans in contraria. O, utinam dies illa illuxisset, et cuncta haec temporalia finem accepissent. Lucet quidem Sanctis perpetua claritate splendida, sed non nisi a longe per speculum peregrinanatibus in terra.

2. Norunt caeli cives, quam gaudiosa sit illa; gemunt exules filii Evae quod amara et taediosa sit ista. Dies hujus temporis parvi et mali, pleni doloribus et angustiis: ubi homo multis peccatis inquinatur, multis passionibus irretitur, multis timoribus stringitur, multis curis distenditur, et multis curiositatibus distrahitur, multis vanitatibus implicatur, multis erroribus circumfunditur, multis laboribus atteritur, multis tentationibus gravatur, deliciis enervatur, egestate cruciatur.

3. O, qundo erit finis horum multorum laborum? Quando liberabor a misera servitute vitiorum? Quando memorabor, Domine, tui solius? Quando ad plenum laetabor in te? Quando ero sine omni impedimento in vera libertate, sine omni gravamine mentis, et corporis? Quando erit pax solida, pax imperturbabilis et secura pax intus et foris, pax ab omni parte firma? Jesu bone, quando stabo ad videndum te? Quando contemplabor regni tui gloriam? Quando eris mihi omnia in omnibus? O, quando ero tecum in regno tuo, quod praeparasit dilectis tuis ab aeterno? Relictus sum pauper et exul in terra hostili, ubi bella quotidiana et infortunia maxima.

4. Consolare exilium meum, mitiga dolorem meum, quia ad te suspirat omne desiderium meum. Nam onus totum mihi est, quidquid hic mundus offert ad solatium, desidero te intime frui, sed nequeo apprehendere. Opto inhaerere caelestibus, sed deprimunt res temporales, et immortificatae passiones. Mente omnibus rebus superesse opto, carni autem invite subesse cogor. Sic ego infelix homo mecum pugno et factus sum mihimetipsi gravis, dum spiritus sursum, et caro quaerit esse deorsum.

5. O, quid intus patior, dum mente caelestia tracto et mox carnalium tentationum et cogitationum turba occurit oranti. Deus meus, ne elongeris a me neque declines in ira a servo tuo. Fulgura coruscationem tuam et dissipa eas, emitte safittas tuas et conturbentur omnes phantasiae inimici. Recollige omnes sensus meo ad te; fac me oblivisci omnium mundanorum; da cito abjicere et contemnere phantasmata vitiorum. Succurre mihi, aeterna Veritas, ut nulla me moveat vanitas. Adveni, caelestis suavitas, et fugiat a facie tua omnis impuritas. Ignosce quoque mihi, et misericorditer indulge, quoties praeter te aliud in oratione revolvo. Confiteor etenim vere, quia valde distracte me habere consuevi. Nam ibi multoties non sum, ubi corporaliter sto, aut sedeo, sed ibi magis sum, ubi cogitationibus feror. Ibi sum, ubi cogitatio mea est; ubi est frequenter cogitatio mea, ibi est id quod amo. Hoc mihi cito occurrit, quod naturaliter delectat aut ex usu placet.

6. Unde tu, Veritas aeterna, aperte dixisti: Ubi enim est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum. Si caelum diligo, libenter de caelestibus penso. Si mundum amo, felicitatibus mundi congaudeo, et de adversitatibus eius tristor. Si carnem diligo, quae carnis sunt saepissime imaginor. Si spiritum amo, de spiritualibus cogitare delector. Quaecumque enim diligo, de his libenter loquor et audio, atque talium imagines mecum ad domum reporto. Sed beatus ille homo qui propter te, Domine, omnibus creaturis abeundi licentiam tribuit, qui naturae vim facit et concupiscentias carnis fervore spiritus crucifigit, ut serenata conscientia, puram tibi orationem offerat, dignusque sit angelicis interesse choris, omnibus terrenis foris et intus exclusis.


Cap. 49. De desiderio aeternae vitae, et quanta sint certantibus praemia promissa.

1. Fili mi, cum tibi desiderium aeternae beatitudinis desuper infundi sentis, et de tabernaculo corporis exire concupiscis, ut claritatem meam sine vicissitudinis umbra contemplari possis, dilata cor tuum, et omni desiderio hanc sanctam inspirationem suscipe. Redde amplissimas supernae bonitati gratias, quae tecum sic dignanter agit, clementer visitat, ardenter excitat, potenter sublevat, ne proprio pondere ad terrena labaris. Neque enim hoc cogitatu tuo aut conatu accipis, sed sola dignatione supernae gratiae et divini respectus, quatenus in virtutibus, et majori humilitate proficias et ad futura certamina te praepares mihique toto cordis affectu adhaerere et serventi voluntate studeas deservire.

2. Fili, saepe ignis ardet, sed sine fumo flamma non ascendit. Sic et aliquorum desideria ad caelestia flagrant et tamen a tentatione carnalis affectus liberi non sunt. Idcirco nec omnino pure pro honore Dei agunt quod tam desideranter ab eo petunt. Tale est et saepe desiderium tuum, quod insinuasti fore tam importunum. Non enim est hoc purum et perfectum, quod propria commoditate est infectum.

3. Pete non quod tibi est delectabile et commodum, sed quod mihi acceptabile atque honorificum; quia si recte judicas meam ordinationem tuo desiderio, et omni desiderato praeferre debes, ac sequi. Novi desiderium tuum, et frequentes gemitus audivi. Jam velles esse in libertate gloriae filiorum Dei, jam te delectat domus aeterna, et caelestis patria gaudio plena. Sed nondum venit hora ista; sed est adhuc, est aliud temus belli, videlicet tempus laboris et robatinis. Optas summo repleri bono, sed non potes hoc assequi modo. Ego sum, exspecta me, dicit Dominus, donec veniat regnum Dei.

4. Probandus es adhuc in terris et in multis exercitandus. Consolatio interdum tibi dabitur, sed copiosa satietas non concedetur. Confortare igitur et esto robustus, tam in agendo quam in patiendo naturae contraria. Oportet te novum induere hominem, et in alterum virum mutari. Oportet te saepe agere quod non vis, et quod vis oportet te relinquere. Quod aliis placet, processum habebit; quod tibi placet, ultra non proficiet. Quod alii dicunt, audietur; quod tu dicis, pro nihilo computabitur. Patent alii, et accipient; tu petes nec impetrabis.

5. Erunt alii magni in ore hominum; de te autem tacebitur. Aliis hoc vel illud committetur, tu autem ad nihil utilis judicaberis. Nam propter alium natura contristabitur, sed magnum fructum sibi silens reportabit. In his et similibus multis probari solet fidelis Domini servus, qualiter se in omnibus abnegare, et in omnibus frangere quaerit. Vix est aliquid tale, in quo tantundem mori indiges, sicut videre et pati, quae voluntati tuae adversa sunt; maxime autem cum disconvenientia, et quae minus tibi utilia apparent, fieri jubentur. Et quia non audes resistere altiori potestati, sub dominio constitutus, ideo durum tibi videtur ad nutum alterius ambulare, et omne proprium sentire omittere.

6. Sed pensa, fili, horum fructum laborum, celerem finem atque praemium nimis magnum, et non habebis inde gravamen, sed fortissimum patientiae tuae solamen. Nam et pro modica hac voluntate, quam modo sponte deseris, habebis semper voluntatem tuam in caelis. Ibi quippe invenies omne quod volueris, omne quod desiderare potes. Ibi aderit tibi totius facultas boni sine timore amittendi. Ibi voluntas tua una semper mecum; nil cupies extraneum vel privatum. Ibi nullus resistet tibi, nemo de te conqueretur, nemo te impediet, nihil obviabit: sed cuncta desiderata simul erunt praesentia, totumque tuum affectum reficient, et adimplebunt usque ad summum. Ibi reddam gloriam pro contumelia perpessa, pallium laudis pro maerore, pro loco novissimo sedem regni in saecula. Ibi apparebit fuctus obedientiae; gaudebit labor pśitentiae, et humilis subjectio coronabitur gloriose.

7. Nunc ergo te inclina humliter sub omnium manibus, nec sit curae, quia hoc dixerit, ve jusserit: sed hoc magno opere curato, ut sive Praelatus, sive minor au aequalis aliud a te exposcerit vel innuerit, pro bono totum accipias, et sincera voluntate studeas adimplere. Quaerat alius hoc, alius illud; glorietur ille in illo, et iste in isto; laudenturque millies mille, tu autem nec isto nec illo: sed tui ipsius gaude contemtu, et in mei solius beneplacito ac honore. Hoc optandum est tibi, ut sive per vitam sive per mortem Deus semper in te glorificetur.


Cap. 50. Qualiter homo defolatus debet se in manus Dei offerre.

1. Domine Deus, sancte Pater, sis nunc et in aeternum benedictus, quia sicut vis ita factum est, et quod facis bonum est. Laetetur in te servus tuus, non in se, nec in aliquo alio, quia tu solus laetitia vera, tu spes mea, et corona mea, tu gaudium meum, et honor meus, Domine. Quid habet servus tuus, nisi quod a te accepit, etiam sine merito suo? Tua sunt omnia, quae dedisti et quae fecisti. Pauper sum et in laboribus a juventute mea, et contristatur anima mea, nonnunquam usque ad lacrymas, quandoque etiam conturbatur spiritus meus a se propter imminentes passiones.

2. Desidero pacis agudium, filiorum tuorum pacis flagito, qui in lumine consolationis a te pascuntur. Si das pacem, si gaudium sanctum infundis, erit anima servi tui plena modulatione, et devota in laude tua. Sed si te subtraxeris sicut saepissime soles, non poterit currere viam mandatorum tuorum, sed magis ad tundendum pectus genua incurvantur, quia non est illi sicut heri, et nudiustertius, quando lucebat lucerna tua super caput eius, et sub umbra alarum tuarum protegebatur a tentationibus irruentibus.

3. Pater juste, et semper laudande, venit hora, ut probetur servus tuus. Pater amande, dignum est, ut hora hac patiatur pro te aliquid servus tuus. Pater perpetuo venerande, venit hora quam ab aeterno praesciebas affuturam, ut ad modicum tempus succumbat foris servus tuus; vivat vero semper apud te intus, paululum vilipendatur, humilietur et deficiet coram hominibus, passionibus conteratur et languoribus, ut iterum tecum in aurora lucis novae resurgat, et in caelestibus clarificetur. Pater sancte, tu sic ordinasti, et sic voluisti, et hoc factum est quod praecepisti.

4. Est haec enim gratia ad amicum tuum, pati et tribulari in mundo pro amore to, quotiescumque et a quocumque et quomodocumque id permiseris fieri. Sine consilio et providentia tua, et sine causa nihil fit in terra. Bonum mihi, Domine, quod humiliasti me ut discam justificationes tuas, et omnes elatines cordis atque praesumtiones abjiciam. Utile michi, quod confusio cooperuit faciem meam, ut te potius quam homines ad consolandum requiram. Didici etiam ex hoc inscrutabile judicium tuum expavescere, qui affligis justum cum impio, sed non sine aequitate et justitia.

5. Gratias tibi, quia non pepercisti malis meis, sed attrivisti me verberibus amaris, infligens dolores et immittens angustias foris et intus. Non est qui me consoletur ex omnibus quaesub caelo sunt, nisi tu, Domine Deus meus, caelestis medicus animarum, qui percutis et sanas, deducis ad inferos et reducis. Disciplina tua super me et virga tua ipsa me docebit.

6. Ecce, Pater dilecte, in manibus tuis ego sum; sub virga correctionis tuae me inclino: percute dorsum meum et collum meum, ut incurvem ad voluntatem tuam tortuositatem meam. Fac me pium et humilem discipulum, sicut bene facere consuevisti, ut ambulem ad omnem nutum tuum. Tibi me et omnia mea ad corrigendum committo: melius est hic corripi quam in futuro. Tu scis omnia et singula, et nihil te latet in humana conscientia. Antequam fiant, nosti ventura, et non opus tibi est ut quis te doceat aut admoneat de his quae fiunt in terra. Tu scis quid expediat ad profectum meum et quantum deservit tribulatio ad rubiginem vitiorum purgandum. Fac mecum desideratum beneplacitum tuum et ne despicias peccaminosam vitam meam, nulli melius et clarius quam tibi soli notam.

7. Da mihi, Domine, scire quod sciendum est, hoc amare quod amandum est, hoc laudare quod tibi summe placet, hoc reputare quod tibi praetiosum apparet, hoc vituperare quod tibi sordescit. Non me sinas secundam visionem oculorum exteriorum judicare, neque secundum auditum aurium hominum imperitorum sententiare: sed in judicio vero de visibilibus et spiritualibus discernere atque super omnia voluntatem beneplaciti tui semper inquirere.

8. Falluntur saepe hominum sensus in judicando; falluntur et amatores saeculi visibilia tantummodo amando. Quid enim homo inde melior, quia reputabitur ab homine major? Fallax fallacem, vanus vanum, caecus caecum, infirmus infirmum decipit, dum exaltat et veraciter magis confundit, dum inaniter laudat. Nam quantum unusquisque est in oculis tuis, tantum est et non amplius, ait humilis sanctus Franciscus.


Cap. 51. Quod humilibus insistendum est operibus, cum deficitur a summis.

1. Fili mi, non semper vales in serventiori desiderio virtutum stare nec in altiori gradu contemplationis, sed necesse habes interdum ob originalem corruptelam ad inferiora descendere, et onus corruptibilis vitae etiam invite et cum taedio portare. Quamdiu mortale corpus geris, taedium senties et gravamen cordis. Oportet ergo saepe in carne de carnis onere gemere, eo guod non vales spiritualibus studiis, et divinae contemplationi indefinenter inhaerere.

2. Tunc expedit tibi ad humilia et exteriora opera confugere, et in bonis te actibus recreare, adventum meum et supernam visitationem firma confidentia exspectare, exilium tuum et ariditatem mentis patienter sufferre, donec iterum a me visiteris, et ab omnibus anxietatibus libereris. Nam faciam te laborum oblivisci, et interna quiete perfrui. Expandam coram te prata scripturarum, ut dilatato corde currere incipas viam mandatorum emorum, et dices: Non sunt condignaae passiones hujus temproris ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis.


Cap. 52. Quod homo non reputet se consolatione dignum, sed magis verberibus dignum.

1. Domine, non sum dignus consolatione tua, nec aliqua spirituali visitatione: et ideo juste mecum agis, quando me inopem et desolatum relinquis. Si enim ad instar maris lacrymas fundere possem, adhuc consolatione tua dignus non essem. Unde nihil dignus sum quam flagellari et puniri, quia graviter et saepe te offendi, et in multis valde deliqui. Ergo vera pensata ratione, nec minima sum dignus consolatione. Sed tu clemens et misericors, quia non vis perire opera tua, ad ostendendum divitias bonitatis tuae in vasa misericordiae tuae, etiam propter omne proprium meritum dignaris consolari servum tuum supra humanum modum. Tuae enim consolationes non sunt sicut humanae confabulationes.

2. Quid egi, Domine, ut mihi conferres aliquam caelestem consolationem? Ego nihil boni egisse recolo me, sed semper ad vitia pronum, et ad emendationem pigrum fuisse. Verum est, et abnegare non possum; si aliter dicerem, tu stares contra me, et non esset qui defenderet. Quid merui pro peccatis meis, nisi infernum, et ignem aeternum? In veritate confiteor, quoniam dignus sum omni ludibrio et contemtu; nec decet me inter devotos tuos commarari. Et licet hoc aegre audiam, tamen adversum me pro veritate peccata mea arguam, ut facilius misericordiam tuam valeam impetrare.

3. Quid dicam reus, et omni confusione plenus? Non habeo os loquendi, nisi hoc tantum verbum: Peccavi, Domine, peccavi: miserere mei, ignosce mihi. Sine me paululum, ut plangam dolorem meum, antequam vadam ad terram tenebrosam, et opertam mortis caligine. Quid tam maxime a reo et misero peccatore requiris nisi ut conteratur et humiliet se pro delictis suis? In vera contritione, et cordis humiliatione nascitur spes veniae, reconciliatur perturbata conscientia, recuperatur gratia perdita, tuetur homo a futura ira, et occurrunt sibi mutuo in osculo sancto Deus et pśnitens anima.

4. Humilis peccatorum contritio acceptabile tibi est, Domine, sacrificium, longe suavius odorans in conspectu tuo, quam thuris incesum. Hoc est gratum etiam unguentum, quod sacris pedibus tuis infundi volusti, quia cor contritum, et humiliatum nunquam despexisti. Ibi est locus refugii a facie irae inimici; ibi emendatur et abluitur quidquid aliunde contractum est in inquinatum.


Cap. 53. De gratia quae non miscetur terrena sapientibus.

1. Fili, praetiosa est gratia mea, non patitur se misceri extraneis rebus, nec consolationibus terrenis. Abjicere ergo oportet omnia impedimenta gratiae, si optas eius infusionem suscipere. Pete secretum tibi; ama solus habitare tecum, nullius require confabulatinem, sed magis ad Deum devotam effunde precem, ut devotam teneas mentem, et puram conscientiam. Totum mundum nihil exstima, Dei vacationem omnibus exterioribus antepone. Non enim poteris mihi vacare et in transitoriis pariter delectari. A notis et a charis oportet elongari et ab omni temporali solatio mentem tenere privatam. Sic obsecrat beatus Apostolus Petrus, ut tanquam advenas et peregrinos in hoc mundo se contineant Christi fideles.

2. O, quanta fiducia erit morituro, quem nullius rei affectus detinet in mundo. Sed sic segregatum cor habere in omnibus, aeger necdum capit animus, nec animalis homo novit interni hominis libertatem. Attamen si vere velit esse spiritualis, oportet eum renuntiare tam remotis, quam propinquis, et a nemine magis cavere, quam a se ipso. Si te ipsum perfecte viceris, caetera facilis subjugabis. Perfecta namque victoria est de semetipso triumphare: qui enim semetipsum subjectum tenet, ut sensualitas rationi, et ratio in cunctis obediat mihi, hic vere victor sui est et dominus mundi.

3. Si ad hunc apicem scandere gliscis, oportet viriliter incipere et securim ad radicem ponere, ut evellas et destruas occultam in inordinatam inclinationem ad te ipsum et ad omne privatum inclinationem ad te ipsum et ad omne privatum et materiale bonum. Ex hoc vitio quod homo semetipsum nimis inordinate diligit, pene totum pendet quidquid radicaliter vincendum est, quo devicto et subacto malo, pax magna et tranquillitas erit continuo. Sed quia pauci sibi ipsi mori perfecte laborant, nec plene extra se tendunt, propterea in se implicati remanent, nec supra se elevari in spiritu possunt. Qui autem libere mecum ambulare desiderat, necesse est, ut omnes pravas et inordinatas affectiones suas mortificet atque nulli creaturae privato amore concupiscenter inhaereat.


Cap. 54. De diversis motibus naturae et gratiae.

1. Fili, diligenter adverte motus naturae et gratiae: quia valde contrarie et subtiliter moventur, et vix nisi a spirituali et intime illuminato homine discernuntur. Omnes quidem bonum appetunt, et aliquid boni in suis dictis vel factis praetendunt: ideo sub specie boni multi saluntur.

2. Natura callida est et multos trahit, illaqueat, et decipit, et se semper pro fine habet. Sed gratia simpliciter ambulat, et ab omni specie mala decinat, fallacias non praetendit, et omnia pure propter Deum agit, in quo et finaliter requiescit.

3. Natura invite vult mori, nec premi nec superari vult, nec subesee nec sponte subjugari. Gratia vero studet mortificationi propriae, resistit sensualitati, quaerit subjici, appetit vinci, nec propria vult libertate fungi, sub disciplina amat teneri, nec alicui cupit dominari: sed sub Dei semper vivere, stare et esse, atque propter Deum omni humanae creaturae humiliter parata est inclinari.

4. Natura pro suo commodo laborat, et quidquid lucri sibi et alio proveniat attendit. Gratia autem non quid sibi utile et commodum sit, sed quod multis proficiat, magis considerat.

5. Natura libenter honorem accipit et reverentiam. Gratia vero omnem honoem, et gloriam Deo fideliter attribuit.

6. Natura confusionem timet et contemtum. Grata autem gaudet pro nomine Jesu contumeliam pati.

7. Natura otium amat, et quietem corporalem. Gratia vero vacua esse non potest, sed libenter amplectitur laborem.

8. Natural quaerit curiosa habere et pulchra, et abhorret vilia, et grossa. Gratia vero simplicibus delectatur et humilibus; aspera non aspernatur, nec vetustis refugit indui pannis.

9. Natura respicit temporalia, gaudet ad lucra terrena, tristatur de damno, irritatur de levi injuriae verbo. Sed gratia attendit aeterna, non inhaeret temporalibus, nec in perditione rerum turbatur, neque verbis durioribus acerbatur, quia thesaurum suum et gaudium in caelo, ubi nihil perit, constituit.

10. Natura cupida est, et libentius accipit quam donat; amat propria et privata. Gratia autem pia est et communis, vitat singularia, contentatur paucis, beatius judicat dare quam accipere.

11. Natura inclinat ad creaturas ad carnem propriam, ad vanitatem, et discursus. Sed gratia trahit ad Deum, et ad virtutes, renuntiat creaturis, fugit mundum, odit carnis desideria, restringit evagationes, erubescit in publico apparere.

12. Natura aliquod solatium libenter habet externum, in quo delectetur ad sensum. Sed gratia in solo Deo quaerit consolari, et in summo bono super omnia visiblia delectari.

13. Natura totum agit propter lucrum, et commodum proprium, nihil gratis facere otest: sed aut aequale, aut melius, aut laudem, aut favorem pro benefactis consequi speart et multum ponderari sua gesta et dona et dicta concupiscit. Gratia vero nihil temporale quaerit, nec aliud praemium quam Deum solum pro mercede postulat, nec amplius de temporalibus necessariis desiderat, nisi quantum haec sibi ad affecutionem aeternorum valeant deservire.

14. Natura gaudet de amicis multis et propinquis, gloriatur de nobili loco, et ortu generis; arridet potentibus, blanditur divitibus, applaudit sibi similibus. Gratia autem etiam inimicos diligit, nec de amicorum turba extollitur, nec locum, nec ortum natalium reputat, nisi ubi virtus major fuerit, favet magis pauperi quam diviti, compatitur plus innocenti quam potenti, congaudet veraci et non fallaci, exhortatur semper bonos meliora charismata aemulari, et Filio Dei per virtutes assimilari.

15. Natura de defectu et molestia cito conqueritur. Gratia constanter fert inopiam.

16. Natura ad se omnia reflectit, pro se certat et arguit. Gratia autem ad Deum cuncta reducit, unde originaliter emanant, nihil boni sibi adscribit nec arroganter praesumit, non contendit, nec suam sententiam aliis praefert, sed in omni sensu, et intellectu aeternae sapientiae ac divino examini se submittit.

17. Natura appetit scire secreta, et nova audire; vult exterius apparere et multa per sensus experiri; desiderat agnosci, et agere unde laus et admiratio procedit. Sed gratia non curat nova nec curiosa percipere, quia totum hoc de vetustate corruptonis est ortum, cum nihil novum et durabile est super terram. Docet itaque sensus restringere, vanam complacentiam et ostentationem devitare, laudanda et digne miranda humiliter abscondere, et de omni re et de omni scientia utilitatis fructum, atque Dei laudem et honorem quaerere. Non vult se nec sua praedicari; sed Deum in donis suis optat benedici, qui cuncta ex mera charitate largitur.

18. Haec gratia supernaturale lumen, et quoddam Dei speciale donum est, et proprie electorum signaculum, et pignus salutis aeternae: quae hominem de terrenis ad caelestia amanda sustollit, et de carnali spiritualem efficit. Quanto igitur natura amplius premitur, et vincitur, tanto major gratia infunditur, et quotidie novis visitationibus interior homo secundum imaginem Dei formatur.


Cap. 55. De corruptione naturae, et efficacia gratiae divinae.

1. Domine Deus meus, qui me creasti ad imaginem et similitudinem tuam: concede mihi hanc gratiam, quam ostendisti mhi tam magnam et necessariam ad salutem, ut vincam pessimam naturam meam trahentem me ad peccata et in perditionem. Sentio enim in carne mea legem peccati, contradicentem legi mentis meae, et captivum me ducentem ad obediendum sensualitati in multis, nec possum resistere passionibus eius, nisi assistat tua sanctissima gratia, cordi meo ardenter infusa.

2. Opus est gratia tua et magna gratia, ut vincatur natura ad malum semper prona ab adolescentia sua. Nam per primum hominem Adam lapsa, et vitiata per peccatum, in omnes homines pś hujus maculae descendit, ut ipsa natura, quae bene et recte a te condita fuit, pro vitio jam et infirmitate corruptae naturae ponatur, eo quod motus eius, sibi relictus, ad malum et inferiora trahit. Nam modica vis, quae remansit, est tamquam scintilla quaedam latens in cinere. Haec est ipsa caro naturalis, circumfusa magna caligine, adhuc judicium habens boni et mali, veri falsique distantiam, licet impotens sit adimplere omne quod probat, nec pleno jam lumine veritatis, nec sanitate affectionem suarum potiatur.

3. Hinc est, Deus meus, quod condelector legi tuae, secundum interiorem hominem, sciens mandatum tuum fore bonum, justum et sanctum, arguens etiam omne malum et peccatum fugiendum. Carni autem servio lege peccati, dum magis sensualitati obedio, quam rationi. Hinc est quod velle bonum mihi adjacet, perficere autem non invenio. Hin saepe bona multa propono, sed quia gratia deest ad adjuvandam infirmitatem meam, ex levi resistentia exilio et deficio. Hinc accidit quod viam perfectorum agnosco, et qualiter agere debeam, satis clare video: sed propriae corruptionis pondere pressus ad perfectiora non assurgo.

4. O, quam maxime est mihi necessaria gratia tua, Domine, ad inchoandum bonum, ad proficiendum et ad perficiendum. Nam sine te nihil possum facere; omnia autem possum in te, confortante me gratia tua. O, vere caelestis, gratia, sine qua nulla sunt propria merita, nulla quoque dona naturaae ponderanda. Nihil artes, nihil divitiae, nihil pulchritudo vel fortitudo, nihil igneium vel eloquentia valent apud te, Domine, sine gratia tua. Nam bona naturaae bonis et malis sunt communia: Electorum autem proprium donum est gratia, sive dilectio, qua insigniti digni habenter vita aeterna. Tantum eminet haec gratia, ut nec donum prophetiae, nec signorum operatio, nec quantalibet alta speculatio aliquid aestimetur sine ea. Sed neque fides neque spes neque aliae virtutes sine charitate et gratia tibi acceptae sunt.

5. O, beatissima gratia, quae pauperem spiritu virtutibus divitem facis, et divitem multis bonis humilem corde reddis. Veni, descende ad me, reple me mane misericordia tua et consolatione tua, ne deficiat prae lassitudine et ariditate mentis anima mea. Obsecro, Domine, ut inveniam gratiam in oculis tuis: sufficit enim mihi gratia caeteris non obtentis quae desiert natura. Si fuero vexatus et tentatus tribulationibus multis, non timebo mala, dum fuerit mecum gratia tua. Ipsa fortitudo mea, ipsa consilium confert et axilium. Cunctis hostibus potentior est et sapientior universis sapientibus.

6. Magistra est veritatis, doctrix disciplinae, lumen cordis, solamen pressurae, fugatrix tristitiae, ablatrix timoris, nutrix devotionis, productrix lacrymarum. Quid sum sine ea nisi aridum lignum et stips inutilis ad ejiciendum? Tua ergo, Domine, gratia me semper praebenitat, et sequatur ac bonis operibus jugiter praestet esse intentum per Jesum Christum Filium tuum. Amen.


Cap. 56. Quod nosmetipsos abnegare et Christum imitari debemus per crucem.

1. Fili, quantum vales a te exire, tantum in me poteris pertransire. Sicut nihil foris concupiscere internam pacem facit, sic se interius relinquere Deo conjungit. Volo te addiscere perfectam abnegationem tui in voluntate mea, sine contradictione et querela. Sequere me: Ego sum via, veritas, et vita. Sine via non itur; sine veritate non cognoscitur; sine vita non vivitur. Ego sum via, quam sequi debes, veritas, cui credere debes, vita, quam sperare debes. Ego sum via inviolabilis, veritas infallibilis, vita interminabilis. Ego sum via rectissima, veritas suprema, vita vera, vita beata, vita increata. Si maseris in via mea, cognosces veritatem, et veritas liberabit te et apprehendes vitram aeternam.

2. Si vis ad vitam ingredi, serva mandata. Si vis veritatem cognoscere, crede mihi. Si vis perfectus esse, vende omnia. Si vis esse discipulus meus, abnega temetipsum. Si vis beatam vitam possidere praesentem vitam contemne. Si vis exaltari in caelo, humilia te in mundo. Si vis regnare mecum, porta crecem mecum. Soli enim servi crucis inveniunt vitam beatitudinis et verae lucis.

3. Domine Jesu Christe, quia arta erat vita tua, et mundo despecta; dona mihi tecum mundi despectum imitari. Non enim servus est major domino suo, nec discipuus supra magistrum. Exerceatur servus tuus in vita tua, quia ibi est salus mea et sanctitas vera. Quidquid extra eam lego et audio, non me recreat nec delectat plene.

4. Fili, quia haec scis et legisti omnia, beatus eris si feceris ea. Qui habet mandata mea et servat ea, ipse est qui diligit me, et ego diligam eum et manifestabo ei meipsum et faciam ipsum consedere mecum in regno Patris mei. Igitur, Domine, sicut dixisti et promisisti, sic utique mihi promereri contingat. Suscepi, suscepi de manu tua crucem: portabo eam usque ad mortem, sicut imposuisti mihi. Vere vita boni Monachi crux est, sed dux paradisi. Inceptum est, retro abire non licet, nec relinquere oportet.

5. Eja fratres, pergamus simul: Jesus erit nobiscum; propter Jesum suscepimus hanc crucem; propter Jesum perfeveremus in cruce; erit adjutor noster, qui est dux noster et praecessor. En rex noster ingrediatur ante nos, qui pugnabit pro nobis. Sequamur viriliter, nemo metuat terrores; simus parati mori fortiter in bello, nec inferamus crimen gloriae nostrae, et fugiamus a cruce.


Cap. 57. Quod homo non sit nimis dejectus, quando labitur in aliquos defectus.

1. Fili, magis placent patientia et humilitas in adversis, quam multa consolatio et devotio in prosperis. Ut quid te contristat parvum factum contra te dictum? Si amplius fuisset, commoveri non debuisses. Sed nunc dimitte transire: non est primum nec novum nec ultmum erit, si diu vixeris. Satis virilis es, quamdiu nil obviat adversi; bene etiam consulis et alios nosti roborare verbis: sed cum ad januam tuam venit repentina tribulatio, deficis consilio et robore.

2. Attende magnam fragilitatem tuam, quam saepius experiris in modicis objectis: tamen pro salute tua ista fiunt. Cum haec et similia contingunt, pone te ut melius nosti ex corde; et si tetigerit tribulatio, non tamen dejiciat nec diue implicet. Ad minus sustine patienter, si non potes gaudenter. Et si minus libenter audis et indignationem sentis, reprime te, nec patiaris aliquid inordinatum ex ore tuo exire, unde parvuli scandalizentur. Cito conquiescet commotio excitata, et dolor internus revertente gratia dulcorabitur. Adhuc vivo ego, dixit Dominus; juvare te paratus sum et solito amplius consolari, si confisus fueris in me, et devote invocaveris me.

3. Animaequior esto et ad majorem sustinentiam accingere. Non est totum frustratum, si te saepius percipis tribulatum vel graviter tentatum. Homo es, et non Deus; caro es, et non Angelus. Quomodo tu posses semper in eodem statu virtutis permanere, quando hoc defuit Angelo in caelo, et primo Homini in paradiso, quid non diu steterunt? Ego sum qui maerentes erigo sospitate, et suam cognoscentes infirmitatem ad meam provoco divinitatem.

4. Domine, benedictum sit verbum tuum, dulce super mel et favum ori meo. Quid facerem in tantis tribulationibus et angustiis meis, nisi me confortares tuis sanctis sermonibus? Dummodo tandem ad portum salutis perveniam, quid mihi curae est, quae et quanta passus fuero? Da finem bonum et da felicem ex hoc mundo transitum. Memento mei, Deus meus, et dirige me recto itinere in regnum tuum. Amen.


Cap. 58. De altioribus rebus et occultis Dei judiciis non scrutandis.

1. Fili, caveas disputare de altis materiis et de occultis Dei judiciis: cur iste sic relinquitur, et ille ad tantam gratiam assumitur? cur etiam iste tantum affligitur, et ille tam eximie exaltatur? Ista omnem facultatem humanam excedunt, nec ad investigandum divum judicium ulla ratio praevalet vel disputatio. Quando ergo haec tibi suggerit inimicus vel etiam quidam curiosi inquirunt homines, responde illud Prophetae: Justus es, Domine, et justum judicium tuum; et illud: Judicia Domini vera justificata in semetipsa. Judicia mea metuenda sunt, non discutienda, quia humano intellectua sunt incomprehensibilia.

2. Noli etiam inquirere nec disputare de meritis Sanctorum, quis alio sit sanctior; aut quis major sit in regno caelorum. Talia generant saepe lites et contentiones inutiles, nutriunt quoque superbiam et vanam gloriam: unde oriuntur invidiae et dissensiones, dum ille istum Sanctum, et alius alium conatur superbe praefferre. Talia autem velle scire et investigare nullum fructum afferunt, sed magis Sanctis displicent, quia non sum Deus dissensionis, sed pacis, quae pax magis in humilitate vera, quam in propria exaltatione consisit.

3. Quidam zelo devotionis trahuntur ad hos Sanctos vel ad illos, ampliori effectu, sed humano potius, quam divino. Ego sum qui cunctos condidi Sanctos; ego donavi gratiam; ego praestiti gloriam. Ego novi singulorum merita; ego praeveni eos in benedictionibus dulcedinis meae. Ego praescivi dilectos meos ante saecula; ego eos elegi de mundo, non ipsi me praeelegerunt. Ego vocavi per gratiam, attraxi per miscericordiam; ego perduxi eos per tentationes varias. Ego infudi consolationes magnificas; ego dedi perseverantiam; ego coronavi eorum patientiam.

4. Ego primum et novissimum agnosco; ego omnes inaestimabili dilectione amplector. Ego laudandus sum in omnibus Sanctis meis; ego super omnia benedicendus sum et honorandus in singulis, quos sic gloriose magnificavi, et praedestinavi sine ullis praecedentibus propriis meritis. Qui ergo unum de minimis meis contemsit, nec magnum honorat: quia pusillum et magnum ego feci. Qui derogat alicui Sanctorum, derogat et mihi, et omnibus caeteris in regno caelorum. Omnes unum sunt per charitatis vinculum, idem sentiunt, idem volunt et omnes in unum se diligunt.

5. Adhuc autem, quod multo altius est, plus me quam se et sua merita diligunt. Nam supra se rapti et extra propriam dilectionem tracti, toti in amorem meum pergunt, in quo et fruitive quiescunt. Nihil est quod eos avertere possit aut deprimere: quippe qui aeterna veritate pleni, igne ardescunt inexstinguibilis charitatis. Taceant igitur carnales et animales homines de Sanctorum statu differere: qui non norunt nisi privata gaudia diligere; demunt et addunt pro sua inclinatione, non prout placet aeternae Veritati.

6. In multis est ignorantia, eorum maxime qui parum illuminati raro aliquem perfecta dilectione spirituali diligere norunt. Multi adhuc naturali affectu, et humana amicitia ad hos vel ad illos trahuntur; et sicut in inferioribus se habent, ita et de caelestibus imaginantur. Sed est distantia incomparabilis inter ea quae imperfecti non cognitant, et ea quae illuminati viri per revelationem contemplantur, et speculantur superna.

7. Cave ergo, fili, de istis curiose tractare, quae scientiam tuam excedunt; sed hoc magis satage et intende, ut vel minimus in regno Dei queas inveniri. Et si quispiam sciret, quis alio sanctior esset, vel major haberetur in regno caelorum, quid ei haec notitia prodesset, nisi se ex hac cognitione coram me humliaret, et in majorem mei nominis laudem exsurgeret? Multo acceptius Deo facit qui de peccatorum suorum magnitudine, et virtutum suarum parvitate cogitat, et quam longe a Sanctorum perfectione distat, quam is, qui de majoritate eorum vel parvitate disputat. Melius est Sanctos devotis precibus et lacrymis exorare et eorum gloriosa suffragia humili mente implicare, quam eorum secreta vana inquisitione perscrutari.

8. Illi bene et optime contentantur, si homines scirent contentari et vaniloquia sua compescere. Non gloriantur de propriis meritis, quippe qui sibi nil bonitatis adscribunt; sed totum mihi, quoniam ipsis cuncta ex infinita mea charitate donavi. Tanto amore divinitatis et gaudio supereffluenti replentur, ut nil desit eis gloriae, nihilque desit felicitatis. Omnes Sancti quanto altiores in gloria tanto humiliores in se ipsis, et mihi viciniores et dilectiores existunt. Ideoque habes scriptum, quia mittebant coronas suas ante Deum, et ceciderunt in facies suas coram Agno et adoraverunt viventem in saecula saeculorum.

9. Multi quaerunt, quis major sit in regno Dei, qui ignorant an cum minimis erunt digni computari. Magnum est vel esse minimum in caelo, ubi omnes magni sunt: quia omnes filii Dei vocabuntur et erunt. Minimus erit in mille et peccator centum annorum morietur. Cum enim quaererent Discipuli, quis major esset in regno caelorum, tale audierunt responsum: Nisi conversi fueritis et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum caelorum. Quicumque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste: hic major est in regno caelorum.

10. Vae eis, qui cum parvulis se humiliare sponte dedignantur, quoniam humilis janua regni caelestis eos non admittet intrare. Vae et divitibus, qui habent consolationes suas hic, quia pauperibus intrantibus in regnum Dei, ipsi stabunt foris ejulantes. Gaudete humiles, et exultate pauperes, quia vestrum est regnum Dei, si tamen in veritate ambulatis.


Cap. 59. Quod omnis spes et fiducia in solo Deo et figenda.

1. Domine, quae est fiducia mea quam in hac vita habeo, aut quod majus solatium meum ex omnibus apparentibus sub caelo? Nonne tu, Domine Deus meus, cujus misericordiae non est numerus? Ubi mihi bene fuit sine te? Aut quando male esse potuit praesente te? Malo pauper esse propter te, quam dives sine te. Eligo potius tecum in terra peregrainari, quam sine te caelum possidere. Ubi tu, ibi caelum; atque ibi mors est atque infernus, ubi tu non es. Tu mihi in desiderio es, et ideo post te gemere et clamare et exorare necesse est. In nullo denique possum plene considere, qui in necessitatibus auxilietur opportunius, nisi in te solo Deo meo. Tu es spes mea, et fiducia mea, et consolator meus, et fidelissimus in omnibus.

2. Omnes quae sua sunt quaerunt; tu salutem meam, et profectum meum solummodo praetendis et omnia in bonum mihi convertis. Et si variis tentationibus et adversitatibus exponas me, hoc totum ad utilitatem meam ordinas, qui mille modis dilectos tuos probare consuevisti. In qua probatione non minus diligi debes et laudari, quam si caelestibus consolationibus me repleres.

3. In te ergo, Domine Deus meus, pono totam spem meam et refugium; in te omnem tribulationem meam et angustiam meam constituo, quia totum infirumum et instabile invenio quidquid extra te conspicio. Non enim proderunt multi amici, neque fortes auxiliarii adjuvare poterunt, neque prudentes consiliarii responsum utile dare, neque libri Doctorum consolari, nec alia praetiosa substantia liberare, neque locus aliquis secretus contutari, si tu ipse non assistas, juves, confortes, consoleris, instruas et custodias.

4. Omnia namque, quae ad pacem videntur esse et felicitatem habendam, te absente nihil sunt, nihilque felicitatis et veritate conferunt. Finis ergo omnium bonorum et altitudo vitae et profunditas eloquiorum tu es; et in te super omnia sperare, fortissimum solatium omnium servorum tuorum. Ad te sunt oculi mei; in te confido, Deus meus; misericordiarum Pater, benedic et sanctifica animam meam benedictione caelesti, ut fiat habitatio sancta tua et sedes aeternae gloriae tuae, nihilque in templo tuae dignitatis inveniatur, quod oculos tuae majestatis offendat. Secundum multitudinem miserationum tuarum et magnitudinem bonitatis tuae respice in me, et exaudi orationem pauperis servi tui, longe exulantis in regione umbrae mortis. Protege et conserva animam servuli tui inter tot discrimina vitae corruptibilis, ac comitante gratia tua, dirige per viam pacis ad perpetuae patriam felicitatis et claritatis.

LIBER QUARTUS
De devota exhortatione ad sacram Corporis Christi communionem.


Vox Christi dicit.

Venite ad me omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos, dicit Dominus. Panis quem ego dabo caro mea est, pro mundi vita. Accipite et comedite: hoc est Corpus meum quod pro vobis tradetur: hoc facite in meam commemorationem. Qui manducat meam carnem, et bibit meam sanguinem, in me manet et ego in eo. Verba quae ego locutus sum nobis, spiritus et vita sunt.


Cap. I. Cum quanta devotione Christus sit suscipiendus.


1. Haec sunt verb tua, Christe, Veritas aeterna, quamvis non in uno tempore prolata, nec uno in loco conscripta. Quia ergo tua grantater mihi et fideliter sunt accipienda, tua sunt, et tu ea protulisti, et mea quoque sunt, quia pro salute mea edidisti: libenter suspicio ea ex ore tuo, ut aptius inferantur cordi meo. Excitant me verba tantae pietatis, plena dulcendinis et dilectionis: sed terrent me delicta propria, et ad capienda tanta mysteria me reverberat impura conscientia. Provocat me dulcedo verborum tuorum, sed onerat me multitudo vitiorum meorum.


2. Jubes ut fiducialiter ad te accedam, si tecum velim habere partem, et immortalitatis accipiam alimoniam, si aeternam cupiam obtinere vitam et gloriam. Venite, inquis, ad me omnes, qui laboratis et onerasti estis et ego reficiam vos. O, dulce et amicabile verbum in aure peccatoris, quo tu, Domine Deus meus, egenum et pauperem invitas ad communionem tui sanctissimi Corporis. Sed quis ego sum, Dominus, ut ad te praesumam accedere? Ecce caeli caelorum te non capiunt, et tu dicis: Venite ad me omnes?


3. Quid vult ista piissima dignatio, et tam amicabilis invitatio? Quomodo ausus ero venire, qui nihil boni mihi conscius sum, unde possim praesumere? Quomodo te introducam in domum meam, qui saepius offendi benignissimam faciem tuam? Reverentur Angeli et Archangeli, metuunt Sancti et Justi, et tu dicis: Venite ad me omnes? Nam nisi tu, Domine, diceres, quis verum esse crederet? Et nisi tu juberes, quis accedere tentaret?


4. Ecce vir justus Noe in arcae fabrica centum annis laboravit, ut cum paucis salvaretur: et ego quomodo potero me una hora praeparare, ut mundi fabricatorent cum reverentia sumam? Moyses, famulus tuus, magnus et specialis amicus tuus, arcam ex lignis imputribilibus fecit, quam et mundissimo vestivit auro, ut tabulas Legis in ea reponeret: et ego putrida creatura, audebo te Conditorem legis, ac vitae datorem tuam facile suscipere? Salomon, sapientissimus regum Israel, magnificum templukm septem annis in laudem nominis tui aedificavit, et octo diebus festum dedicationis eius celebravit, mille hostias pacificas obtulit, et arcam faederis, clangore buccinae et jubilo in loco sibi praeparato solemniter collocavit. Et ego infelix et pauperrimus hominum, quomodo te in domum meam introducam, qui vix mediam expendere devote novi horam, et utinam vel fere semel mediam digne.


5. O, mi Deus, quantum illi ad placendum tibi agere studuerunt. Heu quam pusillum est quod ago, quam breve expleo tempus, cum me ad communicandum dispono. Raro totus collectus, rarissime abo omni distractione purgatus.


6. Et certe in tua salutari Deitatis praesentia nulla deberet occurrere indecens cogitatio; nulla etiam occupare creatura, quia non ad Angelum, sed Angelorum Dominum suscepturus sum hospitio. Est tamen magna distantia inter arcam fśderis Domini cum suis reliquiis, et mundissimum Corpus tuum cum suis ineffabilibus virtutibus; inter legalia illa sacrificia futurorum praefigurativa, et veram tui Corporis hostiam, omnium antiquorum sacrificiorum completivam.


7. Quare igitur ad tuam non magis inardesco venerabilem praesentiam? Cur majori me non praeparo sollicitudine ad tua Sancta sumenda, quandoilli antiqui sancti Patriarchae, Reges quoque et Principes cum universo populo tantum devotionis monstrarunt affectum erga cultum divinum?


8. Saltavit rex devotissimus David coram arca Dei totis veribus, recolens beneficia olim indulta Patribus. Fecit diversi generis organa, psalmos edidit, et cantari institui cum laetitia, cecinit et ipse frequenter in cithara, Spiritus sancti afflatus gratia, docuit populum Israel toto corde laudare Deum, et ore consono diebus singulis benedicere et praedicare. Si tanta agebatur tunc devotio, ac divinae laudis extitit recordatio coram arca testamenti, quanta nunc mihi et omni populo Christiano habenda est devotio et reverentia in praesentia Sacramenti, in sumtione excellentissimi corporis Christi?


9. Currunt multi ad diversa loca pro visitandis reliquiis Sanctorum, et mirantur auditis gestis eorum; ampla aedificia templorum inspiciunt, et osculantur sericis et auro involuta sacra ossa eorum. Et ecce tu praesens es hic apud me in altari, Deus meus, Sanctus Sanctorum, hominum Creator et Dominus Angelorum. Saepe in talibus videndis est curiositas hominum, est novitas invisorum et modicus reportabitur fructus emendationis, maxime ubi est tam levis, since vera contritione discursus. Hic autem in Sacramento altaris totus praesens es Deus meus, homo Christus Jesus: ubi et copiosus percipitur aeternae salutis fructus, quotescumque fueris digne ac devote susceptus. Ad istud vero non trahit levitas aliqua, nec curiositas vel sensualitas, sed firma fides, devota spes, et sincera charitas.


10. O, invisibilis conditor mundi Deus, quam mirabiliter agis nobiscum, quam suaviter et gratiose cum electis tuis disponis, quibus temetipsum in Sacramento sumendum proponis. Hoc namque omnem intellectum superat; hoc specialiter devotorum corda trahit, et accendit affectum. Ipsi enim vere fideles tui, qui totam vitam suam ad emendationem disponunt, ex hoc Sacramento dignissimo magnam devotionis gratiam, et virtutis amorem frequenter recipiunt.


11. O, admirabilis et abscondita gratia Sacramenti, quam norunt tantum Christi fideles, infideles autem et peccatis servientes experiri non possunt. In hoc Sacramento confertur spiritualis gratia et reparatur in anima virtus amissa et per peccatum deformata redit pulchritudo. Tanta est aliquando haec gratia, ut ex plenitudine collatae devotionis non tantum mens, sed et debile corpus vires sibi praestitas sentiat ampliores.


12. Dolendum tamen est, et miserandum valde super tepiditate, et negligentia nostra, quod non majori affectu trahimur ad Christum sumendum, in quo tota spes salvandorum consistit et meritum. Ipse enim est sanctificatio nostra et redemtio; ipse consolatio viatorum et Sancrotum aeterna fruitio. Dolendum itaque valde, quod multi tam parum hoc salutare mysterium advertunt, quod caelum laetificat et mundum conservat universum. Heu caecitas et duritia cordis humani, tam ineffabile donum non magis attendere, et ex quotidiano usu etiam inadvertentia defluere.


13. Si enim hoc sanctissimum Sacramentum in uno tantum celebraretur loco, et ab uno tantum consecraretur Sacerdote in mundo, quanto putas desiderio ad illum locum, et talem Dei sacerdotem homines efficerentur, ut divinia ministeria celebrari audirent? Nunc autem multi facti sunt Sacerdotes et in multis locis offertur Christus: ut tanto major appareat gratia et dilectio Dei ad hominem, quanto latius est sacra Communio diffusa per omnem orbem.


14. Gratias tibi, bone Jesu, pastor aeterne, qui nos pauperes et exules dignatus est praetioso corpore et sanguine tuo reficere: et ad haec mysteria percipienda etiam proprii oris tui eloquio invitare dicendo: Venite ad me omnes qui laboratis et onerati esti, et ego reficiam vos.


Cap. II. Quod magna charitas et bonitas Dei in Sacramento exhibetur homini.


1. Super bonitate tua et magna misericordia tua, Domine, confisus, accedo aeger ad salvatorem, esuriens ad fontem vitae, egenus ad Regem caeli, et sitiens servus ad Dominum, creatura ad Creatorem, disolatus ad meum pium Consolatorem. Sed unde mihi hoc ut venias ad me? Quis ego sum ut praestes mihi temetipsum? Quomodo audet peccator coram te apparere? Et quomodo tu dignaris ad peccatorem venire? Tu nosti servum tuum, et scis quia nihil coni in se est unde hoc illi praestes. Confiteor igitur vilitatem meam, agnosco tuam bonitatem, laudo pietatem, et gratias ago propter nimiam charitatem. Propter temetipsum hoc facis, non propter mea merita, ut bonitas tua mihi magis innotescat, charitas amplior ingeratur, et humilitas perfectius commendetur. Quia ergo tibi hoc placet et sic, fieri jussisti, placet et mihi dignatio tua, et utinam iniquitas mea non obsistat.


2. O, dulcissime, et benignissime Jesu, quanta tibi reverentia et gratiarum actio cum perpetua laude pro susceptione sacri Corporis tui debetur: cujus dignitatem nullus hominum explicare potens invenitur. Sed quid cogitabo in hac Communione, in accessu ad Dominum meum, quem debite venerari nequeo et tamen devote suscipere desidero? Quid cogitabo melius et salubrius nisi me ipsum totaliter humiliando coram te et tuam infinitam bonitatem exaltando supra me? Laudo te, Deus meus, et in aeternum exalto te. Despicio me et subicio tibi in profundum vilitatis meae.


3. Ecce tu Sanctus Sanctorum, et ego sordes peccatorum: et inclinas te ad me, qui non sum dignus ad te respicere. Ecce tu venis ad me, tu vis esse mecum; tu invitas ad vonvivium tuum, tu mihi daer vis caelestem cibum et panem Angelorum ad manducandum, non alium sane quam teipsum, panem vivum, qui de caelo descendisti et das vitam mundo.


4. Ecce unde dilectio procedit, qualis dignatio illucescit; quam magnae gratiarum actiones et laudes pro his tibi debentur. O, quam salutare et utile consilium tuum, cum istud constituisti. Quam sauve et jucundum convivium, cum teipsum in cibum donasti. O, quam admirabilis operatio tua, Domine; quam potens virtus tua, quam infallibilis veritas tua. Dixisti enim et facta sunt omnia, et hoc factum es quod jussisti: mira res et fide digna ac humanum vincens intellectum, quod tu, Domine Deus meus, verus Deus et homo, sub modica panis specie et vini integer contineris et sine consumtione a sumente manducaris.


5. Tu, Domine universorum, qui nullius habens indigentiam voluisti per Sacramentum tuum habitare in nobis, conserva cor meum et corpus meum immaculatum, ut laeta et pura conscientia saepius valeam celebrare tua mysteria et ad meam perpetuam accipere salutem, quae ad tuum praecipue honorem et memoriale perenne sanxisti et instituisti.


6. Laetare, anima mea, et gratias age Deo pro tam nobili munere et solatio singulari in hac lacrymarum valle tibi relicto. Nam quoties hoc mysterium recolis, et Christi corpus accipis, toties tuae redemtionis opus agis et particeps omnium meritorum Christi efficeris: charitas etenim Christi nunquam minuitur, et magnitudo propitiationis eius nunquam exhauritur. Ideo nova semper mentis renovatione ad hoc disponere te debes et magnum salutis mysterium attenta consideratione pensare. Ita magnum, novum et jucundum tibi videri debet, cum celebras aut missam audis, ac si eodem die Christus primum in uterum Virginis descendens homo factus esset, aut in cruce pendens pro salute hominum pateretur, et moreretur.


Cap. III. Quod utile est saepe communicare.


1. Ecce ego venio ad te, Domine, ut bene mihi sit exmunere tuo et laetificer in convivio tuo, quod parasti in dulcedine tua pauperi, Deus. Ecce in te test totum quod desiderare possum et debeo. Tu salus mea et redemtio, spes et fortitudo, decus et gloria. Laetifica ergo hodie animam famuli tui, quoniam ad te, Domine Jesu Christe, animam meam levavi. Desidero te nunc devote et reverenter suscipere, cupio te in domum meam introducere, quatenus cum Zachaeo merear a te benedici ac inter filios Abrahae computari. Anima mea et corpus meum te concupiscit, cor meum tecum uniri desiderat.


2. Trade te mihi, et sufficit: name praeter te nulla consolatio valet, sine te esse nequeo et sine visitatione tua vivere non valeo. Ideoque oportet me frequenter ad te accedere, et in remedium salutis meae recipere, et in remedium salutis meae recipere, ne forte deficiam in via, si fuero caelesti fraudatus alimonia. Sic enim tu, misericordissime Jesu, praedicans populis, et varios sanans languores, aliquando dixisti: Nolo eos dimittere jejunos in domum suam, ne dificiant in via. Age igitur hoc modo mecum, qui te pro fidelium consolatione in Sacramento reliquisti. Tu es enim refectio sauvis animae, et qui te digne manducaverit, particeps et haees erit aeternae gloriae.


3. Necessarium quidem mihi est, qui tam saepe mihi labor et pecco, tam cito torpesco et deficio, ut per frequentes orationes et confessiones, ac sacram tui Corporis perceptionem me renovem, mundem et accendam, ne forte diutius abstinendo a sancto proposito defluam. Proni enim sunt sensus hominis ad malum ab adlescentia sua, et nisi succurrat divina medicina, labitur homo plus ad pejora. Retrahit ergo sancta Communio a malo, et confortat in bono. Si enim modo tam saepe negligens sum et tepidus, quando communico aut celebro, quid fieret si medelam non sumerem et tam grande juvamen non quaererem? Et licet omni die non aptus, et ad celebrandum bene dispositus, dabo tamen operam congruis temporibus divina percipere mysteria, ac tantae gratiae participem me exhibere vel praebere. Nam haec est una principalis fidelis animae consolatio, quamdiu peregrinatur ad te in mortali corpore, ut sit saepius memor Dei sui, dilectum suum devota suscipiat mente.


4. O, mira circa nos tuae pietatis dignatio: quod tu, Domine Deus, creator et vivificator omnium spirituum, ad pauperculam dignaris venire anima, et cum tota divinitate tua ac humanitate eius impinguare esuriem. O, felix mens, et beata anima, quae te, Dominum Deum suum, meretur devote suscipere, et in tua susceptone spirituali gaudio repleri. O, quam magnum suscipit Dominum, quam dilectum inducit hospitem, quam jucundum recipit socium quam fidelem acceptat amicum, quam speciosum, et nobilem amplectitur sponsum, prae omnibus dilectis, et super omnia desiderabilia amandum. Sileant a facie tua, dulcissime dilecte meus, caelum et terra, et omnibus ornatis eorum, quoniam quidquid habent laudis et decoris, ex dignatione tuae est largitatis, nec ad decorem tui pervenient nominis, cujus sapientiae non est numerus.


Cap. 4. Quod multa bona praestantur devote communicantibus.


1. Domine Deus meus, praeveni servum tuum in benedictione dulcedinis tuae, ut ad tuum magnificum Sacramentum digne ac devote merear accedere. Excita cor meum in te, et a gravi torpore exue me. Visita me in salutari tuo ad gustandum in spiritu tuam sauvitatem, quae in hoc Sacramento tanquam in fonte plenaire latet. Illumina quoque oculos meos ad intuendum tantum mysterium, et ad credendum illud indubitata fide me robora. Est enim operatio tua, non humana potentia: tua sacra institutio, non hominis adinventio. Non enim ad haec capienda et intelligenda aliquis idoneus per se reperitur, quae Angelicam etiam subtilitatem transcendunt. Quid ergo ego peccator indignus, terra et cinis, de tam alto secreto Sacramento potero investigare et capere?


2. Domine, in simplicitate cordis, in bona et firma fide et in tua visione ad te cum firm spe et reverentia accedo, et vere credo, quia tu praesens es hic in Sacramento Deus et homo. Vis ergo ut te suscipiam et me ipsum tibi in charitate uniam. Unde tuam precor clementiam, et specialem ad hoc imploro mihi donare gratiam, ut totus in te liquefiam, et amore pereffluam, atque de nulla alia consolatione amplius me intromittam. Est enim hoc altissimum et dignissimum Sacramentum, salus animae et corporis, medicina omnis spiritualis languoris, in quo vitia mea curantur, passiones fraenantur, tentationes vincuntur ac minuuntur, gratia major infunditur, virtus accepta augetur, firmatur fides, spes roboratur, et charitas ignescit ac dilatatur.


3. Multa namque bona largitus es, et adhuc saepius largiris in Sacramento dilectis tuis devote communicantibus, Deus meus susceptor animae meae, reparator infirmitatis meae, et totius dator consolationis internae. Nam multam ipsis consolationem adversus varias tribulatones infundis, et de imo dejectionis propriae ad spem tuae protectionis erigis atque nova quadam gratia eos intus recreas et illustra, ut qui anxii primo, et sine affectione se ante Communionem senserant, postea refecti cibo potuque caelesti, in melius se mutatos inveniant. Quod idcirco cum electis tuis ita dispensanter agis, ut veraciter agnoscant, et patenter experiantur, quam nihil ex semetipsis habeant, et quid bonitatis ac gratiae ex te consequantur. Quia ex semetipsis frigidi duri ac indevoti, ex te autem serventes ac devoti et alacres esse merentur. Quis enim ad fontem suavitatis humiliter accedens, non modicum suavitatis inde reportat? Aut quis juxta ignem copiosum stans, non parum caloris inde percipit? Et tu fons es semper plenus et super abundans, ignis semper ardens et nunquam deficiens.


4. Unde si mihi non licet haurire de plenitudine fontis, nec usque ad satietatem potare, apponam tamen os meum ad foramen caelestis fistulae, ut saltem inde guttulam modicam capiam, ad refocillandam sitim meam, ut non penitus exarescam. Et si necdum totus caelesti, et tam ignitus, ut Seraphim et Cherubim esse possum, conabor tamen devotioni insistere et cor meum praeparae, ut vel modicam divini incendii flammam ex humili sumtione vivifici Sacramenti conquiram. Quidquid autem mihi deest, bone Jesu, Salvator sanctissime, tu pro me supple benigne ac gratiose, qui omnes ad te gratiose vocare dignatus es, dicens: Venite ad me omnes qui laboratis et onerati esti, et ego reficiam vos.


5. Ego quidem laboro in sudore vultus, mei, dolore cordis torqueor, peccatis oneror, tentationibus inquietor, multis malis passionibus implicor et premor, et non est qui adjuvet, non est qui liberet et salvum faciat, nisi tu, Domine Deus, Salvator meus, cui committo me et omnia mea, ut me custodias et perducas in vitam aeternam. Suscipe me in laudem et gloriam nominis tui, qui Corpus tuum et Sanguinem in cibum et potum mihi parasti; praesta, Domine Deus Salutaris meus, ut cum frequentatione mysterii tui crescat meae devotinis affectus.


Cap. 5. De dignitate Sacramenti, et statu Sacerdotali


1. Si haberes angelicam puritatem, et sancti Johannis Baptistae sanctitatem, non esses dignus hoc Sacramentum accipere nec tractare. Non hoc meritis debetur hominum, quod homo consecret et tractet Christi sacramentum et sumat in cibum panem Angelorum. Grande myterium et magna dignitas Sacerdotum, quibus datum est, quod Angelis non est concessum. Soli namque Sacerdotes in Ecclesia rite ordinati potestatem habent celebrandi et Corpus Christi consecrandi. Sacerdos quidem minister Dei est, utens verbo Dei per jussionem et institutionem Dei. Deus autem ibi est principalis auctor, et invisibilis operator, cui subest omne quod voluerit, et paret omne quod jusserit.


2. Plus ergo credere debes Deo omnipotenti in hoc excellentissimo Sacramento, quam proprio sensui aut alteri signo visibili. Ideoque cum timore et reverentia ad hoc opus est accedendum. Attende igitur et vide cujus ministerium tibi traditum est per impositionem manus Episcopi. Ecce Sacerdos factus es, et ad celebrandum consecratus: vide nunc ut fideliter et devote in suo tempore Deo sacrificum offeras, et teipsum irreprehensibilem exhibeas. Non alleviasti onus tuum, sed arctiori jam alligatus es vinculo disciplinae, et ad majorem teneris perfectionem sanctitatis. Sacerdos debet esse omnibus virtutibus ornatus, et aliis bonae vitae exemplum praebere. Eius conversatio non cum popularibus hominibus, sed cum Angelis in caelo, aut cum perfectis viris in terra.


3. Sacerdos sacris vestibus indutus Christi vices gerit, ut Deum pro se et pro omni populo suo suppliciter et humiliter roget: habet ante se et post se Dominicae Crucis signum ad memorandam jugiter Christi passionem. Ante se Crucem in casula portat, ut Christi vestigia diligenter inspiciat, et sequi frequenter studeat. Post se cruce signatus est, ut adversa quaelibet illata ab aliis clementer pro Deo toleret. Ante se Crucem gerit, ut propria peccata lugeat;post se, ut aliorum etiam commissa per compassionem defleat, et se medium inter Deum et peccatorem constitutum esse sciat, nec ab oratione, nec ab oblatione sancta torpescat, donec gratiam et misericordiam impetrare mereatur. Quando Sacerdos celebrat, honorat Deum, Angelos laetificat, Ecclesiam aedificat, vivos adjuvat, defunctis requiem praestat, et sese omnium bonorum participem efficit.


Cap. 6. Interrogatio de exercitio ante communionem.


1. Cum tuam dignitatem, et meam vilitatem penso, valde contremisco, et in me ipso confundor. Si enim non accedo vitam fugio; et si inidgne me ingesserio, offensam incurro. Quid ergo faciam, Deus auxiliator meus et consiliator meus in necessitatibus?


2. Tu doce me viam rectam, propone aliquod breve exercitium sacrae Communioni congruum. Utile est enim scire, qualiter scilicet devote et reverenter tibi praeparare debeam cor meum ad recipiendum salubriter tuum Sacramentum, seu etiam celebrandum tam magnum et divinum sacrificium.


Cap. 7. De discussione propriae conscientiae et emendationis proposito.


1. Super omnia cum summa humilitate cordis et supplici reverentia, cum plena fide et pia intentione honoris Dei, ad hoc Sacramentum celebrandum, tractandum et sumendum oportet Dei accedere Sacerdotem. Diligenter examina conscientiam tuam, et pro posse tuo vera contritione, et humili confessione eam nuda e clarifica, ita ut nil grave habeas, aut scias, quod te remodeat et liberum accessum impediat. Habeas displicentiam omnium peccatorum tuorum in generali, et pro quotidianis excessibus magis in spirituali doleas et gemas; et, si tempus patiturum, Deo in secreto cordis cunctas confidere passionum tuarum miserias.


2. Ingemisce et dole, quod adhuc tam carnalis sis et mundanus, ita immortificatus a passionibus, tam plenus concupiscentiarum motibus, tam incustoditus in sensibus exterioribus, tam saepe multis variis phantasiis implicatus, tam multum inclinatus ad exteriora, tam negligens ad interiora, tam levis ad risum et dissolutionem, tam durus ad fletum et compunctionem, tam promtus ad laxiora et carnis commoda, tam segnis ad rigorem et fervorem, tam curiosus ad nova capienda et audienda, et pulchra intuenda, tam remissus ad humilia et abjecta amplectenda, tam cupidus ad multa habenda, tam parcus ad dandum, tam tenax ad retinendum, tam inconsideratus in loquendo, tam incontinens ad tacendum, tam incompositus in moribus, tam importunus in actibus, tam effusus super cibum, tam surdus ad Dei verbum, tam velox ad quietem, tam tardus ad laborem, tam vigilans ad fabulas, tam somnolentus ad vigilias sacras; tam festinus ad finem, tam vagus ad attendendum, tam negligens in horis pervolvendis, tam tepidus in celebrando, tam aridus in communicando, tam cito distractus, tam raro tibi vene collectus, tam subito commotus ad iram, tam facilis ad alterius displicentiam, tam pronus ad judicandum, tam rigidus ad arguendum, tam laetus ad prospera, tam debilis in adversis, tam saepe multa bona proponens, et modicum ad effectum perducens.


3. His et aliis defectibus tuis cum dolore et magna displicentia propriae infirmitatis confessis ac deploratis firmum statue propositum semper emendandi vitam tuam, et in melius proficiendi. Deinde cum plena resignatione, et integra voluntate offer te ipsum in honore nominis mei in ara cordis tui holocastum peretuum, corpus tuum scilicet, et animam mihi fideliter commitendo, quatenus sic digne merearis ad offerendum Deo sacrificium accedere, et Sacramentum Corporis mei salubriter suscipere.


4. Non est enim oblatio dignior, et satisfacio major pro peccatis diluendis quam se ipsum pure et integre cum oblatione Corporis Christi in missa et in communione Deo offerre. Si homo fecerit quod in se est, et vere pśnituerit, quotiescumque pro venia et gratia ad me accesserit: Vivo ego, dicit Dominus qui nolo mortem peccatoris, sed magis ut convertatur et vivat, quoniam peccatorum suorum non recordabor amplius, sed cuncta sibi indulta erunt.


Cap. 8. De oblatione Christi in Cruce, et propria resignatione.


1. Sicut ego me ipsum expansis in cruce manibus et nudo corpore pro peccatis tuis Deo Patri sponte obtuli, ita ut nihil in me remaneret, quin totum in sacrificium divinae placationis transierit: ita debes et tu temetipsum mihi voluntarie in oblationem uram et sanctam quotidie in Missa cum omnibus viribus et affectionibus tuis, quanto intimus vales, offere. Quid magis a te requiro, quam ut te studeas mihi in exintimo resignare? Quidquid praeter teipsum das, nihil curo; quia non quaero datum tuum, sed te.


2. Sicut non sufficeret tibi omnibus habitis praeter me, ita nec mihi placere poterit quidquid dederis te non oblata. Offer te mihi, et da te totum pro Deo et erit accepta oblatio. Ecce ego me totum obtuli Patri pro te, dedi etiam totum corpus meum, et sanguinem in cibum, ut totus tuus essem, et tu meus permaneres. Si autem in teipso steteris, nec sponte te ad voluntatem meam obtuleris, non est plena oblatio, nec integra erit inter nos unio. Ideo omnia opera tua spontanea praecedere debet tui ipsius in manus Dei oblatio, si libertatem consequi vis et gratiam. Ideo tam pauci illuminati, et liberi intus efficiuntur, quia se ipso ex toto abnegare nesciunt. Est firma sententia mea: Nisi quis renunciaverit omnibus quae possidet, non potest esse meus discipulus. Tu ergo si optas meus esse discipulus, offer teipsum mihi cum omnibus affectibus tuis.


Cap. 9. Quod nos et omnia nostra Deo debemus offerre, et pro omnibus orare.


1. Domine, omnia tua sunt quae in caelo sunt et in terra. Desidero me ipsum tibi in spontatneam oblationem offerre, et tuus perpetuo permanere. Domine, si in simplicitate cordis mei offero me ipsum tibi hodie in servum sempiternum, in obsequium et in sacrificium laudis perpetuae. Suscipe me cum hac sancta oblatione tui praetiosi Corporis, quam hodie tibi in praesentia Angelorum invisibiliter assistentium offero, ut sit pro me et pro cuncto populo tuo in salutem.


2. Domine, offero tibi omnia peccata mea et delicta mea, quae commisi coram te et sanctis Angelis tuis, a die qua primum peccare potui usque ad diem hanc,super placabili altari tuo, ut te pariter omnia incendas, et comburas igne charitatis tuae, et deleas universas maculas peccatorum meorum, et conscientiam meam ab omni delicto emundes, et restituas mihi gratiam tuam, quam peccando amisi, omnia mihi plene indulgendo et in osculum pacis me misericorditer assumendo.